Obrázky na stránke
PDF
ePub
[graphic][merged small][graphic]

Desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
Diffugient comites et nocte tegentur opaca ;

Speluncam Dido dux et Troianus eandem
125 Devenient. Adero et, tua si mihi certa voluntas,

Conubio iungam stabili propriamque dicabo.
Hic hymenaeus erit.” Non adversata petenti
Adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis.

Oceanum interea surgens Aurora reliquit. 130 It portis iubare exorto delecta iuventus;

Retia rara, plagae, lato venabula ferro,
Massylique ruunt equites et odora canum vis.
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi

Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro 135 Stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.

Tandem progreditur, magna stipante caterva,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,

Aurea purpuream subnectit fibula vestem. 140 Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus

Incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnes
Infert se socium Aeneas atque agmina iungit.
Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta

Deserit ac Delum maternam invisit Apollo 145 Instauratque choros, mixtique altaria circum

Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;
Ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem
Fronde premit crinem fingens atque implicat auro,

Tela sonant umeris: haud illo segnior ibat 150 Aeneas, tantum egregio decus enitet ore.

Postquam altos ventum in montes atque invia lustra,
Ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae
Decurrere iugis; alia de parte patentes

160

Transmittunt cursu campos atque agmina cervi 155 Pulverulenta fuga glomerant montesque relinquunt.

At puer Ascanius mediis in vallibus acri
Gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos,
Spumantemque dari pecora inter inertia votis
Optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.

Interea magno misceri murmure caelum
Incipit; insequitur commixta grandine nimbus;
Et Tyrii comites passim et Troiana iuventus
Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros

Tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes. 165 Speluncam Dido dux et Troianus eandem

Deveniunt. Prima et Tellus et pronuba Iuno
Dant signum; fulsere ignes et conscius aether
Conubiis, summoque ulularunt vertice Nymphae.

Ille dies primus leti primusque malorum
170 Causa fuit; neque enim specie famave movetur

Nec iam furtivum Dido meditatur amorem;
Coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam.

Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes,

Fama, malum qua non aliud velocius ullum: 175 Mobilitate viget, viresque adquirit eundo;

Parva metu primo; mox sese attollit in auras,
Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
Illam Terra parens, ira inritata deorum,

Extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem 180 Progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, Monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore

plumae,
Tot vigiles oculi subter, mirabile dictu,
Tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.

Nocte volat caeli medio terraeque per umbram, 185 Stridens, nec dulci declinat lumina somno;

200

Luce sedet custos aut summi culmine tecti,
Turribus aut altis, et magnas territat urbes,
Tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri.

Haec tum multiplici populos sermone replebat 190 Gaudens et pariter facta atque infecta canebat:

Venisse Aenean, Troiano sanguine cretum,
Cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;
Nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere

Regnorum immemores turpique cupidine captos. 195 Haec passim dea foeda virum diffundit in ora.

Protinus ad regem cursus detorquet Iarban,
Incenditque animum dictis atque aggerat iras.

Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha,
Templa Iovi centum latis immania regnis,
Centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem,
Excubias divum aeternas, pecudumque cruore
Pingue solum et variis florentia limina sertis.
Isque amens animi et rumore accensus amaro

Dicitur ante aras media inter numina divum 205 Multa Iovem manibus supplex orasse supinis:

Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis
Gens epulata toris Lenaeum libat honorem,
Aspicis haec ? an te, genitor, cum fulmina torques,
Nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes
Terrificant animos et inania murmura miscent?
Femina, quae nostris errans in finibus urbem
Exiguam pretio posuit, cui litus arandum
Cuique loci leges dedimus, conubia nostra

Reppulit ac dominum Aenean in regna recepit. 215 Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu,

Maeonia mentum mitra crinemque madentem
Subnixus, rapto potitur; nos munera templis
Quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem."

210

« PredošláPokračovať »