Obrázky na stránke
PDF
ePub

SATIRA II.

QUAE virtus et quanta, boni, fit vivere parvo,

(Nec meus hic fermo eft, fed quem praecepit Ofellus,
Rufticus, abnormis fapiens, craffaque Minerva)
Difcite, non inter lances menfafque nitentes;
Cum ftupet infanis acies fulgoribus, et cum
Adclinis falfis animus meliora recufat:

Verum hic inpransi mecum disquirite. Cur hoc?
Dicam, fi potero. male verum examinat omnis
Conruptus judex. leporem fectatus, equove
Laffus ab indomito; vel fi Romana fatigat
Militia adfuetum Graecari; feu pila velox,
Molliter aufterum ftudio fallente laborem;
Seu te difcus agit, pete cedentem aëra disco;
Cum labor extuderit faftidia; ficcus, inanis
Sperne cibum vilem; nifi Hymettia mella Falerno
Ne biberis diluta. foris eft promus, et atrum
Defendens pifces hiemat mare: cum fale panis
Latrantem ftomachum bene leniet. Unde putas, aut
Qui partum? non in caro nidore voluptas
Summa, fed in te ipfo eft. tu pulmentaria quaere
Sudando. pinguem vitiis albumque nec ostrea,
Nec scarus, aut poterit peregrina juvare lagoïs.
Vix tamen eripiam, posito pavone, velis quin
Hoc potius, quam gallina tergêre palatum,
Conruptus vanis rerum; quia veneat auro
Rara avis, et picta pandat spectacula cauda:
Tanquam ad rem adtineat quidquam. num vefceris ista,
Quam laudas, pluma? cocto num adeft honor idem?
Carne tamen quamvis distat nihil, hac magis illa;
Inparibus formis deceptum te patet. esto.
Unde datum fentis, lupus hic, Tiberinus, an alto

Captus hiet? pontefne inter jactatus, an amnis
Oftia fub Tufci? laudas, infane, trilibrem

Mullum; in fingula quem minuas pulmenta neceffe eft.

Ducit te fpecies, video. quo pertinet ergo

Proceros odiffe lupos? quia fcilicet illis

Majorem Natura modum dedit, his breve pondus.
Jejunus raro ftomachus vulgaria temnit.
Porrectum magno magnum fpectare catino
Vellem, ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos
Praefentes Auftri, coquite horum obfonia: quanquam
Putet aper rhombufque recens, mala copia quando
Aegrum follicitat ftomachum ; cum rapula plenus
Atque acidas mavult inulas. nec dum omnis abacto
Pauperies epulis regum; nam vilibus ovis,
Nigrifque eft oleis hodie locus. haud ita pridem
Galloni praeconis erat acipensere mensa

Infamis. quid? tum rhombos minus aequora alebant!
Tutus erat rhombus, tutoque ciconia nido;
Donec vos auctor docuit praetorius. ergo
Si quis ntinc mergos fuaves edixerit affos,
Parebit pravi docilis Romana juventus.
Sordidus a tenui victu diftabit, Ofello
Judice. nam fruftra vitium vitaveris illud,
Si te alio pravus detorferis. Avidienus,

Cui Canis ex vero ductum cognomen adhaeret,
Quinquennes oleas est, et silvestria corna;
Ac, nifi mutatum, parcit defundere vinum; et
Cujus odorem olei nequeas perferre (licebit
Ille repotia, natales, aliofve dierum
Feftos albatus celebret) cornu ipfe bilibri
Caulibus inftillat, veteris non parcus aceti.
Quali igitur victu fapiens utetur, et horum
Utrum imitabitur? hac urguet lupus, hac canis, aiunt.

Mundus erit, qua non offendat fordibus, atque
In neutram partem cultûs mifer. hic neque fervis,
Albuci fenis exemplo, dum munia didit,

Saevus erit: nec fic ut fimplex Naevius, unctam
Convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum,
Accipe nunc, viêtus tenuis quae, quantaque fecum
Adferat. in primis valeas bene: nam variae res
Ut noceant homini, credas, memor illius efcae
Quae fimplex olim tibi federit. at fimul affis
Mifcueris elixa, fimul conchylia turdis;
Dulcia fe in bilem vertent, stomachoque tumultum
Lenta feret pituita. vides, ut pallidus omnis
Coena defurgat dubia? quin corpus onustum
Hefternis vitiis animum quoque praegravat una,
Atque adfigit humo divinae particulam aurae.
Alter, ubi dicto citius curata fopofi

Membra dedit, vegetus praefcripta ad munia furgit.
Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam ;
Sive diem feftum rediens advexerit annus,
Seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
Accedent anni, et tractari mollius aetas
Inbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam,
Quam puer et validus praefumis, mollitiem; seu
Dura valetudo inciderit, feu tarda fenectus ?
Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nafus
Illis nullus erat: fed, credo, hac mente, quod hofpes
Tardius adveniens, vitiatum commodius, quam
Integrum edax dominus confumeret. hos utinam inter
Heroas natum tellus me prima tuliffet!

Das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
Occupat humanam? grandes rhombi, patinaeque
Grande ferunt una cum damno dedecus. adde
Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum,

Et fruftra mortis cupidum, cum deerit egenti
As, laquei pretium. Jure, inquis, Trafius istis
Jurgatur verbis: ego vectigalia magna

Divitiafque habeo tribus amplas regibus. Ergo
Quod fuperat, non est melius quo insumere possis?
Cur eget indignus quifquam, te divite? quare
Templa ruunt antiqua Deûm? cur, inprobe, carae
Non aliquid patriae tanto emetiris acervo?
Uni nimirum tibi recte femper erunt res?
O magnus pofthac inimicis rifus! uterne
Ad cafus dubios fidet sibi certius? hic, qui
Pluribus adfuerit mentem corpufque fuperbum;
An qui contentus parvo, metuenfque futuri,
In pace, ut fapiens, aptarit idonea bello?

Quo magis his credas: puer hunc ego parvus Ofellum
Integris opibus novi non latius ufum,

Quam nunc accifis. videas metato in agello,
Cum pecore et gnatis, fortem mercede colonum,
NoN ego, narrantem, temere edi luce profesta
Quidquam praeter olus fumofae cum pede pernae:
Ac mihi, feu longum poft tempus venerat hofpes,
Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem
Vicinus; bene erat, non piscibus urbe petitis,
Sed pullo, atque hoedo: tum penfilis uva fecundas
Et nux ornabat menfas, cum duplice ficu.
Poft hoc ludus erat culpa potare magistra:
Ac venerata Ceres, ut culmo furgeret alto,
Explicuit vino contractae feria frontis.

Saeviat, atque novos moveat Fortuna tumultus;
Quantum hinc imminuet? quanto aut ego parcius, aut vos,
O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
Nam propriae telluris herum Natura, neque illum,

Nec me, nec quemquam ftatuit. nos expulit ille;

Illum aut nequities, aut vafri infcitia juris,
Poftremum expellet certe vivacior heres.
Nunc ager Umbreni fub nomine, nuper Ofelli
Dictus, erit nulli proprius, fed cedet in ufum
Nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes,
Fortiaque adverfis opponite pectora rebus.

SATIRA III.

SIC raro fcribis, ut toto non quater anno
Membranam pofcas, fcriptorum quaeque retexens,
Iratus tibi, quod vini fomnique benignus
Nil dignum fermone canas : quid fiet? at ipfis
Saturnalibus huc fugifti fobrius. ergo

Dic aliquid dignum promiffis. incipe. nil eft.
Culpantur fruftra calami, inmeritufque laborat
Iratis natus paries Dis atque poëtis.
Atqui vultus erat multa ac praeclara minantis,
Si vacuum tepido cepiffet villula tecto.
Quorfum pertinuit ftipare Platona Menandro?
Eupolin Archilocho? comites educere tantos?
Invidiam placare paras, Virtute relicta?
Contemnêre mifer. vitanda eft inproba Siren
Defidia; aut quidquid vita meliore parasti
Ponendum aequo animo. Di te, Damafippe, Deaeque
Verum ob confilium donent tonfore. fed unde
Tam bene me nofti? Poftquam omnis res mea Janum
Ad medium fracta est, aliena negotia curo,
Excuffus propriis. olim nam quaerere amabam,
Quo vafer ille pedes lavisset Sifyphus aere;
Quid fculptum infabre, quid fufum durius effet ;
Callidus huic figno ponebam millia centum;
Hortos, egregiafque domos mercarier unus

M

« PredošláPokračovať »