125 135 Desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo. Devenient. Adero et, tua si mihi certa voluntas, Oceanum interea surgens Aurora reliquit. Postquam altos ventum in montes atque invia lustra, Transmittunt cursu campos atque agmina cervi 155 Pulverulenta fuga glomerant montesque relinquunt. At puer Ascanius mediis in vallibus acri 160 Gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos, Optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem. Incipit; insequitur commixta grandine nimbus; Deveniunt. Prima et Tellus et pronuba Iuno 170 Causa fuit; neque enim specie famave movetur Extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem 180 Progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, Monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae, Tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, Tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures. 185 Stridens, nec dulci declinat lumina somno; Luce sedet custos aut summi culmine tecti, Turribus aut altis, et magnas territat urbes, Tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri. Haec tum multiplici populos sermone replebat 190 Gaudens et pariter facta atque infecta canebat : Venisse Aenean, Troiano sanguine cretum, Cui se pulchra viro dignetur iungere Dido; Nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere Regnorum immemores turpique cupidine captos. 195 Haec passim dea foeda virum diffundit in ora. Protinus ad regem cursus detorquet Iarban, Incenditque animum dictis atque aggerat iras. 200 Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha, Templa Iovi centum latis immania regnis, Centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem, Excubias divum aeternas, pecudumque cruore Pingue solum et variis florentia limina sertis. Isque amens animi et rumore accensus amaro Dicitur ante aras media inter numina divum 205 Multa Iovem manibus supplex orasse supinis : "Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis Gens epulata toris Lenaeum libat honorem, Aspicis haec? an te, genitor, cum fulmina torques, Nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes 210 Terrificant animos et inania murmura miscent? Femina, quae nostris errans in finibus urbem. Exiguam pretio posuit, cui litus arandum Cuique loci leges dedimus, conubia nostra Reppulit ac dominum Aenean in regna recepit. 215 Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu, Maeonia mentum mitra crinemque madentem Subnixus, rapto potitur; nos munera templis Quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem." |