Obrázky na stránke
PDF
ePub

codicis margine hic illic leguntur, omnia manus 2 an etiam aliae priores posterioresue addiderint, cum ad constituendum textum nullius momenti sint, non adnotaui. eas tamen a pluribus, qui librum legebant, adiectas esse et per se uerisimile est et diuersitate scripturae et atramenti comprobatur. cum pars earum etiam in codicem Mediomontanum recepta sit, quasdam iam exeunte saeculo VII uel initio VIII in cod. V extitisse certum est. huius modi notae sunt: fol. 17" (= p. 53, 19) adnotauit manus correctori coaeua: P (i. e. xeromuov) » caro corruptibilis anima peccatricem sed anima peccatrix fecit esse corruptibilem carnem; fol. 23" (=p. 71, 23) de uitanda flexuosa in ecclesiis cantilena, quam adnotationem etiam Mediomontanus liber eodem loco exhibet. f. 33' (=p. 139, 23) quomodo intellegendum sit aut in quo principio fecerit ds caelum et terram, quae item a librario scripta in margine codicis M legitur. aliae plausum uel admirationem legentis exprimunt, uelut fol. 20' (=p. 62, 19) optime | pulchre; f. 21' (= p. 63, 26) pulchre uere; f. 23" (= p. 69, 21) attende quam mire, uel mire et sapienter (f. 25' =p. 77, 14), uel totum prudentissime (p. 77, 28), uel lege feliciter & pulchre tibi manifestatur (p. 150, 17), uel optime (p. 150, 26), aliae.

Praeterea accentus, qui syllabis quorundam uocabulorum uel instar acuti graeci (") uel forma apicis (o) superpositi leguntur, magnam partem a m. 2 adiecti sunt: ex. gr. p. 36, 18 áureum anulum habens; sic etiam archón=doxūv (155, 20). uocabula monosyllaba plerumque apice ornata sunt: (36, 21) spê (37, 12; 68, 3) rê, al. âer (43, 24). sic saepe duorum uocabulorum, quae, cum alterum enclitici uice fungeretur, ut una uox pronuntiabantur, prius accentu ornatum est, uelut: quanto magis (43, 6; 162, 23; 207, 13) tanto magis (43, 9) méc tamen 44, 2) quodám modo (78, 10) sẽ cui (165, 25) quando quidem (170, 1) séd tamen (198, 11) al.

Restat, ut de condicione atque indole libri deque mendis, quibus uerba a librario scripta deprauata sint, paucis exponam. uocales quidem, ut de iis enarrare incipiam, fere semper purae seruatae sunt: certe spurca illa et barbara mendositate, qua alii eiusdem uel inferioris aetatis manuscripti inquinati sunt, liber Vaticanus prorsus immunis est. sed tamen nonnumquam etiam in Vaticano uocales uocalibus mutatae leguntur. uelut i pro el) scriptum est: efficero, quod m. 2 in efficere corrupit, (37, 18) corruptilarum (66, 14) intellegerimus pro intellegeremus (156, 17) originis (157, 26) proicerunt (89, 28) acciperunt (177, 24) perciperit (168, 4) stillae (162, 22) al. contra e pro i nonnumquam scriptum est: catelinae (40, 16) bebere, quod m. 1 correxit (41, 2), uero, quod m. 2 in uiro correxit (41, 15), incederitis pro incideritis (57, 11) miseriberis (68, 7) acceperet (179, 26). pro graeca n et e et i scriptum legitur: esaias (179, 11) et isaias (577, 3) alligorizantes (166, 10). quae uocales cum saepe altera alterius loco scriptae inueniantur, interdum dubium est, utrum praesens an futurum, coniunctiuus praesentis an imperfecti ab scriptore positus sit: uelut p. 42, 26 auellet fortasse pro auellit, 68, 8 tribues pro tribuis, 77, 23 posset pro possit, al. scripta sunt. quod quanti momenti in constituendis uerbis scriptoris sit, etsi non ignorem, tamen haud scio an non ubique rectam scripturam restituerim. nam codicis Vaticani auctoritas in iis capitibus, quae ex Confessionibus depromta sunt, plerumque antiquissimo Confessionum codice Sessoriano comprobatur.

Interdum u pro o scripta est, uelut: abyssus (61, 4) agriculae (434, 20) mansuria a m. 1 et 2 (817, 10). contra o pro u posita est: conas pro cunas (134, 1) consolendum (188, 11) agricoltura (203, 19; 204, 3) floent pro fluent (698, 9). e pro o rarissime: oderum pro odorum (70, 16). y pro i, uelut: tyrocinio (164, 15) adytum (169, 27) suggyllet (600, 19) cyrographis pro chirographis (601, 14) paralypomenon (930, 16). contra i pro y: prosylitos pro proselytos (646, 13. 15). saepissime ae positum est, ubi uulgo e scribebatur, uelut: caecidit uel caecedit (179, 19; 180, 7; 433, 13; saepe) aegenus (146, 8) laetali (148, 6) temperiaem (162, 2) faetu (189, 1)

1) cf. H. Schuchardt Vokalismus des Vulgärlateins I p. 227 sqq. E. Seelmann Die Aussprache d. Latein. p. 182 sqq.

faecundus et faecunditas (688, 19) faemina (223, 23) sacueritatem (645, 25) faeram (433, 25); ita saepissime in aduerbiis in e exeuntibus: perspicuae (39, 20) indubiae (39, 23) summae (171, 6) al. contra e pro ae nonnumquam scripta est: questio (165, 4) presto (61, 15); ita semper enigma (717, 19 al.). a pro au, quae permutatio in quibusdam libris creberrima occurrit, rarissima est in V: agendo pro augendo (186, 6). i pro oe in uocabulo graeco solicismus (633, 14). oe pro y in littera graeca u, quae latine expressa est moe (880, 16, 17).

De usu peculiari et permutationibus consonarum inter se haec fere memoratu digna uidentur. saepe u pro b scripta est, uelut: furaueris (46, 7) perturuationes, quod m. 2 correxit, (52, 21) flauiles (61, 6) relaui pro relabi (167, 1) uaiulo pro baiulo (202, 10). ita fieri potuit, ut, cum p. 878, 17 pro uenatus in codice parente benatus scriptum esset, correctura mala bene natus oreretur. contra b pro u non raro scriptum legitur: absolbitur (46, 27) lascibos, quod m. 2 correxit, (66, 10) octabam (86, 21) bolubilitatem, quod correxit m. 2, (147, 1) uobes pro boues (152, 5) abidiorem (177, 12) bisibilia, quod m. 2 correxit, (716, 1) resolbitur et solbuntur (698, 21. 24). ita factum est, ut p. 699, 7 ex uoce priuata, pro qua in archetypo fortasse pribata scriptum erat, probata oreretur. b pro p scribitur, quod uulgo fit in formis uerbi scribendi a perfecto uel supino deriuatis, uelut: scribsi, scribtum, scribtura; praeterea labsu (72, 28; 157, 26) nubtias (599, 24) alia. pro c saepe positum est qu, uelut: loquutus (55, 26) sequuta (81, 5. 16) loqualibus (717, 7). ita factum est, ut pro cur commemorata (146, 3) scriberetur quorum memorata. contra fere semper scriptum legitur locuntur, secuntur. loco mot et mps ubique mt et ms scriptum est, quod etiam in editione seruaui: temto (56, 26; saepissime) contemtibile (37, 12) promtius (49, 16) sumserunt (154, 5) al. pro c interdum, praecipue ante uocales, ch scriptum est, quod documento esse uidetur, eo tempore, cum codex V uel archetypus eius scriptus est, c ut k pronuntiatum esse. uelut: stoichi (38, 8. 10; 43, 11) conchilia (440, 12) reconchiliare (74, 20; 75, 9; 78, 5; semper) chanonicae (165, 28) — etiam canhonica (1021, 25; 1022, 24) — drachonem (231, 15) machedoniam (929, 18) soloechismos (632, 9) chefae (662, 14) al. contra nonnumquam c pro ch posita est, uelut: pulcritudinem (74, 5) cyrographis pro chirographis (600, 14) catecizatur (605, 26. 27; 630, 2; 632, 8) caracterem (687, 12. 14) cordis pro chordis (380, 3) tyconii (865, 21) anthiociam (716, 6) catacresis (864, 26). aspiratio ubi omitti non solet, omissa: oratium pro Horatium (328, 11; 606, 26) ebdomadem (439, 12) esychium (455, 19). aspiratio contra uulgarem consuetudinem posita: hysopi pro Aesopi (607, 2) plathonici (844, 8) stholam (436, 12) sthomaco (1000, 15) ephicurus pro epicureus (38, 11). f et ph promiscue positae: metafora (608, 7) antifrasis (608, 16) tyfus (641, 12), quod etiam p. 131, 19 reponendum est, fotinus (681, 5) ephiphanius (166, 6). nonnumquam consonae geminatae sunt, ueluti plerumque in formis uerbi reperiendi, quae a praesente deriuatae sunt: repperiamus (66, 6; 167, 19; 171, 12) repperies (136, 17) paradissus, quod m. 2 correxit, (166, 9; 648, 11). praeterea haec memoratu digna sunt: cum fere ubique per totum librum idolatria, idolatres') scriptum legatur, bas formas ubicumque V exhibebat tenui, quamquam hic illic etiam forma plenior atque integrior idololatria (726, 21) occurrit. pro forma hi uel saepius hii (874, 13), pro hae interdum haec scriptum est. sic etiam uulgo in libro scribitur exsistimare ?) (169, 22; 170, 16; al.) urguere (208, 7) ungentum, quod m. 2 fere ubique v supra posita correxit, (60, 17) humilare (189, 16) et humilatio (183, 12) insuflare (227, 26) et exsuflare (709, 17) choibitio pro cohibitio (591, 13) al. praeterea commemorandum est, consonas praepositionum cum uerbis aut nominibus coniunctarum omnes praeter nl et nr assimiles factas esse: quod etiam ubique in editione retinendum erat. sic ubique scriptum est: ammonere (227, 7) amministret (210, 24) quemammodum (19, 17) al. ita factum, ut omissa altera m uitiose amissum pro ammissum (=admissum) scriberetur.

Sed haec hactenus. restat, ut de mendis, quibus liber V deprauatus est, pauca disseram. atque omnium mendorum

1) cf. H. Schuchardt 1. c. II 434.
2) De forma extimo (159, 17 al.) cf. Schuchardt l. c. II 435.

tien

creberrimum genus est, cum aut syllabae aut singula uocabula uel totae sententiae interciderunt: quod mendum plerumque per aberrationem oculorum librarii ortum esse notissimum est, cum scriba a simili terminatione uocis ad similem oculis delaberetur. atque singulae quidem syllabae a librario rarissime omissae sunt, uelut: patia, quod correxit m. 2 (355, 1), ceri, quod item m. 2 correxit (478, 9). hoc modo ex genuina scriptura ostendit (294, 6) ortum est odit. plures autem uoces uel totae sententiae innumeris locis desiderantur, siue id mendum iam in codice parente erat, siue librarius codicis V ipse neglegentia errauit, uelut 44, 13; 63, 2; 65, 24; 75, 18; 83, 3; 86, 14; 87, 22; 89, 6. 8. 20; 136, 25; 156, 26; 194, 9; saepissime. quod si quando editio Maurinorum pleniorem quam V textum exhibet neque omissio uerborum in V aberratione oculorum explicari potest, uerendum est, ne codices a Maurinis excussi interpolatione corrupti sint, uelut p. 378, 1, ubi editio Benedictinorum cum deterioribus Eugippii codicibus post loquebatur addit: hi sunt qui segregant semet ipsos ; 380, 14, ubi post poterit Maurini inserunt: Et dicit apostolus; 387, 11, quem locum Benedictini ita ediderunt: non erit ligamentum, sed ornamentum. non enim ligamentum cet.; Eugippii codices ceteris omissis exhibent: non enim ligamentum. delere praeterea debebam uerba: ad salutem meam (68, 2), quae editiones Augustini exhibent, codex Vaticanus omittit.

Saepe etiam in V accusatiuus pro ablatiuo uel nominatiuo casibus positus est, quod mendum in manuscriptis frequens esse notum est; uelut: in memoriam (52, 16) super immunditiam, quod tamen ipse librarius correxit, (58, 12) in hominem (60, 3) a concupiscentiam, quod m. 1 correxit, (65, 11) humilitatem (77, 18) in expectationem (88, 18) cantum (136, 14) terram (137, 2) tanta . . progressionem (156, 30) inuidiam (190, 24); eodem modo etiam: terram (60, 14) ad incommutabile et incorporalem lumen (140, 27) consequentiā (89, 28) ad malam pro ad mala (175, 18), quae menda plerumque librarius ipse inter scribendum correxit. sic etiam ablatiuus pro accusatiuo interdum scriptus est, uelut: circuitu (85, 16)

« PredošláPokračovať »