Obrázky na stránke
PDF
ePub

DIE OCTAVA.

IN II. NOCTURNO.

LECTIO iv.

De Epístolâ sancti Augustíni
Epíscopi ad Probam vídu-

am.

DEBES Epist. 130. n. 3.

EBES præ amore veræ vitæ desolátam te putáre in hoc século; in quantâlibet ejus felicitáte verséris. Nam sicut est illa vera vita, in cujus comparatióne útiquè ista quæ multùm amátur, quantúmlibèt jucunda atque producta sit, nec vita dicenda est: sic est étiam solátium verum, sine quo solátio quæcunque sunt terréna solátia, magis in eis desolátio quàm consolátio reperítur.

LECTIO V.

DIVITIE quippè atque fastígia dignitátum, ceteraque hujusmodi, quibus se felíces esse putant mortáles, veræ illíus felicitátis expertes, quid áfferunt consolatiónis, cùm sit eis indigére, quàm eminére præstántius; quæ plùs excruciant adepta timóre amissiónis, quàm concupita adeptiónis ardóre? Tálibus bonis non fiunt hómines boni; sed aliundè boni facti, benè utendo fáciunt ut ista sint bona. Non sunt ergò in iis vera solátia, sed ibi potiùs ubi vera vita.

H

LECTIO Vj.

EC ómnia, considerans, concerta in oratióne vincere hoc séculum; ora in spe, ora fidéliter et amanter, ora instanter atque patienter; ora ut

vídua Christi, nondùm ha-
bens ejus conspectum, cujus
precáris auxílium; et licèt sis
ditíssima, sicut pauper ora.
Nondùm enim veras futúri sé-
culi divitias habes, ubi nulla
damna formides. Si ea quæ
sursum sunt quæris et sapis,
æterna et certa desideras ;
quæ quándiù nondùm ha-
bes, étiam salvis ómnibus at-
que obsequéntibus tuis, tan-
quàm desolátam reputáre te
debes.

IN III. NOCTURNO.
LECTIO Vij.

[ocr errors]

Lectio sancti Evangélii secundum Lucam. Cap. 13. IN illo témpore; dixit Jesus: Cui símile æstimábo regnum Dei? Símile est fermento quod acceptum múlier abscondit in farína sata tria. Et réliqua.

Homília sancti Petri Chrysólogi.

Serm. 99.

Cui simile, inquit, æstimábo regnum Dei? Sic dicendo appendit ánimos auditórum, et attónitos reddit stupore toto; quid regno Dei, quid império divíno váleat comparári? Atque illis mente permulta et magna pervagantibus, cœli Dóminus, in hospitio páuperis, in manu panicoctrícis mulieris regni sui invenit, et format exemplum, dicendo: Símile est regnum cœlórum fermento quod acceptum múlier abscondit in farinæ mensúris tribus, do

nec fermentátum est totum. Antè regnum suum grano sinápis comparábat; nunc illud éfficit símile fermento. Antè sinápis granum mémorat accepisse virum, mulíerem nunc ásserit accepisse fermentum dicit antè exiguum semen virum sevisse in magnæ árboris incrementum, mulierem modò fermentum breve ad profectum totius massæ abscondisse manifestat. Verè sicut dixit Apóstolus Paulus; neque vir sine muliere, neque múlier sine viro in Dómino. Ad unum regnum diversum sexum vária similitúdo perdúcit, neque virum séparat à muliere vocátio christiána, quos Deus conjungit, natúra sóciat, ac mirâ similitúdine símiles reddit hábitus, spécies única compónit.

LECTIO viij. SED quarè has similitúdines regni sui Dóminus per virum prodúcit et féminam? Quarè majestátem tantam tàm vilibus, tàm dispáribus format exemplis? Fratres, pretiósum latet in hâc vilitáte mystérium, dicente Apóstolo Mystérium hoc magnum est; ego autem dico in Christo, et in Ecclésiâ. Comparatiónibus istis humáni generis negotium géritur principále; per virum et féminam mundi causa séculis tractáta finítur. Adam primus homo, múlier prima Eva, ab árbore scientiæ boni et mali ad Evangélici sinápis árborem deducuntur; ut óculos, quos illecebrósa arbor aperiendo cláuserat, sinápis

arbor grani sui collyrio et acritúdine ipsâ, dùm claudit, aperiret ; ut ora quæ venenósæ árboris gustus infécerat, salutáris arbor flámmeo gustûs sui sapóre sanáret, et ista arbor ígneo pastu suo consciéntiam toto conversationis suæ ardore succénderet,quam frígidam illa toto jàm rigore perfécerat. Neque hic jàm vel alget, vel confúnditur núditas, ubi hóminem totum tegit vénia, fidei facit calére vestitus.

LECTIO ix.

SED hoc per granum sinápis quod acceperat vir, confertur feminæ. Quid verò per fermentum quod accepit múlier, conferátur hómini, sollicitiùs perscrutémur. Símile est, inquit, regnum Dei fermento quod acceptum múlier abscondit in farinæ mensúris tribus. Múlier accépit à Deo fermentum fidei, quæ accéperat à diábolo perfidiæ fermentum : abscondit in mensúris tribus, hoc est in tribus hóminum tempóribus, quod est ab Adam usquè ad Noë, à Noë usque ad Moysen, à Móyse usque ad Christum ; ut múlier quæ corrúperat fermento mortis in Adam totam massam géneris humáni, fermento resurrectionis totam carnis nostræ massam redintegráret in Christo; ut múlier

quæ confécerat panem gémitus et sudóris, panem vitæ coqueret et salútis, et esset ómnium vivéntium mater vera per Christum, quæ erat in Adam mater ómnium mortuórum.

LECTIONES

53

LECTIONES

INTRA OCTAVAM PATRONI, VEL PATRONÆ.

DIE II.

LECTIO ij.

wwwmm

Sermo sancti Basílii Epíscopi.

Orat. in 40. Mart.

Hr sunt qui acceptam à Deo

nostram regiónem, quasi turres quædam contra adversariórum incursum munientes, refúgium éxhibent. Benefícium hoc, fratres dilectíssimi, grátiam hanc mínimè cessantem à Deo obtinėmus. Parátum est hic Christiánis auxílium. Qui áliquâ prémitur angústia, ad hos cónfugit; qui rursùs lætátur, ad hos recurrit hic ut à malis liberétur, ille ut duret in rebus lætis. Hæc múlier orans pro filiis audítur, peregrinanti viro réditum incólumem, ægrotanti verò salútem implórat et óbtinet.

LECTIO iij. O crum ordinem! ô cúneum inexpugnabilem ! ô commúnes humáni géneris custódes! óptimi curárum sócii, precum ac votórum ínvicem suffragatóres, legáti apud Deum potentissimi, astra mundi, flores Ecclesiárum, vos non terra contexit, sed coelum excépit. Apertæ sunt vobis paradísi portæ, dignum profecto exercitibus Angelorum,

SANCTUM chorum ! ô sa

Pars autumn.

Patriarchis, Prophétis et Justis ómnibus spectáculum.

Jo

DIE III.

LECTIO ij.

Sermo sancti Augustíni Episcopi. Tract. 1. Ep. Joan. OANNES quid dixit? Si quis peccáverit, advocátum habémus ad Patrem Jesum Christum justum. Sed dicet áliquis: Ergò Sancti non petunt pro nobis? Ergò et Epíscopi et Præpositi non petunt pro pópulo? Sed attendite Scriptúras, et vidéte quia et Præpósiti commendant se pópulo. Nam Apóstolus dicit plebi: Orantes simul et pro nobis. Orat Apóstolus pro plebe, orat plebs pro Apóstolo. Orámus pro vobis, fratres; sed et vos, oráte pro nobis. Invicem pro se ómnia membra orent. Čaput pro ómnibus interpellet.

BENE

LECTIO iij. Serm. 280. ENEDIXIT Dóminus pusillos cum magnis. Non nohis parùm videátur quòd ejus córporis membra sumus, cujus et illi quibus æquiparári non possumus. Quia, si unum membrum pátitur, compatiuntur ómnia membra;~ità, cùm glorificátur unum membrum, congaudent ómnia membra. Glória cápiti undè consúlitur, et superioribus

6

[ocr errors]

mánibus, et ínfimis pédibus. Sicut ille unus ánimam suam pro nobis posuit, ità et imitáti sunt Mártyres, et ánimas pro frátribus posuérunt. Fructus laboris ergò illórum étiam nos sumus. Mirámur eos, miserantur nos. Gratulámur eis, precantur pro nobis.

DIE IV.

LECTIO ij.

Sermo sancti Bernardi Abbátis.

In Vigil. SS. Petri et

Pauli. TRI RIA sunt quæ in festivitátibus Sanctórum vigilanter consideráre debemus: auxílium Sancti, exemplum ejus, confusiónem nostram. Auxilium ejus; quia qui potens in terrâ fuit, potentior est in coelis ante fáciem Dómini Dei sui. Si enim, dùm hic víveret, misertus est peccatóribus, et orávit pro eis; nunc tantò amplius, quantò vériùs agnoscit misérias nostras, orat pro nobis Patrem : quia beáta illa pátria caritátem ejus non immutavit, sed augmentávit; neque enim quia impassibilis omninò, ideò et incompassibilis factus est, LECTIO iij. DEBEMUS étiam attendere exemplum ejus; quia quándiù in terris visus est, et cum hominibus conversátus est, non declinávit neque ad dexteram, neque ad sinistram; sed viam régiam ténuit, donec veniret ad illum qui dicit: Ego sum via, véritas et vita. Intuémini humilitátem operum ejus, auctoritátem vēr

bórum ejus, et tunc vidébitis quomodò tàm verbo quàm exemplo lúxerit inter homines: quália nobis vestígia dereliquerit, ut ambulémus per ea, et non errémus in eis. Verè, juxta Prophétam, sémita justi recta est; rectus callis justi ad ambulandum.

DIE V.

LECTIO ij.

De Sermóne sancti Bernardi Abbátis.

In Vigil. SS. Petri et Pauli. DILIGENTIORI intuitu, in fes‐ tivitátibus Sanctórum, confusiónem nostram inspiciámus; quia homo ille símilis nobis fuit passibilis, ex eódem luto formátus, ex quo et nos. Quid ergò est, quòd non solum difficile, sed et impossíbile crédimus, ut faciámus ópera quæ fecit? Confundámur, fratres, et contremiscámus. Hómines isti fuérunt qui præcessérunt nos, qui tam mirabiliter processérunt per vias vitæ, ut vix eos hómines fuisse credámus. Sic ergò et gaudére, et confundi debémus: gaudére, quia patrónos præmisimus; confundi, quia eos imitári non possumus. LECTIO iij.

ITA

TA semper gaudium nostrum in hâc valle lacrymárum, lacrymárum pane condíri debet; ut semper non solùm extréma, sed et prima gáudii luctus óccupet quia etsi magna est gaudiórum matéria, sed máxima est dolórum. Verè nobis rubor confusiónis sunt, quos vix audeámus respícere, ne dicam

imitári. Orémus ergò eos, ut ipsi propitium nobis reddant amicum suum, júdicem nos trum, qui est Deus benedictus in sécula. Amen. Tu autem.

DIE VI.

LECTIO ij.

De Sermóne Sancti Bernardi Abbátis.

In Festo omnium SS. Serm. 2. 7. 1.

ERIT, præstante Dómino triplex sermónis (de Sanctórum felicitáte) utilitas, quátenùs ágnitâ, vel ex parte áliquâ, felici retributione Sanctórum, abundantióri deineeps sollicitúdine ipsorum inhærére vestígiis, ac ferventióri desidério ad eórum suspiráre consórtia, propensióri quoque devotióne eorumdem nos commendáre patrocíniis studeámus. Fidélis quippè sermo, et omni acceptione dignus; ut quos solemni veneratióne proséquimur, étiam simili conversatióne sequámur. Quos beatissimos prædicámus, ad eórum beatitúdinem totâ aviditáte currámus: quorum delectámur præcóniis, sublevémur eórum patrocíniis.

LECTIO iij.

NE EC sanè parùm fructuósa invenitur memória festiva Sanctórum, languórem, tepórem, erroremque depelfens: cùm eórum intercessióne juvétur infirmitas nostra, consideratióne beatitúdinis excitétur negligéntia nostra, ignorantia quoque nostra ipsórum erudiátur exemplis.

DIE VII.

LECTIO ij.

De Sermóne sancti Cæsarii
Epíscopi.

Serm. 230. in App. S.
Aug.

QUANDO festivitates coli

ut

mus, fratres caríssimi, diligenter debémus attendere, et totis viribus laboráre, quod visibiliter colitur, in nobis invisibiliter compleátur. Qui nec castitátem custódit in córpore, nec puritátem tenet in mente, quótiès sanctæ solemnitátes advéniunt, in córpore vidétur habére gaudium, in corde non célebrat nisi luctum. Quale enim gáudium potest habére, in cujus ánimâ multis vítiis occupátâ magis diábolus probátur habitáre quàm Christus? Nos verò, fratres caríssimi, etiamsi nobis áliqua, ut solet fieri, peccáta subrépunt, quantum póssumus, cum Dei adjutório laborémus, jejúniis, vigiliis, oratiónibus, eleemosynis mundáre sordida; ut véniens Dóminus in nobis, nihil invéniat quod óculos suæ majestátis offendat.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »