Obrázky na stránke
PDF
ePub

Si, Mimnermus uti censet, sine amore jocisque
Nil est jucundum, vivas in amore jocisque.
Vive, vale. Si quid novisti rectius istis
Candidus imperti; si non his utere mecum.

VII.

QUINQUE dies tibi pollicitus me rure futurum,
Sextilem totum mendax desideror. Atqui
Si me vivere vis sanum recteque valentem,
Quam mihi das aegro dabis aegrotare timenti,
Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque
Designatorem decorat lictoribus atris,
Dum pueris omnis pater et matercula pallet,
Officiosaque sedulitas et opella forensis
Adducit febres et testamenta resignat.
Quodsi bruma nives Albanis illinet agris,
Ad mare descendet vates tuus et sibi parcet
Contractusque leget; te, dulcis amice, reviset
Cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.
Non quo more piris vesci Calaber jubet hospes
Tu me fecisti locupletem. "Vescere sodes."
"Jam satis est." "At tu quantum vis tolle."
"Non invisa feres pueris munuscula parvis."
"Tam teneor dono, quam si dimittar onustus."
"Ut libet; haec porcis hodie comedenda relinques."
Prodigus et stultus donat quae spernit et odit ;
Haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis.
Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
Nec tamen ignorat quid distent aera lupinis :
Dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
Quodsi me noles usquam discedere, reddes
Forte latus, nigros angusta fronte capillos,
Reddes dulce loqui, reddes ridere decorum, et
Inter vina fugam Cinarae maerere protervae.

10

[ocr errors]

"Benigne."

20

Forte per angustam tenuis vulpecula rimam
Repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus
Ire foras pleno tendebat corpore frustra ;

30

40

Cui mustela procul, "Si vis," ait, "effugere istinc,
Macra cavum repetes artum quem macra subisti."
Hac ego si compellor imagine cuncta resigno;
Nec somnum plebis laudo satur altilium, nec
Otia divitiis Arabum liberrima muto.
Saepe verecundum laudasti, rexque paterque
Audisti coram, nec verbo parcius absens:
Inspice si possum donata reponere laetus.
Haud male Telemachus, proles patientis Ulixei:
"Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
Porrectus spatiis nec multae prodigus herbae;
Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.”
Parvum parva decent; mihi jam non regia Roma,
Sed vacuum Tibur placet aut imbelle Tarentum.
Strenuus et fortis causisque Philippus agendis
Clarus ab officiis octavam circiter horam
Dum redit, atque Foro nimium distare Carinas
Jam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
Adrasum quendam vacua tonsoris in umbra
Cultello proprios purgantem leniter ungues.
"Demetri,”—puer hic non laeve jussa Philippi
Accipiebat "abi, quaere et refer, unde domo, quis,
Cujus fortunae, quo sit patre quove patrono."
It, redit et narrat, Volteium nomine Menam,
Praeconem, tenui censu, sine crimine, notum
Et properare loco et cessare et quaerere et uti,
Gaudentem parvisque sodalibus et lare certo
Et ludis et post decisa negotia Campo.
"Scitari libet ex ipso quodcunque refers; dic
Ad coenam veniat." Non sane credere Mena,
Mirari secum tacitus. Quid multa? "Benigne,"
Respondet. "Neget ille mihi?" "Negat improbus et te
Negligit aut horret." Volteium mane Philippus
Vilia vendentem tunicato scruta popello

50

50

60

Occupat et salvere jubet prior. Ille Philippo

Excusare laborem et mercenaria vincla,

Quod non mane domum venisset, denique quod non
Providisset eum. "Sic ignovisse putato

Me tibi si coenas hodie mecum."

"Ut libet."

"Ergo 70 Post nonam venies; nunc i, rem strenuus auge." Ut ventum ad coenam est, dicenda tacenda locutus Tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe Occultum visus decurrere piscis ad hamum Mane cliens et jam certus conviva, jubetur Rura suburbana indictis comes ire Latinis. Impositus mannis arvum caelumque Sabinum Non cessat laudare. Videt ridetque Philippus, Et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit, Dum septem donat sestertia, mutua septem Promittit, persuadet uti mercetur agellum. Mercatur. Ne te longis ambagibus ultra Quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque Sulcos et vineta crepat mera; praeparat ulmos, Immoritur studiis et amore senescit habendi.

80

Verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
Spem mentita seges, bos est enectus arando,
Offensus damnis media de nocte caballum
Arripit iratusque Philippi tendit ad aedes.

Quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus, 90

[ocr errors]

Durus," ait, "Voltei, nimis attentusque videris

Esse mihi." "Pol me miserum, patrone, vocares,

Si velles," inquit, " verum mihi ponere nomen!
Quod te per Genium dextramque deosque Penates
Obsecro et obtestor, vitae me redde priori.'
Qui semel adspexit quantum dimissa petitis
Praestent, mature redeat repetatque relicta.
Metiri se quemque suo modulo ac pede verum est.

VIII.

CELSO gaudere et bene rem gerere Albinovano
Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.
Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem
Vivere nec recte nec suaviter; haud quia grando
Contuderit vites oleamque momorderit aestus,
Nec quia longinquis armentum aegrotet in agris;
Sed quia mente minus validus quam corpore toto
Nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum ;
Fidis offendar medicis, irascar amicis,
Cur me funesto properent arcere veterno;
Quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam ;
Romae Tibur amem ventosus, Tibure Romam.
Post haec ut valeat, quo pacto rem gerat et se,
Ut placeat juveni percontare utque cohorti.
Si dicet, Recte, primum gaudere, subinde
Praeceptum auriculis hoc instillare memento:
Ut tu fortunam sic nos te, Celse, feremus.

10

IX.

SEPTIMIUS, Claudi, nimirum intelligit unus
Quanti me facias; nam cum rogat et prece cogit
Scilicet ut tibi se laudare et tradere coner,

Dignum mente domoque legentis honesta Neronis,

Munere cum fungi propioris censet amici,
Quid possim videt ac novit me valdius ipso.
Multa quidem dixi cur excusatus abirem ;
Sed timui mea ne finxisse minora putarer,
Dissimulator opis propriae, mihi commodus uni.
Sic ego majoris fugiens opprobria culpae
Frontis ad urbanae descendi praemia. Quodsi
Depositum laudas ob amici jussa pudorem,
Scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque.

10

X.

10

URBIS amatorem Fuscum salvere jubemus
Ruris amatores, hac in re scilicet una
Multum dissimiles, ad caetera paene gemelli ;
Fraternis animis quidquid negat alter et alter;
Annuimus pariter vetuli notique columbi.
Tu nidum servas; ego laudo ruris amoeni
Rivos et musco circumlita saxa nemusque.
Quid quaeris? Vivo et regno simul ista reliqui
Quae vos ad caelum fertis rumore secundo:
Utque sacerdotis fugitivus liba recuso;
Pane egeo jam mellitis potiore placentis.
Vivere naturae si convenienter oportet
Ponendaeque domo quaerenda est area primum,
Novistine locum potiorem rure beato?
Est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura
Leniat et rabiem Canis et momenta Leonis,
Cum semel accepit Solem furibundus acutum ?
Est ubi divellat somnos minus invida cura?
Deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?
Purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum
Quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum ?
Nempe inter varias nutritur silva columnas,
Laudaturque domus longos quae prospicit agros.

20

« PredošláPokračovať »