Q. HORATII FLACCI EPODON LIBER. ODE I. AD MECENATEM. IBIS Liburnis inter alta navium, Amice, propugnacula, Paratus omne Cæfaris periculum Subire, Mæcenas, tuo. Quid nos, quibus te vita fi fuperftite An hunc laborem mente laturi, decet Feremus: et te, vel per Alpium juga, Vel occidentis ufque ad ultimum finum, Forti fequemur pectore. Roges, tuum labore quid juvem meo, Comes minore fum futurus in metu, Latura plus præfentibus. Libenter hoc, et omne, militabitur Aratra nitantur mea, Pecusve Calabris ante fidus fervidum Lucana mutet pafcuis; Neque ut fuperni villa candens Tufculi Circæa tangat mœnia. Satis fuperque me benignitas tua Ditavit: haud paravero, Quod aut, avarus ut Chremes, terrâ premam, Discinctus aut perdam, ut nepos. ODE II. BEATUS ille, qui procul negotiis, Solutus omni fœnore. Neque excitatur claffico miles truci, Neque horret iratum mare; Forumque vitat, & fuperba civium Potentiorum limina. Ergo aut adultâ vitium propagine Inutilesque falce ramos amputans, Aut in reductâ valle mugientium Aut preffa puris mella condit amphoris; Vel, cum decorum mitibus pomis caput Ut gaudet infitiva decerpens pyra, Certantem et uvam purpuræ, Quâ muneretur te, Priape, et te, pater Libet jacere modo fub antiquâ ilice, Modo in tenaci gramine. Labuntur altis interim ripis aquæ; Queruntur in filvis aves; Frondesque lymphis obftrepunt manantibus, Somnos quod invitet leves. At, cum tonantis annus hibernus Jovis Imbres nivesque comparat, Aut trudit acres hinc et hinc multâ cane Apros in obftantes plagas; Aut amite levi rara tendit retia, Turdis edacibus dolos; Pavidumque leporem, et advenam laqueo gruem, Jucunda captat præmia. Quis non malarum, quas amor curas habet, Hæc inter oblivifcitur? Quod fi pudica mulier in partem juvet Sabina qualis, aut perusta folibus Sacrum vetuftis exftruat lignis focum Laffi fub adventum viri: Claudensque textis cratibus lætum pecus, Diftenta ficcet ubera; Et horna dulci vina promens dolio, Non me Lucrina juverint conchylia, Si Magisve rhombus, aut fcari, quos Eois intonata fluctibus Hiems ad hoc vertat mare: Non Afra avis descendat in ventrem meum, Non attagen Ionicus, Jucundior, quam lecta de pinguiffimis Oliva ramis arborum, Aut herba lapathi prata amantis, et gravi Malvæ falubres corpori ; Vel agna feftis cæfa Terminalibus, Vel hædus ereptus lupo. Has inter epulas, ut juvat pastas oves Videre properantes domum ! Videre feffos vomerem inverfum boves Collo trahentes languido! Pofitosque vernas, ditis examen domus, Circum renidentes Lares! Hæc ubi locutus fœnerator Alfius, Jamjam futurus rufticus, Omnem redegit Idibus pecuniam; ODE III. AD MECENATEM. PARENTIS olim fi quis impiâ manu Senile guttur fregerit, Edit cicutis allium nocentius. O dura mefforum ilia! Quid hoc veneni fævit in præcordiis ? Num viperinus his cruor Incoctus herbis me fefellit? an malas Canidia tractavit dapes? Ut Argonautas præter omnes candidum Medea mirata eft ducem, Ignota tauris illigaturum juga, Perunxit hoc Jafonem: Hoc delibutis ulta donis pellicem, |