Obrázky na stránke
PDF
ePub

710 Horrescit visu subito, causasque requirit

Inscius Aeneas; quae sint ea flumina porro,
Quive viri tanto complerint agmine ripas.

Tum pater Anchises: “Animae, quibus altera fato

Corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam 715 Securos latices et longa oblivia potant.

Has equidem memorare tibi atque ostendere coram,
Iampridem hanc prolem cupio enumerare meorum,
Quo magis Italia mecum laetere reperta.”

O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est 720 Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti

Corpora ? quae lucis miseris tam dira cupido ?”
“Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo."
Suscipit Anchises, atque ordine singula pandit.

“Principio caelum ac terras camposque liquentes 725 Lucentemque globum Lunae Titaniaque astra

Spiritus intus alit, totamque infusa per artus
Mens agitat molem et magno se corpore miscet.
Inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum

Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus. 730 Igneus est ollis vigor et caelestis origo

Seminibus, quantum non noxia corpora tardant
Terrenique hebetant artus moribundaque membra.
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque

auras

Dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco. 735 “Quin et supremo cum lumine vita reliquit,

Non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
Corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
Multa diu concreta modis inolescere miris.

Ergo exercentur poenis, veterumque malorum 740 Supplicia expendunt. Aliae panduntur inanes

Suspensae ad ventos; aliis sub gurgite vasto

Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni.
Quisque suos patimur Manes; exinde per amplum

Mittimur Elysium ; et pauci laeta arva tenemus, 745

Donec longa dies, perfecto temporis orbe,
Concretam exemit labem, purumque relinquit
Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos,

Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno, 750 Scilicet immemores supera ut convexa revisant

Rursus et incipiant in corpora velle reverti.”

Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam
Conventus trahit in medios turbamque sonantem,

Et tumulum capit, unde omnes longo ordine posset 755 - Adversos legere, et venientum discere vultus.

“Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur Gloria, qui maneant Itala de gente nepotes: Inlustres animas nostrumque in nomen ituras,

Expediam dictis, et te tua fata docebo.
760 “Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta,

Proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras
Aetherias Italo commixtus sanguine surget,
Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles;

Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx 765 Educet silvis regem regumque parentem;

Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.

“Proximus ille Procas, Troianae gloria gentis, Et Capys, et Numitor, et qui te nomine reddet,

Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis 770 Egregius, si umquam regnandam acceperit Albam.

Qui iuvenes! quantas ostentant, aspice, vires,
Atque umbrata gerunt civili tempora quercu ! welt
Hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam,
Hi Collatinas imponent montibus arces,

775 Pometios Castrumque ¡nui Bolamque Coramque.

Haec tum nomina erünt, nunc sunt sine nomine terrae.

“Quin et avo comitem sese Mavortius addet ? Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater

Educet. Viden', ut gemipae stant vertice cristae, 780 Et pater ipse suo superam iam signat honore?

En, huius, nate, auspiciis illa incluta Roma
Imperium terris, animos aequabit Olympo,
Septemque una sibi můro circúmdabit arces,

Felix přole virum : qualis Berecyntia mater kiw Invehitur curru Phrygias turfita per urbes,

Laeta deum partu, centum complexa nepotes,
Qmnes delicolásonnes supera alta tenentes.

“Hus geminas nunchrecte acies, hanc aspice gentem

Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli 790 Progenies, magnum caeli ventura sub axem.

Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,
Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet
Saecula qui rursus Latio regnata per arva

Saturno quondam,
795 Proferet imperium; extra sidera tellus,

Extra anni solisque vjas, ubi cãeffer Atlas
Huius in adventum iam nunc et Caspia regna
Axem umero torquet stellis ardentibus aptum, veled

Responsis horrent divum et Maeotia tellus, 800 Et septemgemini turbant trepida ostia Nili.

Nec vero Alcides tantum telluris obivit, cuius alueixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi

Pacarit nem ra, et Lernam tremefecerit arcu;

Nec, qui pańypineis victor iuga flectit haben unseren
805 Liber, agens celso Nysae de vertice tigres.)
Et dubitamus adhuc virtutem extendere factis,

me to
Aut metus Ausonia prohibet consistere terra ?

FRIEZE'S AENEID - 12

178

VERGILI AENEIDOS

[ocr errors]

auring

“Quis procul ille autem

ramis insignis oljvae, Sacra ferens ? Nosco crines incanaque

menta 810 Regis Romani, primam qui legibus urbem

Fundabit, Curibus parvis et paupere terra
Missus in imperium magnum. Cui deinde subibit,
Otia qui rumpet patriae residesque movebit

Tullus in arma viros et iam desueta triumphis
815 Agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus,

Nunc quoque iam Himum gauder's popularibus auris.
Vis et Tarquinios reges, animamque superbam
Ultoris Bruti, fasetes que videre receptos?

Consulis imperium hic primus saevasque secures 820 Accipiet, natosque pater novą bella moventes

Ad poenam pulchra pro libertate vocabit,
Infelix! Utcumque ferent ea facta minores,
Vincet amor patriae Jaudumque immensa cupidoj?

Quin Deciós Drusosque procul saevumque securi au 825 Aspice Torquatum et referentem signa Camillum.

" Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis, Concordes animae nunc et dum nocte premuntur, Heu quantum inter se bellum, si lumina vitae

Attigerint, quantas acies stragemque ciebunt, 830 Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci

Descendens, gener adversis instructus Eois !
Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella,
Neu patriae validas in viscera vertite vires;

Tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo, 835 Proice tela manu, sanguis meus !

Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho
Victor aget currum caesis insignis Achivis.
Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas,

Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, 840 Ultus avos Troiae, templa et temerata Minervae.

rous un

Jean

lun

[ocr errors]

“Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, re

linquat? Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli, Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem.

Fabricium, vel te sulco, Serrane, serentem para
845 Quo fessum rapitis, Fabii ? tu Maximus ille es,

Unus qui nobis cunctando restituis rem.
Excudent alii spirantia mollius aera,
Credo equidem, vivos ducent de marmore vultus,
Orabunt causas melius, caelique meatus
Describent radio et surgentia sidera dicent:
Tu regere imperio populos, Romane, memento;
Hae tibi erunt artes; pacisque imponere morem,
Parcere subiectis, et debellare superbos."

Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit : 855 “Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis Ingreditur, victorque viros supereminet omnes

y Hic rem Romanam, magno turbante tumultu, Sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem,

Tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.”
860 Atque hic Aeneas; una namque ire videbat

Egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,
Sed frons laeta parum, et deiecto lumina vultu :
“Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem ?

Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum ?
865 Qui strepitus circa comitum ! quantum instar in ipso !

Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.”

Tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis : "O nate, ingentem luctum ne quaere tuorum;

Ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra
870 Esse sinent.

Nimium vobis Romana propago
Visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.
Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem

« PredošláPokračovať »