Obrázky na stránke
PDF
ePub

545 Discedam, explebo numerum, reddarque tenebris.

I decus, i, nostrum ; melioribus utere fatis.”
Tantum effatus, et in verbo vestigia torsit.

Respicit Aeneas; subito et sub rupe sinistra

Moenia lata videt, triplici circumdata muro,
550 Quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis,

Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.
Porta adversa ingens, solidoque adamante columnae,
Vis ut nulla virum, non ipsi exscindere bello

Caelicolae valeant; stat ferrea turris ad auras, 555 Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta,

Vestibulum exsomnis servat noctesque diesque.
Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonare
Verbera; tum stridor ferri, tractaeque catenae.

Constitit Aeneas, strepituque exterritus haesit. 560 “Quae scelerum facies? o virgo, effare; quibusve

Urgentur poenis ? quis tantus plangor ad auras ?”
Tum vates sic orsa loqui: “Dux inclute Teucrum,
Nulli fas casto sceleratum insistere limen;

Sed me cum lucis Hecate praefecit Avernis, 565 Ipsa deum poenas docuit, perque omnia duxit.

Cnosius haec Rhadamanthus habet, durissima regna,
Castigatque auditque dolos, subigitque fateri,
Quae quis apud superos, furto laetatus inani,

Distulit in seram commissa piacula mortem. 570 Continuo sontes ultrix accincta flagello

Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra
Intentans angues vocat agmina saeva sororum.
Tum demum horrisono stridentes cardine sacrae

Panduntur portae. Cernis, custodia qualis 575 Vestibulo sedeat? facies quae limina servet ?

Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra
Saevior intus habet sedem. Tum Tartarus ipse

580

Bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras,
Quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.

Hic genus antiquum Terrae, Titania pubes,
Fulmine deiecti fundo volvuntur in imo.
Hic et Aloidas geminos immania vidi
Corpora, qui manibus magnum rescindere caelum

Aggressi, superisque lovem detrudere regnis. 585 Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas,

Dum flammas Iovis et sonitus imitatur Olympi.
Quattuor hic invectus equis et lampada quassans
Per Graium populos mediaeque per Elidis urbem

Ibat ovans, divumque sibi poscebat honorem, 590 Demens ! qui nimbos et non imitabile fulmen

Aere et cornipedum pulsu simularet equorum.
At pater omnipotens densa inter nubila telum
Contorsit, non ille faces nec fumea taedis

Lumina, praecipitemque immani turbine adegit. 595 Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum,

Cernere erat, per tota novem cui iugera corpus
Porrigitur, rostroque immanis vultur obunco
Immortale iecur tondens fecundaque poenis

Viscera rimaturque epulis habitatque sub alto 600 Pectore, nec fibris requies datur ulla renatis.

Quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque ?
Quos super atra silex iam iam lapsura cadentique
Imminet adsimilis; lucent genialibus altis

Aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae 605 Regifico luxu; Furiarum maxima iuxta

Accubat, et manibus prohibet contingere mensas,
Exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.

Hic quibus invisi fratres, dum vita manebat,

Pulsatusve parens, et fraus innexa clienti; 610 Aut qui divitiis soli incubuere repertis,

Nec partem posuere suis, quae maxima turba est;
Quique ob adulterium caesi, quique arma secuti
Impia nec veriti dominorum fallere dextras,

Inclusi poenam exspectant. Ne quaere doceri, 615 Quam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit.

Saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum
Districti pendent; sedet, aeternumque sedebit,
Infelix Theseus ; Phlegyasque miserrimus omnes

Admonet et magna testatur voce per umbras: 620 ‘Discite iustitiam moniti, et non temnere divos.'

Vendidit hic auro patriam, dominumque potentem
Imposuit; fixit leges pretio atque refixit ;
Hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos;

Ausi omnes immane nefas, ausoque potiti.
625 Non, mihi si linguae centum sint oraque centum,

Ferrea vox, omnes scelerum comprendere formas,
Omnia poenarum percurrere nomina possim.”

Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos:

“Sed iam age, carpe viam et susceptum perfice munus ; 630 Acceleremus” ait; “Cyclopum educta caminis

Moenia conspicio atque adverso fornice portas,
Haec ubi nos praecepta iubent deponere dona."
Dixerat, et pariter, gressi per opaca viarum,

Corripiunt spatium medium, foribusque propinquant. 635 Occupat Aeneas aditum, corpusque recenti

Spargit aqua, ramumque adverso in limine figit.

His demum exactis, perfecto munere divae,
Devenere locos laetos et amoena virecta

Fortunatorum nemorum sedesque beatas. 640 Largior hic campos aether et lumine vestit

Purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.
Pars in gramineis exercent membra palaestris,
Contendunt ludo et fulva luctantur harena;

Pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt. 645 Nec non Threicius longa cum veste sacerdos

Obloquitur numeris septem discrimina vocum,
Iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.
Hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles,

Magnanimi heroes, nati melioribus annis, 650 Ilusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor.

Arma procul currusque virum miratur inanes.
Stant terra defixae hastae, passim que soluti
Per campum pascuntur equi. Quae gratia currum

Armorumque fuit vivis, quae cura nitentes
655 Pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.

Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam
Vescentes laetumque choro Paeana canentes
Inter odoratum lauri nemus, unde superne

Plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.
660 Hic manus ob patriam pugnando vulnera passi,

Quique sacerdotes casti, dum vita manebat,
Quique pii vates et Phoebo digna locuti,
Inventas aut qui vitam excoluere per artes,

Quique sui memores aliquos fecere merendo; 665 Omnibus his nivea cinguntur tempora vitta.

Quos circumfusos sic est adfata Sibylla, Musaeum ante omnes; medium nam plurima turba Hunc habet, atque umeris exstantem suspicit altis:

“Dicite, felices animae, tuque, optime vates, 670 Quae regio Anchisen, quis habet locus ? illius ergo

Venimus et magnos Erebi tranavimus amnes.” Atque huic responsum paucis ita reddidit heros: "Nulli certa domus; lucis habitamus opacis,

Riparumque toros et prata recentia rivis 675 Incolimus. Sed vos, si fert ita corde voluntas,

Hoc superate iugum; et facili iam tramite sistam."

Dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentes
Desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt.

At pater Anchises penitus convalle virenti 680 Inclusas animas superumque ad lumen ituras

Lustrabat studio recolens, omnemque suorum
Forte recensebat numerum carosque nepotes,
Fataque fortunasque virum moresque manusque.

Isque ubi tendentem adversum per gramina vidit 685 Aenean, alacris palmas utrasque tetendit,

Effusaeque genis lacrimae, et vox excidit ore:
“Venisti tandem, tuaque exspectata parenti
Vicit iter durum pietas? datur ora tueri,

Nate, tua, et notas audire et reddere voces ?
690 Sic equidem ducebam animo rebarque futurum,

Tempora dinumerans, nec me mea cura fefellit.
Quas ego te terras et quanta per aequora vectum
Accipio! quantis iactatum, nate, periclis!

Quam metui, ne quid Libyae tibi regna nocerent!" 695 Ille autem : “Tua me, genitor, tua tristis imago,

Saepius occurrens, haec limina tendere adegit:
Stant sale Tyrrheno classes. Da iungere dextram,
Da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro."

Sic memorans largo fletu simul ora rigabat. 700 Ter conatus ibi collo dare bracchia circum,

Ter frustra comprensa manus effugit imago,
Par levibus ventis volucrique simillima somno.

Interea videt Aeneas in valle reducta

Seclusum nemus et virgulta sonantia silvae, 705 Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem.

Hunc circum innumerae gentes populique volabant;
Ac velut in pratis ubi apes aestate serena
Floribus insidunt variis, et candida circum
Lilia funduntur, strepit omnis murmure campus,

« PredošláPokračovať »