Obrázky na stránke
PDF
ePub

Haec eft conditio vivendi, aiebat: eoque

eft

Refponfura tuo nunquam par fama labori.
Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
Sollicitudine diftri&tum? ne panis adustus,
Ne male conditum jus adponatur; ut omnes
Praecincti recte pueri comtique ministrent?
Adde hos praeterea cafus; aulaea ruant si,
Ut modo; si patinam pede lapfus frangat agaso.
Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res
Adverfae nudare folent, celare fecundae.

Nafidienus ad haec: Tibi Di, quaecunque preceris,
Commoda dent; ita vir bonus es, convivaque comis.
Et foleas pofcit. tum in lecto

quoque

videres

Stridere fecreta divifos aure fufurros.
Nullos his mallem ludos fpectaffe: fed illa
Redde, age, quae deinceps rififti. Vibidius dum
Quaerit de pueris, num fit quoque fracta lagena,
Quod fibi pofcenti non dentur pocula; dumque
Ridetur fictis rerum, Balatrone fecundo:
Nafidiene, redis mutatae frontis, ut arte
Emendaturus fortunam. deinde fecuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis sparsi sale multo non fine farre,
Pinguibus et ficis paftum jecur anferis albi,
Et leporum avulfos, ut multo fuavius, armos,
Quam fi cum lumbis quis edit. tum pectore adusto
Vidimus et merulas poni, et fine clune palumbes;
fi non caufas narraret earum, et
Naturas dominus: quem nos fic fugimus ulti,
Ut nihil omnino guftaremus, velut illis
Canidia adflaffet pejor ferpentibus Afris.

Suaves res,

QUINTI

HORATII FLACCI

EPISTOLARUM

LIBRI DUO.

QUINTI

HORATII FLACCI

EPISTOLARUM

LIBER PRIMUS.

AD MAECENATEM.

EPIST. I.

PRIMA dicte mihi, fumma dicende Camena,

[ocr errors]

Spectatum fatis, et donatum jam rude, quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
Non eadem eft aetas, non mens. Veianius, armis
Herculis ad poftem fixis, latet abditus agro;
Ne populum extrema toties exoret arena.
Eft mihi purgatam crebro qui perfonet aurem ;
Solve fenefcentem mature fanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus, et ilia ducat.
Nunc itaque et verfus et cetera ludicra pono:
Quid verum atque decens, curo et rogo, et omnis in hoc fum:
Condo et conpono, quae mox depromere poffim.

Ac ne forte roges, quo me duce, quo Lare tuter:
Nullius addictus jurare in verba magistri,
Quo me cunque rapit tempeftas, deferor hofpes.
Nunc agilis fio, et merfor civilibus undis,
Virtutis verae cuftos, rigidufque fatelles:
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor;

« PredošláPokračovať »