Quintus Horatius Flaccus, ad lectiones probatiores diligenter emendatus

Predný obal
In aedibus academicis excudebant Robertus et Andreas Foulis academiae typographi, 1756
0 Recenzie
Recenzie nie sú overované, ale Google kontroluje prítomnosť falošného obsahu a po jeho identifikácii ho odstraňuje
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 84 - Ego apis Matinae More modoque Grata carpentis thyma per laborem Plurimum circa nemus uvidique Tiburis ripas operosa parvus Carmina fingo.
Strana 3 - Nymphis Gratiae decentes Alterno terram quatiunt pede, dum graves. Cyclopum Vulcanus ardens urit officinas. Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto, Aut flore, terrae quem ferunt solutae.
Strana 28 - Nunc est bibendum, nunc pede libero (/ pulsanda tellus, nunc Saliaribus ornare pulvinar deorum tempus erat dapibus, sodales. antehac nefas depromere Caecubum cellis avitis, dum Capitolio regina dementes ruinas funus et imperio parabat contaminato cum grege turpium morbo virorum, quidlibet impotens sperare fortunaque dulci ebria.
Strana 250 - Vultum verba decent, iratum plena minarum, Ludentem lasciva, severum seria dictu. Format enim natura prius nos intus ad omnem Fortunarum habitum ; juvat aut impellit ad iram Aut ad humum maerore gravi deducit et angit ; 110 Post effert animi motus interprete lingua.
Strana 253 - Ne pueros coram populo Medea trucidet, Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus, Aut in avem Progne vertatur, Cadmus in anguem. Quodcunque ostendis mihi sic , incredulus odi.
Strana 89 - Faustitas, pacatum volitant per mare navitae. culpari metuit fides, 20 nullis polluitur casta domus stupris, mos et lex maculosum edomuit nefas, laudantur simili prole puerperae, culpam poena premit comes. quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen, 25 quis Germania quos horrida parturit fetus, incolumi Caesare?
Strana 11 - O navis, referent in mare te novi fluctus ! o quid agis ? fortiter occupa portum ! nonne vides ut nudum remigio latus et malus celeri saucius Africo 5 antennaeque gemant ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius aequor?
Strana 151 - Causa fuit pater his, qui macro pauper agello Noluit in Flavi ludum me mittere, magni Quo pueri magnis e centurionibus orti, Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto, Ibant octonis referentes Idibus aera : Sed puerum est ausus Romam portare docendum Artes quas doceat quivis eques atque senator Semet prognatos.
Strana 123 - Sibyllini monuere versus virgines lectas puerosque castos dis, quibus septem placuere colles, dicere carmen. Alme Sol, curru nitido diem qui promis et celas aliusque et idem nasceris, possis nihil urbe Roma visere maius. Rite maturos aperire partus lenis, Ilithyia, tuere matres, sive tu Lucina probas vocari seu Genitalis.
Strana 157 - Felices! nunc ego resto: Confice; namque instat fatum mihi triste, sabella Quod puero cecinit, divina mota anus urna •' : Hunc neque dira venena, nec hosticus auferet ensis, Nec laterum dolor, aut tussis, nec tarda podagra ; Garrulus hunc quando consumet cumque, loquaces °, Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.

Bibliografické informácie