Obrázky na stránke
PDF
ePub

Si praeco parvas, aut, ut fuit ipse, coactor

Mercedes fequerer: neque ego effem queftus. ob hoc nunc
Laus illi debetur, et a me gratia major.

Nil me poeniteat fanum patris hujus: eoque
Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
Quod non ingenuos habeat clarofque parentes,
Sic me defendam. longe mea difcrepat iftis
Et vox et ratio. nam si Natura juberet
A certis annis aevum remeare peractum,
Atque alios legere, ad fastum quofcumque parentes
Optaret fibi quifque; meis contentus, honestos
Fafcibus ac fellis nollem mihi fumere; demens
Judicio vulgi, fanus fortaffe tuo: quod

Nollem onus, haud unquam folitus, portare moleftum.
Nam mihi continuo major quaerenda foret res;
Atque falutandi plures; ducendus et unus;
Et comes alter, uti ne folus rufve peregreve
Exirem; plures calones, atque caballi

Pafcendi; ducenda petorrita. nunc mihi curto
Ire licet mulo, vel, fi libet, ufque Tarentum;
Mantica cui lumbos onere ulceret, atque eques armos.
Objiciet nemo fordes mihi, quas tibi, Tilli,
Cum Tiburte via praetorem quinque fequuntur
Te pueri lafanum portantes oenophorumque.
Hoc ego commodius, quam tu, praeclare fenator,
Millibus atque aliis vivo. quacumque libido eft,
Incedo folus: percunctor quanti olus ac far:
Fallacem Circum vefpertinumque pererro
Saepe forum: adfifto divinis: inde domum me
Ad porri et ciceris refero laganique catinum.
Coena miniftratur pueris tribus; et lapis albus
Pocula cum cyatho duo fuftinet; adftat echinus
Vilis cum patera guttus, Campana fupellex.

Deinde eo dormitum, non follicitus, mihi quod cras
Surgendum, fit mane, obeundus Marfya, qui se
Vultum ferre negat Noviorum poffe minoris.
Ad quartam jaceo, poft hanc vagor, aut ego, lecto
Aut fcripto quod me tacitum juvet, unguor olivo,
Non quo fraudatis inmundis Natta lucernis.
Aft ubi me feffum Sol acrior ire lavatum
Admonuit, fugio rabiosi tempora figni.
Pranfus non avide, quantum interpellet inani
Ventre diem durare, domefticus otior. haec eft
Vita folutorum mifera ambitione gravique.
His me confolor, victurum fuavius, ac fi
Quaeftor avus, pater atque meus, patruufque fuiffet,

SATIRA VII.

PROSCRIPT
IPTI Regis Rupili pus atque venenum
Hybrida quo pacto fit Perfius ultus, opinor
Omnibus et lippis notum et tonforibus effe.
Perfius hic permagna negotia dives habebat
Clazomenis, etiam lites cum Rege molestas;
Durus homo, atque odio qui poffet vincere Regem;
Confidens, tumidufque: adeo fermonis amari,
Sifennas, Barros ut equis praecurreret albis.
Ad Regem redeo. poftquam nihil inter utrumque
Convenit (hoc etenim funt omnes jure molesti,
Quo fortes, quibus adverfum bellum incidit. inter
Hectora Priamiden, animofum atque inter Achillem
Ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors:
Non aliam ob caufam, nifi quod virtus in utroque
Summa fuit. duo fi difcordia vexet inertes;
Aut fi difparibus bellum incidat, ut Diomedi
Cum Lycio Glauco, difcedat pigrior, ultro

L

Muneribus miffis) Bruto Praetore tenente
Ditem Afiam, Rupili et Perfi par pugnat, uti non
Conpofiti melius cum Bitho Bacchius. in jus
Acres procurrunt, magnum fpectaculum uterque,
Perfius exponit caufam; ridetur ab omni
Conventu; laudat Brutum, laudatque cohortem;
Solem Afiae Brutum adpellat, stellasque falubres
Adpellat comites, excepto Rege: Canem illum,
Invifum agricolis fidus veniffe: ruebat
Flumen ut hibernum, fertur quo rara fecuris.
Tum Praenestinus falso multumque fluenti
Expreffa arbusto regerit convicia; durus
Vindemiator, et invictus, cui faepe viator
Ceffiffet, magna conpellans voce cucullum.
At Graecus, poftquam est Italo perfusus aceto,
Perfius exclamat; Per magnos, Brute, Deos te
Oro, qui reges confueris tollere, cur non

Hunc Regem jugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.

SATIRA VIII.

OLIM truncus eram ficulnus, inutile lignum :

Cum faber, incertus scammum faceretne Priapum
Maluit effe Deum: Deus inde ego, furum aviumque
Maxima formido: nam fures dextra coërcet,
Obfcoenoque ruber porrectus ab inguine palus:
Aft importunas volucres in vertice arundo
Terret fixa, vetatque novis confidere in hortis.
Huc prius anguftis ejecta cadavera cellis
Confervus vili portanda locabat in arca:
Hoc miferae plebi ftabat commune fepulcrum,
Pantolabo fcurrae, Nomentanoque nepoti.

Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum

Hic dabat; heredes monumentum ne fequeretur.
Nunc licet Efquiliis habitare falubribus, atque
Aggere in aprico fpatiari; quo modo tristes
Albis informem spectabant offibus agrum.
Cum mihi non tantum furesque feraeque fuëtae
Hunc vexare locum, curae funt atque labori,
Quantum carminibus quae versant atque venenis
Humanos animos: has nullo perdere poffum,
Nec prohibere modo, fimul ac vaga Luna decorum
Protulit os, quin offa legant herbafque nocentes.
Vidi egomet nigra fuccinctam vadere palla
Canidiam, pedibus nudis, passoque capillo,
Cum Sagana majore ululantem (pallor utrasque
Fecerat horrendas aspectu) scalpere terram
Unguibus, et pullam divellere mordicus agnam
Coeperunt: cruor in foffam confufus; ut inde
Manes elicerent, animas responsa daturas.
Lanea et effigies erat, altera cerea: major
Lanea, quae poenis conpefceret inferiorem.
Cerea fuppliciter ftabat, servilibus, utque
Jam peritura, modis. Hecaten vocat altera, saevam
Altera Tifiphonen: ferpentes atque videres
Infernas errare canes; lunamque rubentem,
Ne foret his teftis, poft magna latere sepulcra.
Mentior at fi quid, merdis caput inquiner albis
Corvorum; atque in me veniat mictum atque cacatum
Julius, et fragilis Pediatia, furque Voranus.
Singula quid memorem? quo pacto alterna loquentes
Umbrae cum Sagana refonarent triste et acutum?
Utque lupi barbam variae cum dente colubrae
Abdiderint furtim terris? et imagine cerea
Largior arferit ignis? et ut non testis inultus
Horruerim voces Furiarum et facta duarum?

Nam, displosa sonat quantum vefica, pepedi
Diffiffa nate ficus: at illae currere in urbem.
Canidiae dentes, altum Saganae caliendrum
Excidere, atque herbas, atque incantata lacertis
Vincula, cum magno rifuque jocoque videres.

IBAM

SATIRA IX.

BAM forte Via Sacra (ficut meus eft mos)
Nefcio quid meditans nugarum, totus in illis:
Adcurrit quidam notus mihi nomine tantum;
Adreptaque manu, Quid agis, dulciffime rerum?
Suaviter, ut nunc eft, inquam; et cupio omnia quae vis.
Cum adfectaretur, Numquid vis? occupo: at ille,
Noris nos, inquit; docti fumus. Hic ego, Pluris
Hoc, inquam, mihi eris. mifere difcedere quaerens,
Ire modo ocius, interdum confiftere, in aurem
Dicere nefcio quid puero. cum fudor ad imos
Manaret talos; O te, Bolane, cerebri
Felicem, aiebam tacitus. cum quidlibet ille
Garriret, vicos, urbem laudaret; ut illi
Nil refpondebam: Mifere cupis, inquit, abire,
Jamdudum video: fed nil agis; ufque tenebo:
Perfequar. hinc quo nunc iter eft tibi? nil opus eft te
Circumagi: quendam volo visere non tibi notum ;
Trans Tiberim longe cubat is, prope Caefaris hortos.
Nil habeo quod agam, et non fum piger; ufque fequar te.
Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,
Cum gravius dorfo fubiit onus. incipit ille:

Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
Non Varium facies: nam quis me fcribere plures,
Aut citius poffit verfus? quis membra movere
Mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto,

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »