Obrázky na stránke
PDF
ePub

5

10

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER QUINTUS

Interea medium Aeneas iam classe tenebat
Certus iter, fluctusque atros aquilone secabat,
Moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae
Conlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem
Causa, latet; duri magno sed amore dolores
Polluto, notumque, furens quid femina possit,
Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla
Occurrit tellus, maria undique et undique caelum,
Olli caeruleus supra caput adstitit imber,

Noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:

"Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? Quidve, pater Neptune, paras?" Sic deinde locutus 15 Colligere arma iubet validisque incumbere remis, Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur: "Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor Spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo. Mutati transversa fremunt et vespere ab atro Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer. Nec nos obniti contra, nec tendere tantum Sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur, Quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe

20

125

25

30

35

40

45

50

55

Fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,
Si modo rite memor servata remetior astra."
Tum pius Aeneas: "Equidem sic poscere ventos
Iamdudum et frustra cerno te tendere contra.
Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,
Quove magis fessas optem demittere naves,
Quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten,
Et patris Anchisae gremio complectitur ossa?
Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
Intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,
Et tandem laeti notae advertuntur harenae.

At procul ex celso miratus vertice montis
Adventum sociasque rates occurrit Acestes,
Horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,
Troïa Criniso conceptum flumine mater

Quem genuit. Veterum non immemor ille parentum
Gratatur reduces et gaza laetus agresti
Excipit, ac fessos opibus solatur amicis.

Postera cum primo stellas Oriente fugarat
Clara dies, socios in coetum litore ab omni
Advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:
“Dardanidae magni, genus alto a sanguine divum,
Annuus exactis completur mensibus orbis,
Ex quo reliquias divinique ossa parentis.

[ocr errors]

Condidimus terra maestasque sacravimus aras.
Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,
Semper honoratum sic di voluistis habebo.
Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae,
Annua vota tamen sollemnesque ordine pompas
Exsequerer, strueremque suis altaria donis.
Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,
(Haud equidem sine mente reor sine numine divum,)

Adsumus et portus delati intramus amicos.

Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem; Poscamus ventos, atque haec me sacra quotannis 60 Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.

65

70

75

80

Bina boum vobis Troia generatus Acestes
Dat numero capita in naves; adhibete Penates
Et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
Praeterea, si nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,
Prima citae Teucris ponam certamina classis;
Quique pedum cursu valet, et qui viribus audax
Aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,
Seu crudo fidit pugnam committere caestu,

Cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.
Ore favete omnes, et cingite tempora ramis."
Sic fatus velat materna tempora myrto.
Hoc Helymus facit, hoc aevi maturus Acestes,
Hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
Ille e concilio multis cum milibus ibat

Ad tumulum, magna medius comitante caterva.
Hic duo rite mero libans carchesia Baccho

Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,
Purpureosque iacit flores, ac talia fatur:

[ocr errors]

Salve, sancte parens, iterum; salvete, recepti

Nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae.
Non licuit fines Italos fataliaque arva,

Nec tecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thy-
brim."

Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis 85 Septem ingens gyros, septena volumina traxit, Amplexus placide tumulum lapsusque per aras, Caeruleae cui terga notae maculosus et auro Squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus

90

95

100

ΠΙΟ

Mille iacit varios adverso sole colores.

Obstipuit visu Aeneas. Ille agmine longo
Tandem inter pateras et levia pocula serpens
Libavitque dapes, rursusque innoxius imo.
Successit tumulo, et depasta altaria liquit.
Hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
Incertus, Geniumne loci famulumne parentis
Esse putet; caedit binas de more bidentes,
Totque sues, totidem nigrantes terga iuvencos
Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
Anchisae magni Manesque Acheronte remissos.
Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
Dona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos;
Ordine aëna locant alii, fusique per herbam
Subiciunt veribus prunas et viscera torrent.

Exspectata dies aderat nonamque serena 105 Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant, Famaque finitimos et clari nomen Acestae Excierat; laeto complerant litora coetu, Visuri Aeneadas, pars et certare parati. Munera principio ante oculos circoque locantur In medio, sacri tripodes viridesque coronae Et palmae, pretium victoribus, armaque et ostro Perfusae vestes, argenti aurique talenta; Et tuba commissos medio canit aggere ludos. Prima pares ineunt gravibus certamina remis 115 Quattuor ex omni delectae classe carinae. Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim, (Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi) Ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram, Urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu 120 Impellunt, terno consurgunt ordine remi;

Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus
Caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.

Est procul in pelago saxum spumantia contra
125 Litora, quod tumidis summersum tunditur olim
Fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cori;
Tranquillo silet, immotaque attollitur unda
Campus et apricis statio gratissima mergis.
Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam
130 Constituit signum nautis pater, unde reverti
Scirent et longos ubi circumflectere cursus.
Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro
Ductores longe effulgent ostroque decori;
Cetera populea velatur fronde iuventus
135 Nudatosque umeros oleo perfusa nitescit.
Considunt transtris, intentaque bracchia remis ;
Intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit
Corda pavor pulsans laudumque arrecta cupido.

Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes, 140 Haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor Nauticus, adductis spumant freta versa lacertis. Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit Convulsum remis rostrisque tridentibus aequor. Non tam praecipites biiugo certamine campum 145 Corripuere ruuntque effusi carcere currus, Nec sic immissis aurigae undantia lora

Concussere iugis pronique in verbera pendent. Tum plausu fremituque virum studiisque faventum Consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant 150 Litora, pulsati colles clamore resultant.

Effugit ante alios primisque elabitur undis

Turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »