Publii Virgilii Maronis Opera: Or, The Works of Virgil. With Copious Notes ... in English;

Predný obal
White, Gallaher & White, 1827 - 619 strán (strany)
0 Recenzie
Recenzie nie sú overované, ale Google kontroluje prítomnosť falošného obsahu a po jeho identifikácii ho odstraňuje
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 109 - Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
Strana 393 - Latini, et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
Strana 391 - Maximus ille es, unus qui nobis cunctando restituis rem. excudent alii spirantia mollius aera (credo equidem), vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius, caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent : 850 tu regere imperio populos, Romane, memento (hae tibi erunt artes), pacisque imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.
Strana 379 - Discite justitiam moniti, et non temnere divos. 620 vendidit hic auro patriam, dominumque potentem imposuit ; fixit leges pretio atque refixit ; hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos ; ausi omnes immane nefas, ausoque potiti. non, mihi si linguae centum sint oraque centum, 625 ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas, omnia poenarum percurrere nomina possim.
Strana 176 - Troiae tristesque ruinas solabar fatis contraria fata rependens; nunc eadem fortuna viros tot casibus actos 240 insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum? Antenor potuit mediis elapsus Achivis Illyricos penetrare sinus atque intima tutus regna Liburnorum et fontem superare Timavi, unde per ora novem vasto cum murmure montis 245 it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
Strana 329 - Nequiquam longos fugiens dat corpore tortus, Parte ferox, ardensque oculis, et sibila colla Arduus attollens ; pars volnere clauda retentat Nexantem nodis seque in sua membra plicantem. Tali remigio navis se tarda movebat ; 280 Vela facit tamen, et velis subit ostia plenis.
Strana 315 - Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis," Dixerat; atque illam media inter talia ferro Conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore Spumantem, sparsasque manus.
Strana 101 - Redit agricolis labor actus in orbem, atque in se sua per vestigia volvitur annus.
Strana 371 - Continuo auditae voces, vagitus et ingens, infantumque animae flentes in limine primo, quos dulcis vitae exsortes et ab ubere raptos abstulit atra dies et funere mersit acerbo ; hos juxta falso damnati crimine mortis.
Strana 600 - Teucri. morem ritusque sacrorum adiciam faciamque omnis uno ore Latinos. hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, supra homines, supra ire deos pietate videbis nee gens ulla tuos aeque celebrabit honores.

Bibliografické informácie