Obrázky na stránke
PDF
ePub

Spargens avernales aquas,

Horret capillis, ut marinus afperis
Echinus, aut currens aper.

Abacta nulla Veia confcientia,
Ligonibus duris humum
Exhauriebat, ingemens laboribus;

Quo poffet infoffus puer

Longo die bis terve mutatae dapis
Inemori fpectaculo:

Cum promineret ore, quantum extant aqua
Sufpenfa mento corpora,

Exfucta uti medulla, et aridum jecur
Amoris effet poculum,

Interminato cum femel fixae cibo

Intabuiffent pupulae.

Non defuiffe mafculae libidinis

Ariminenfem Foliam,

Et otiofa credidit Neapolis,

Et omne vicinum oppidum, Quae fidera excantata voce Thessala

Lunamque coelo deripit.

Hic inrefectum faeva dente livido

Canidia rodens pollicem,

Quid dixit? aut quid tacuit? o rebus meis Non infideles arbitrae,

Nox, et Diana, quae filentium regis,

Arcana cum fiunt facra;

Nunc, nunc adefte, nunc in hostiles domos

Iram atque numen vertite; Formidolofis dum latent filvis ferac

Dulci fopore languidae;

Senem (quod omnes rideant) adulterum

Latrent Suburanae canes,

Nardo perunétum, quale non perfectius
Meae laborarint manus.

Quid accidit? cur dira barbarae minus
Venena Medeae valent?

Quibus fuperbam fugit ulta pellicem
Magni Creontis filiam,

Cum palla, tabo munus imbutum, novam
Incendio nuptam abftulit.

Atqui nec herba, nec latens in afperis
Radix fefellit me locis.

Indormit unctis omnium cubilibus
Oblivione pellicum.

Ha, ha! folutus ambulat veneficae
Scientioris carmine.

Non ufitatis, Vare, potionibus

(O multa fleturum caput!)

Ad me recurres: nec vocata mens tua
Marfis redibit vocibus.

Majus parabo, majus infundam tibi
Faftidienti poculum.

Priufque coelum sidet inferius mari,
Tellure porrecta fuper,

Quam non amore fic meo flagres, uti
Bitumen atris ignibus.

Sub haec puer jam, non ut ante, mollibus
Lenire verbis impias,

Sed dubius unde rumperet filentium,

Mifit Thyefteas preces.

Venena, magnum fas nefasque, non valent

Convertere humanam vicem.

Diris agam vos: dira deteftatio

Nulla expiatur victima.

Quin, ubi perire juffus expiravero,

Nocturnus occurram furor; Petamque vultus umbra curvis unguibus, (Quae vis Deorum eft Manium)

Et inquietis adfidens praecordiis,

Pavore fomnos auferam.

Vos turba vicatim hinc et hinc faxis petens
Contundet obfcoenas anus.

Post insepulta membra different lupi
Et Efquilinae alites.

Neque hoc parentes, heu! mihi superstites
Effugerit fpectaculum.

IN CASSIUM SEVERUM. ODE VI.

UID immerentes hofpites vexas, canis,

Qu

Ignavus adverfum lupos?

Quin huc inanes, fi potes, vertis minas,

Et me remorfurum petis?

Nam, qualis aut Moloffus, aut fulvus Lacon,
Amica vis paftoribus,

Agam per altas aure fublata nives,

Quaecunque praecedet fera.

Tu, cum timenda voce complesti nemus,
Projectum odoraris cibum.

Cave, cave; namque in malos afperrimus
Parata tollo cornua:

Qualis Lycambae fpretus infido gener,
Aut acer hoftis Bupalo.

An, fi quis atro dente me petiverit,

Inultus ut flebo puer?

H 3

AD POPULUM ROMANUM.

ODE VII.

[ocr errors]

quo

fcelefti, ruitis? aut cur dexteris

Aptantur enfes conditi?

Parumne campis atque Neptuno fuper

Fufum eft Latini fanguinis?

Non ut fuperbas invidae Carthaginis

Romanus arces ureret :

Intactus aut Britannus ut defcenderet
Sacra catenatus via:

Sed ut, fecundum vota Parthorum, fua
Urbs haec periret dextera.
Neque hic lupis mos, nec fuit leonibus,
Nunquam, nifi in difpar, feris.

Furorne caecos, an rapit vis acrior,
An culpa? refponfum date.
Tacent: et ora pallor albus inficit,
Mentefque perculfae stupent.

Sic eft: acerba fata Romanos agunt,
Scelufque fraternae necis;

Ut immerentis fluxit in terram Remi
Sacer nepotibus cruor.

[ocr errors]

IN ANUM LIBIDINOSAM.

ROGARE longo putidam te feculo,

Vires quid enervet meas?

Cum fit tibi dens ater, et rugis vetus
Frontem fene&tus exaret;

Hietque turpis inter aridas nates

Podex, velut crudae bovis.

ODE VIII.

Sed incitat me pectus, et mammae putres,

Equina quales ubera,

Venterque mollis, et femur tumentibus

Exile furis additum.

Efto beata: funus atque imagines

Ducant triumphales tuum:

Nec fit marita, quae rotundioribus

Onufta baccis ambulet.

Quid? quod libelli Stoici inter fericos
Jacere pulvillos amant?
Inliterati num minus nervi rigent?
Minufve languet fascinum?
Quod ut fuperbo provoces ab inguine,
Ore adlaborandum est tibi.

AD MAECENATEM.

ODE IX.

QUANDO repoftum Caecubum ad festas dapes,

Victore laetus Caefare,

Tecum fub alta (fic Jovi gratum) domo,

Beate Maecenas, bibam,

Sonante mistum tibiis carmen lyra,

Hac Dorium, illis Barbarum?

Ut

nuper;

actus cum freto Neptunius

Dux fugit uftis navibus,

Minatus Urbi vincla, quae detraxerat

Servis amicus perfidis.

Romanus (eheu posteri negabitis)
Emancipatus feminae

Fert vallum et arma miles, et fpadonibus
Servire rugofis potest!

Interque figna turpe militaria

Sol afpicit conopeum! a pris

Ad hoc frementes verterunt bis mille equos
Galli, canentes Caefarem:

« PredošláPokračovať »