Obrázky na stránke
PDF
ePub

Cōnstitit hic, arcumque manu celerēsque sagittās
Corripuit, fidus quae tēla gerēbat Achātēs,

Ductoresque ipsōs primum, capita alta ferentēs 190 Cornibus arboreīs, sternit, tum vulgus, et omnem Miscet agēns tēlīs nemora inter frondea turbam; Nec prius absistit, quam septem ingentia victor Corpora fundat humi et numerum cum nāvibus aequet Hinc portum petit, et sociōs partītur in omnēs. 195 Vīna bonus quae deinde cadis onerārat Acestēs Litore Trinacrio dederatque abeuntibus hērōs, Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

"O socii- neque enim ignārī sumus ante malōrum O passi graviōra, dabit deus his quoque finem. 200 Vōs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantēs Accestis scopulōs, vōs et Cyclōpia saxa

Experti: revocate animōs, maestumque timōrem
Mittite forsan et haec olim meminisse iuvābit.
Per varios casus, per tot discrimina rērum
205 Tendimus in Latium, sēdēs ubi fāta quiētās
Ostendunt illic fās rēgna resurgere Trōiae.
Dūrāte, et vōsmet rebus servate secundis."

Tālia voce refert, curisque ingentibus aeger
Spem vultu simulat, premit altum corde dolōrem.
210 Illi se praceae accingunt dapibusque futūris:
Tergora diripiunt costis et viscera nūdant;

Pars in frusta secant veribusque trementia figunt; Litore aena locant alii, flammasque ministrant. Tum victu revocant vires, fusique per herbam 215 Implentur veteris Bacchi pinguisque ferīnae. Postquam exempta fames epulis mensaeque remōtae, Amissos longo socios sermone requirunt, Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, Sive extrēma pati nec iam exaudire vocātōs.

220 Praecipue pius Aenēās nunc ācris Oronti, Nunc Amyci casum gemit et crūdēlia sēcum Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summō
Despiciens mare vēlivolum terrasque iacentēs
225 Litoraque et lātōs populōs, sīc vertice caelī
Constitit et Libyae dēfīxit lūmina rēgnīs.
Atque illum tālēs iactantem pectore cūrās
Tristior et lacrimis oculōs suffusa nitentes

Adloquitur Venus: "O qui res hominumque deumque 230 Aeternis regis imperiis, et fulmine terrēs,

235

240

Quid meus Aenēās in tē committere tantum,
Quid Trōes potuere, quibus, tot funera passīs,
Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
Certe hinc Romānōs ōlim, volventibus annis,
Hinc fore ductōrēs, revocato a sanguine Teucri,
Qui mare, qui terras omni diciōne tenerent,
Pollicitus; quae te, genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occāsum Trōiae trīstēsque ruīnās
Sōlabar, fātīs contraria fāta rependēns;

Nunc eadem fortūna virōs tot casibus actōs
Insequitur. Quem dās finem, rēx māgne, labōrum ?
"Antenor potuit, mediīs ēlāpsus Achīvīs,

Illyricōs penetrare sinūs atque intima tūtus
Rēgna Liburnōrum, et fontem superāre Timāvī,
245 Unde per ōra novem vāstō cum murmure montis
It mare prōruptum et pelagō premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sēdēsque locavit
Teucrōrum, et genti nomen dedit armaque fixit
Troïa, nunc placida compostus pāce quiescit.
250 Nōs, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,
Nāvibus, infandum! āmissīs, ūnīus ob iram

Prōdimur atque Italis longe disiungimur ōrīs.
Hic pietatis honōs? sic nōs in sceptra repōnis?"
Ölli subrīdēns hominum sator atque deōrum
255 Vultū, quō caelum tempestātēsque serēnat,
Öscula libavit nätae, dehinc talia fätur:

"Parce metū, Cytherea, manent immōta tuōrum Fāta tibi. Cernes urbem et prōmissa Lavini Moenia, sublimemque feres ad sidera caeli

260 Magnanimum Aenean; neque mẽ sententia vertit. Hic tibi — fābor enim, quandō haec tē cūra remordet, Longius et volvēns fātōrum arcāna movēbōBellum ingens geret Italia, populōsque ferōcēs Contundet, mōrēsque virīs et moenia pōnet, 265 Tertia dum Latiō rēgnantem vīderit aestās, Ternaque transierint Rutulis hiberna subāctis. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iūlō Additur-Ilus erat, dum res stetit Ilia rēgnōTrīgintā māgnōs volvendīs mēnsibus orbēs 270 Imperio explebit, rēgnumque ab sēde Lavini Transferet, et longam multā vī mūniet Albam. “Hīc iam ter centum tōtōs rēgnābitur annōs Gente sub Hectoreā, dōnec rēgina sacerdōs Marte gravis geminam partū dabit Ilia prōlem. 275 Inde lupae fulvō nutrīcis tegmine laetus

Romulus excipiet gentem, et Māvortia condet Moenia Rōmānōsque suō dē nōmine dicet. His ego nec mētās rērum nec tempora pōnō; Imperium sine fine dedi. Quin aspera Iūnō, 280 Quae mare nunc terrasque metū caelumque fatigat, Consilia in melius referet, mēcumque fovēbit Romānōs, rerum dominos, gentemque togātam. *Sic placitum. Veniet lūstrīs labentibus aetās, Cum domus Assaraci Phthiam clārāsque Mycēnās

285 Servitio premet ac victīs dominābitur Argis.
Nāscētur pulchrā Trōiānus orīgine Caesar,
Imperium Oceanō, fāmam qui terminet astrīs,
Iūlius, ā māgnō demissum nōmen Iūlō.

Hunc tu ōlim caelō, spoliis Orientis onustum, 290 Accipies sēcūra; vocabitur hic quoquè võtis. Aspera tum positīs mītēscent saecula bellis ;

6

Cana Fides, et Vesta, Remō cum fratre Quirinus,
Iūra dabunt; dīrae ferrō et compāgibus artis
Claudentur Belli portae; Furor impius intus

295 Saeva sedens super arma et centum vinctus aēnīs
Post tergum nōdīs fremet horridus ōre cruentō."
Haec ait, et Mãia genitum demittit ab altō,
Ut terrae, utque novae pateant Karthāginis arcēs
Hospitio Teucris, nē fāti nescia Didō

300

305

Finibus arceret. Volat ille per āëra māgnum
Rēmigiō ālārum, ac Libyae citus adstitit ōrīs.
Et iam iussa facit, pōnuntque ferōcia Poeni
Corda volente deō; in primis rēgīna quiētum
Accipit in Teucrōs animum mentemque benignam.

At pius Aeneas, per noctem plūrima volvēns, Ut primum lux alma data est, exire locōsque Explōrāre novos, quas yentō accesserit ōrās, Qui teneant (nam inculta videt) hominēsne feraene, Quaerere constituit, sociisque exacta referre, 310 Classem in convexō nemorum sub rūpe cavātā Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris Occulit; ipse unō graditur comitātus Achātē, Bīna manu lātō crīspāns hastīlia ferrō. Cui māter mediā sēsē tulit obvia silvā,

315 Virginis ōs habitumque gerēns et virginis arma, Spartanae, vel qualis equōs Threissa fatigat

Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum. Namque umeris de mōre habilem suspenderat arcum Vēnātrīx, dederatque comam diffundere ventis, 320 Nūda genu, nōdōque sinus collecta fluentēs.

325

Ac prior "Heus," inquit, "iuvenēs, mōnstrāte, meārum Vidistis si quam hic errantem forte sorōrum, Succinctam pharetrā et maculōsae tegmine lyncis, Aut spumantis apri cursum clamore prementem." Sic Venus; et Veneris contra sic filius ōrsus: "Nūlla tuarum audīta mihi neque visa sorōrum, O-quam të memorem, virgō? namque haud tibi vultus Mortālis, nec vox hominem sonat; ō dea certē, An Phoebi soror? an Nymphārum sanguinis ūna? 330 Sīs fēlīx, nostrumque levés, quaecumque, labōrem, Et, quō sub caelō tandem, quibus orbis in ōrįs Iactemur, doceas; ignari hominumque locorumque Errāmus, ventō, huc vāstīs et fluctibus acti.

L

335

Multa tibi ante ārās nostrā cadet hostia dextrā."
Tum Venus: "Haud equidem tāli me dignor honōre;
Virginibus Tyriis mõs est gestare pharētram,
Purpureoque altē sūras vincire cothurnō.

[ocr errors]

Pūnica rēgna vidēs, Tyriōs et Agēnoris urbem ;
Sed fines Libycī, genus intrāctābile bellō.
340 Imperium Dīdō Tyriā regit urbe profecta,
Germanum fugiens. Longa est iniuria, longae
Ambāgēs; sed summa sequar fastīgia rērum.
Huic coniunx Sỹchaeus erat, ditissimus agrī
Phoenicum, et magnō miserae dilectus amore,
345 Cui pater intāctam dederat, prīmīsque iugārat
Öminibus. Sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios immānior omnēs.
Quōs inter medius vēnit furor. Ille Sychaeum
Impius ante ārās atque auri caecus amōre

« PredošláPokračovať »