Obrázky na stránke
PDF
ePub

220

Talibus orantem dictis arasque tenentem
Audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit
Regia et oblitos famae melioris amantes.
Tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat :
“Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis,

Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc 225 Exspectat, fatisque datas non respicit urbes,

Adloquere et celeres defer mea dicta per auras.
Non illum nobis genetrix pulcherrima talem
Promisit Graiumque ideo bis vindicat armis ;

Sed fore, qui gravidam imperiis belloque frementem 230 Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri

Proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.
Si nulla accendit tantarum gloria rerum
Nec super ipse sua molitur laude laborem,

Ascanione pater Romanas invidet arces ? 235 Quid struit? aut qua spe, inimica in gente, moratur,

Nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?
Naviget: haec summa est; hic nostri nuntius esto.

Dixerat. Ille patris magni parere parabat

Imperio; et primum pedibus talaria nectit
240 Aurea, quae sublimem alis sive aequora supra

Seu terram rapido pariter cum flamine portant.
Tum virgam capit; hac animas ille evocat Orco
Pallentes, alias sub Tartara tristia mittit,

Dat somnos adimitque, et lumina morte resignat. 245 Illa fretus agit ventos, et turbida tranat

Nubila. Iamque volans apicem et latera ardua cernit
Atlantis duri, caelum qui vertice fulcit,
Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris

Piniferum caput et vento pulsatur et imbri ; 250 Nix umeros infusa tegit ; tum flumina mento

Praecipitant senis, et glacie riget horrida barba,

Hic primum paribus nitens Cyllenius alis
Constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas

Misit, avi similis, quae circum litora, circum
255 Piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.

Haud aliter terras inter caelumque volabat
Litus harenosum ad Libyae, ventosque secabat
Materno veniens ab avo Cyllenia proles.

Ut primum alatis tetigit magalia plantis, 260 Aenean fundantem arces ac tecta novantem

Conspicit; atque illi stellatus iaspide fulva
Ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena
Demissa ex umeris, dives quae munera Dido

Fecerat et tenui telas discreverat auro.
265 Continuo invadit : “Tu nunc Karthaginis altae

Fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem
Exstruis ? heu regni rerumque oblite tuarum !
Ipse deum tibi me claro demittit Olympo

Regnator, caelum et terras qui numine torquet; 270 Ipse haec ferre iubet celeres mandata per auras:

Quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris ?
Si te nulla movet tantarum gloria rerum
Nec super ipse tua moliris laude laborem,

Ascanium surgentem et spes heredis Iuli
275 Respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus

Debentur.” Tali Cyllenius ore locutus
Mortales visus medio sermone reliquit,
Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.

At vero Aeneas aspectu obmutuit amens, 280 Arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.

Ardet abire fuga dulcesque relinquere terras,
Attonitus tanto monitu imperioque deorum.
Heu quid agat? quo nunc reginam ambire furentem
Audeat adfatu? quae prima exordia sumat?

285 Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,

In partesque rapit varias perque omnia versat.
Haec alternanti potior sententia visa est :
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,

Classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, 290 Arma parent, et, quae rebus sit causa novandis,

Dissimulent; sese interea, quando optima Dido
Nesciat et tantos rumpi non speret amores,
Temptaturum aditus, et quae mollissima fandi
Tempora, quis rebus dexter modus.

Ocius omnes 295 Imperio laeti parent ac iussa facessunt.

At regina dolos — quis fallere possit amantem ?--
Praesensit, motusque excepit prima futuros,
Omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti
Detulit armari classem cursumque parari.
Saevit inops animi, totamque incensa per urbem
Bacchatur, qualis commotis excita sacris
Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho
Orgia nocturnusque vocat clamore Cithaeron.

Tandem his Aenean compellat vocibus ultro: 305

“Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum
Posse nefas, tacitusque mea decedere terra ?
Nec te noster amor, nec te data dextera quondam,
Nec moritura tenet crudeli funere Dido ?

Quin etiam hiberno moliris sidere classem, 310

Et mediis properas aquilonibus ire per altum,
Crudelis ? Quid ? si non arva aliena domosque
Ignotas peteres, et Troia antiqua maneret,
Troia per undosum pe

undosum peteretur classibus aequor ?
Mene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam

te315 Quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui

Per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,
Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
Dulce meum, miserere domus labentis et istam,

Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem. 320 Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni

Odere, infensi Tyrii; te propter eundem
Exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam,
Fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes ?

Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat. 325 Quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater

Destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas?
Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset
Ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula

Luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,
330 Non equidem omnino capta ac deserta viderer."

Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat Lumina, et obnixus curam sub corde premebat. Tandem pauca refert: “Ego te, quae plurima fando

Enumerare vales, numquam, regina, negabo
335 Promeritam ; nec me meminisse pigebit Elissae,

Dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.
Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto
Speravi - ne finge — fugam, nec coniugis umquam

Praetendi taedas aut haec in foedera veni. 340 Me si fata meis paterentur ducere vitam

Auspiciis et sponte mea componere curas,
Urbem Troianam primum dulcesque meorum
Reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,

Et recidiva manu posuissem Pergama victis. 345 Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,

Italiam Lyciae iussere capessere sortes;
Hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces,
Phoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis,

FRIEZE'S AENEID - 8

Quae tandem, Ausonia Teucros considere terra, 350 Invidia est?

Et nos fas extera quaerere regna.
Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris
Nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,
Admonet in somnis et turbida terret imago;

Me puer Ascanius capitisque iniuria cari,
355 Quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.

Nunc etiam interpres divum, Iove missus ab ipso —
Testor utrumque caput — celeres mandata per auras
Detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi

Intrantem muros, vocemque his auribus hausi. 360 Desine meque tuis incendere teque querelis :

Italiam non sponte sequor.

Talia dicentem iamdudum aversa tuetur,
Huc illuc volvens oculos, totumque pererrat

Luminibus tacitis, et sic accensa profatur : 365 “Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,

Perfide; sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
Nam quid dissimulo ? aut quae me ad maiora reservo?

Num fletu ingemuit nostro ? num lumina Alexit? 370 Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem

est?
Quae quibus anteferam ? Iam iam nec maxima Iuno,
Nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.
Nusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem

Excepi et regni demens in parte locavi; 375 Amissam classem, socios a morte reduxi. “ Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo,

, Nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso Interpres divum fert horrida iussa per auras.

Scilicet is superis labor est, ea cura quietos 380 Sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello;

« PredošláPokračovať »