Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quae folet matres furiare equorum,
Saeviet circa jecur ulcerofum;
Non fine queftu,

Laeta quod pubes hedera virenti
Gaudeat, pulla magis atque myrto;
Aridas frondes hyemis fodali
Dedicet Hebro.

DE AELIO LAMIA.

ODE XXVI.

MUSIS amicus, tristitiam et metus
Tradam protervis in mare Creticum
Portare ventis; quis fub Arcto

Rex gelidae metuatur orae,

Quid Tiridatem terreat, unice

Securus. o quae fontibus integris

Gaudes, apricos necte flores, collet

Necte meo Lamiae coronam,

Pimpleï dulcis. nil fine te mei

Poffunt honores. hunc fidibus novis,

[ocr errors]

Hunc Lesbio facrare plectro by the Lesbian coïd,
Teque, tuafque decet forores.

AD SODALES. ODE XXVII.

NATIS in ufum laetitiae fcyphis g
Pugnare Thracum eft. tollite barbarum
Morem, verecundumque Bacchum

Sanguineis prohibete rixis.

Vino et lucernis Medus acinaces

Immane quantum difcrepat! impium

Lenite clamorem, fodales,

Et cubito remanete preffo.

Vultis feveri me quoque fumere

Partem Falerni? dicat Opuntiae

Frater Megillae, quo beatus

Vulnere, qua pereat sagitta.

Ceffat voluntas? non alia bibam

Mercede. quae te cumque domat Venus,
Non erubefcendis adurit

Ignibus, ingenuoque femper

Amore peccas. quicquid habes, age,
Depone tutis auribus. ah mifer,
Quanta laboras in Charybdi!
Digne puer meliore flamma.

Quae faga, quis te folvere Theffalis
Magus venenis, quis poterit Deus?
Vix inligatum te triformi
Pegafus expediet Chimaerae.

AD ARCHYTAM.

ODE XXVIII.

TE maris et terrae, numeroque carentis arenae
Menforem cohibent, Archyta,
Pulveris exigui prope littus parva

Matinum

Munera; nec quidquam tibi prodeft as it

Aërias tentaffe domos, animoque rotundum

Percurriffe polum, morituro.

Occidit et Pelopis genitor conviva Deorum,
Tithonufque remotus in auras,

Et Jovis arcanis Minos admiffus; habentque
Tartara Panthoïden, iterum Orco
Demiffum; quamvis clypeo Trojana refixo t
Tempora teftatus, nihil ultra

Nervos atque cutem morti concefferat atrae;
Judice te, non fordidus auctor

you

Naturae verique. fed omnes una manet nox,

Et calcanda femel via lethi.}

Dant alios Furiae torvo fpectacula Marti, n
Exitio eft avidum mare nautis.

Mista fenum ac juvenum denfentur funera. nullum
Saeva caput Proferpina fugit.

Me quoque devexi rapidus comes Orionis
Illyricis Notus obruit undis.

At tu, nauta, vagae ne parce malignus arenae

Offibus et capiti inhumatoids Particulam dare. fic, quodcumque minabitur Eurus

Fluctibus Hefperiis, Venusinae

Plectantur filvae, te fofpite: multaque merces, victus

Unde poteft, tibi defluat aequo

Ab Jove Neptunoque facri cuftode Tarenti.

Negligis immeritis nocituram

[ocr errors]

Poftmodo te natis fraudem committere? fors et

Debita jura, vicesque fuperbaeful trastiment Te maneant ipfum. precibus non linquar inultis,

Teque piacula nulla resolvent.

Quanquam feftinas, non eft mora longa, licebit,
Injecto ter pulvere, curras.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Doctus fagittas tendere Sericas
Arcu paterno? quis neget arduis
Pronos relabi poffe rivos

Montibus, et Tiberim reverti:
Cum tu coëmtos undique nobiles

Libros Panaeti, Socraticam et domum
Mutare loricis Iberis,

Pollicitus meliora, tendis?

[blocks in formation]

VENUS, regina Cnidi Paphique,
Sperne dilectam Cypron, et vocantis
Thure te multo Glycerae decoram
Transfer in aedem.

Fervidus tecum puer, et folutist
Gratiae zonis, properentque Nymphae,
parum comis fine te Juventas,
Mercuriufque.

Et

AD APOLLINEM.

ODE XXXI.

UID dedicatum poscit Apollinem

[ocr errors]

Vates? quid orat, de patera novum
Fundens liquorem? non opimas

Sardiniae fegetes feracis ;

Non aeftuofae grata Calabriae

Armenta; non aurum, aut ebur Indicum;
Non rura, quae Liris quieta

Mordet aqua, taciturnus amnis.

Premant Calenam falce, quibus dedit

Fortuna, vitem: dives et aureis

Mercator exficcet culullis

tuned

Vina Syra reparata merce,

Dis carus ipfis; quippe ter et quater
Anno revisens aequor Atlanticum
Impune. me pafcant olivae,

[ocr errors]

Me cichorea, levesque malvae. mellem:

Frui paratis et valido mihi,

Latoë, dones; ac, precor, integra

to bead.

Cum mente, nec turpem fenectam
Degere, nec cithara carentem.

AD LYRAM. ODE XXXII.

POSCIMUS, fi quid, vacui sub umbra
Lufimus tecum, quod et hunc in annum
Vivat, et plures; age, dic Latinum,

Barbite, carmen,

Lesbio primum modulate civi:

Qui ferox bello, tamen inter arma,
Sive jactatam religarat udo

Littore navim;

[ocr errors]

Liberum et Mufas, Veneremque, et illi

Semper haerentem puerum canebat,
Et Lycum nigris oculis nigroque
Crine decorum.

O decus Phoebi, et dapibus fupremi

Grata Testudo Jovis, o laborum

Dulce lenimen, mihi cumque falve nx
Rite vocanti.

« PredošláPokračovať »