Obrázky na stránke
PDF
ePub

y

Constitit hic, arcumque manū celerēsque sagittās
Corripuit, fidus quae tēla gerēbat Achātēs,

Ductõrēsque ipsās primum, capita alta ferentēs 190 Cornibus arboreis, sternit, tum vulgus, et omnem

Miscet agēns tēlīs nemora inter frondea turbam ;
Nec prius absistit, quam septem ingentia victor
Corpora fundat humi et numerum cum nāvibus aequet

Hinc portum petit, et socios partītur in omnēs. 195 Vīna bonus quae deinde cadis onerārat Acestēs

Litore Trinacrio dederatque abeuntibus hēros,
Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet :

O socii - neque enim ignāri sumus ante malorum

O passi graviūra, dabit deus his quoque finem. 200 Võs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantēs

Accēstis scopulos, vos et Cyclõpia saxa
Experti: revocāte animos, maestumque timorem
Mittite, forsan et haec õlim meminisse iuvābit.

Per varios cāsūs, per tot discrimina rērum 205 Tendimus in Latium, sēdēs ubi fāta quiētās

Ostendunt; illic fās rēgna resurgere Trõiae.
Dūrāte, et võsmet rebus servāte secundis.”

Tālia võce refert, cūrisque ingentibus aeger
Spem vultû simulat, premit altum corde dolorem.
Illī sē praedae adcingunt dapibusque futūris:

her
Tergora dīripiunt costīs et viscera nūdant;
Pars in frūsta secant veribusque trementia figunt;
Lītore aēna locant alii, flammāsque ministrant.

Tum victú revocant vīrēs, fūsique per herbam 215 Implentur veteris Bacchiipinguisque ferīnae.

Postquam exēmpta famēs epulis mēnsaeque remotae,
Amissõs longo socios sermone requirunt,
Spemque metumque inter dubii

, seu vivere crēdant, Siye extrēma pati nec iam exaudire vocātos.

210

220 Praecipuē pius Aenēās nunc ācris Oronti,

Nunc Amyci cāsum gemit et crūdēlia sēcum
Fāta Lycī, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo

Dēspiciēns mare vēlivolum terrāsque iacentēs 225 Lītoraque et lātos populos, sīc vertice'caeli

Constitit et Libyae dēfixit lumina rēgnis.
Atque illum tālēs iactantem pectore cūrās
Tristior et lacrimīs oculos suffūsa nitentēs

Adloquitur Venus: "O qui rēs hominumque deumque 230 Aeternīs regis imperiīs, et fulmine terrēs,

Quid meus Aenēās in tē committere tantum,
Quid Trões potuēre, quibus, tot fūnera passīs,
Cūnctus ob Italiam terrārum clauditur orbis ?
Certē hinc Romānās olim, volventibus annis,
Hinc fore ductorēs, revocāto ā sanguine Teucri,
Qui mare, qui terrās omni dicione tenērent,
Pollicitus; quae tē, genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occāsum Trõiae trīstēsque ruinās
Sõlābar, fātīs contrāria fāta rependēns;
Nunc eadem fortūna virõs tot casibus āctos
Insequitur. Quem dās finem, rēx māgne, laborum?

,
Antēnor potuit, mediis ēlāpsus Achivis,
Illyricos penetrāre sinūs atque intima tūtus

Rēgna Liburnõrum, et fontem superāre Timāvī, 245 Unde per ora novem vāstā cum murmure montis

It mare prõruptum et pelagõ premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sēdēsque locāvit
Teucrorum, et genti nomen dedit armaque fixit

Troïa, nunc placida compostus pāce quiēscit. 250 Nõs, tua prõgeniēs, caeli quibus adnuis arcem,

Navibus, infandum ! āmissis, ūnius ob iram

240

Prõdimur atque Italis longē disiungimur õris.
Hic pietātis honos ? sic nos in scēptra repõnis?"

Olli subrīdēns hominum sator atque deõrum 255 Vultū, quo caelum tempestātēsque serēnat,

Oscula libāvit nātae, dehinc tālia fātur:

"Parce metū, Cytherēa, manent immõta tuorum Fāta tibi. Cernēs urbem et promissa Lavini

Moenia, sublimemque ferēs ad sīdera caeli 260 Māgnanimum Aenēan ; neque mē sententia vertit.

Hic tibi - fābor enim, quando haec tē cūra remordet,
Longius et volvēns fātorum arcāna movēbo -
Bellum ingēns geret Italiā, populāsque ferocēs

Contundet, mõrēsque viris et moenia põnet, 265 Tertia dum Latio rēgnantem viderit aestās,

Ternaque trānsierint Rutulīs hiberna subāctis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iūlo
Additur - Ilus erat, dum rēs stetit Ilia rēgno -

Trigintā māgnos volvendis mēnsibus orbēs
270 Imperio explēbit, rēgnumque ab sēde Lavini

Transferet, et longam multā vī mūniet Albam.

“Hic iam ter centunı tūtos rēgnābitur annos Gente sub Hectoreā, donec rēgina sacerdos

Mārte gravis geminam partū dabit Ilia prõlem. 275 Inde lupae fulvā nūtricis tegmine laetus

Rômulus excipiet gentem, et Māvortia condet
Moenia Romānāsque suo dē nomine dicet.
His
ego

nec mētās rērum nec tempora pānā; Imperium sine fine dedi. Quin aspera Iūno, 280 Quae mare nunc terrāsque metū caelumque fatigat,

Consilia in melius referet, mēcumque fovēbit Romānās, rērum dominos, gentemque togātam. *** Šic placitum. Veniet lūstrīs lābentibus aetās, Cum domus Assaraci Phthiam clārāsque Mycēnās

285 Servitio premet ac victis dominābitur Argis.

Nāscētur pulchrā Trõiānus origine Caesar,
Imperium Oceano, fāmam qui terminet astris,
Iūlius, ā māgno dēmissum nomen Iūlo.

Hunc tū õlim caelo, spoliis Orientis onustum, 290 Accipiēs sēcūra; vocabitur hic quoque võtis.

Aspera tum positis mītēscent saecula bellis;
Cāna Fidēs, et Vesta, Remo cum frātre Quirinus,
Iūra dabunt; dirae ferro et compāgibus artīs

Claudentur Belli portae; Furor impius intus 295 Saeva sedēns super arma et centum vinctus aēnis

Post tergum nödis fremet horridus õre cruento."

Haec ait, et Mājā genitum dēmittit ab alto,
Ut terrae, utque novae pateant Karthāginis arcēs

Hospitio Teucrīs, nē fāti nescia Dido
300 Finibus arcēret. Volat ille per āëra māgnum
Rēmigio ālārum, ac Libyae citus adstitit õrīs.

i
Et iam iussa facit, põnuntque ferocia Poeni
Corda volente deo; in primis rēgina quiētum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.

305 At pius Aenēās, per noctem plūrima volvēns,

Ut primum lūx alma data est, exire locosque
Explorāre novos, quās vento accesserit örās,
Qui teneant (nam inculta videt) hominēsne feraene,

Quaerere constituit, sociisque exacta referre. 310 Člassem in convexó nemorum sub rūpe cavātā

Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
Occulit; ipse ūno graditur comitātus Achātē,
Bina manū lāto crispāns hastilia ferro.

Cui māter mediā sēsē tulit obvia silvā,
315 Virginis os habitumque gerēns et virginis arma,

Spartānae, vel quālis equos Thréissa fatigat

325

Harpalycē volucremque fugā praevertitur Hebrum.
Namque umeris dē more habilem suspenderat arcum

lu
Vēnātrix, dederatque coman diffundere ventīs,
320 Nūda genā, nodoque sinūs collēcta fluentēs.

Ac prior “ Heus," inquit, "iuvenēs, monstrāte, meārum
Vidistis si quam hīc errantem forte sororum,
Succīnctam pharetrā et maculosae tegmine lyncis,
Aut spūmantis apri cursum clāmõre prementem.'

Sic Venus; et Veneris contrā sic filius õrsus:
"Nūlla tuārum audita mihi neque visa sororum,
0-quam tē memorem, virgo? namque haud tibi vultus
Mortālis, nec vox hominem sonat; 7 dea certē,

An Phoebi soror? an Nymphārum sanguinis ūna?
12
330 Sis fēlix, nostrumque levēs, quaecumque, laborem,

Et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in õrīs
Iactēmur, doceās; ignāri hominumque locorumque
Errāmus, vento, hūc vāstis et fluctibus ācti.

Multa tibi ante ārās nostrā cadet hostia dextrā."
335

Tum Venus: "Haud equidem tāli mē dignor honore;
Virginibus Tyriis mos est gestāre pharētram,
Purpureoque altē sūras vincire cothurno.
Pūnica rēgna vidēs, Tyrios et Agēnoris urbem ;

Sed finēs Libyci, genus intrāctābile bello.
340 Imperium Dido Tyriā regit urbe profecta,

Germānum fugiēns. Longa est iniūria, longae
Ambāgēs; sed summa sequar fastīgia rērum.
Huic coniunx Sýchaeus erat, ditissimus agri

Phoenicum, et māgno miserae dilectus amore,
345 Cui pater intāctam dederat, primisque iugārat

Ominibus. Sed rēgna Tyri germānus habēbat
Pygmalion, scelere ante alios immānior omnēs.

Quos inter medius vēnit furor. Ille Sychaeum
¡Impius ante ārās atque auri caecus amore

[graphic]
[ocr errors]
« PredošláPokračovať »