Cōnstitit hic, arcumque manu celerēsque sagittās Ductoresque ipsōs primum, capita alta ferentēs 190 Cornibus arboreīs, sternit, tum vulgus, et omnem Miscet agēns tēlīs nemora inter frondea turbam; Nec prius absistit, quam septem ingentia victor Corpora fundat humi et numerum cum nāvibus aequet Hinc portum petit, et sociōs partītur in omnēs. 195 Vīna bonus quae deinde cadis onerārat Acestēs Litore Trinacrio dederatque abeuntibus hērōs, Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet: "O socii- neque enim ignārī sumus ante malōrum O passi graviōra, dabit deus his quoque finem. 200 Vōs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantēs Accestis scopulōs, vōs et Cyclōpia saxa Experti: revocate animōs, maestumque timōrem Tālia voce refert, curisque ingentibus aeger Pars in frusta secant veribusque trementia figunt; Litore aena locant alii, flammasque ministrant. Tum victu revocant vires, fusique per herbam 215 Implentur veteris Bacchi pinguisque ferīnae. Postquam exempta fames epulis mensaeque remōtae, Amissos longo socios sermone requirunt, Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, Sive extrēma pati nec iam exaudire vocātōs. 220 Praecipue pius Aenēās nunc ācris Oronti, Nunc Amyci casum gemit et crūdēlia sēcum Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summō Adloquitur Venus: "O qui res hominumque deumque 230 Aeternis regis imperiis, et fulmine terrēs, 235 240 Quid meus Aenēās in tē committere tantum, Nunc eadem fortūna virōs tot casibus actōs Illyricōs penetrare sinūs atque intima tūtus Prōdimur atque Italis longe disiungimur ōrīs. "Parce metū, Cytherea, manent immōta tuōrum Fāta tibi. Cernes urbem et prōmissa Lavini Moenia, sublimemque feres ad sidera caeli 260 Magnanimum Aenean; neque mẽ sententia vertit. Hic tibi — fābor enim, quandō haec tē cūra remordet, Longius et volvēns fātōrum arcāna movēbōBellum ingens geret Italia, populōsque ferōcēs Contundet, mōrēsque virīs et moenia pōnet, 265 Tertia dum Latiō rēgnantem vīderit aestās, Ternaque transierint Rutulis hiberna subāctis. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iūlō Additur-Ilus erat, dum res stetit Ilia rēgnōTrīgintā māgnōs volvendīs mēnsibus orbēs 270 Imperio explebit, rēgnumque ab sēde Lavini Transferet, et longam multā vī mūniet Albam. “Hīc iam ter centum tōtōs rēgnābitur annōs Gente sub Hectoreā, dōnec rēgina sacerdōs Marte gravis geminam partū dabit Ilia prōlem. 275 Inde lupae fulvō nutrīcis tegmine laetus Romulus excipiet gentem, et Māvortia condet Moenia Rōmānōsque suō dē nōmine dicet. His ego nec mētās rērum nec tempora pōnō; Imperium sine fine dedi. Quin aspera Iūnō, 280 Quae mare nunc terrasque metū caelumque fatigat, Consilia in melius referet, mēcumque fovēbit Romānōs, rerum dominos, gentemque togātam. *Sic placitum. Veniet lūstrīs labentibus aetās, Cum domus Assaraci Phthiam clārāsque Mycēnās 285 Servitio premet ac victīs dominābitur Argis. Hunc tu ōlim caelō, spoliis Orientis onustum, 290 Accipies sēcūra; vocabitur hic quoquè võtis. Aspera tum positīs mītēscent saecula bellis ; 6 Cana Fides, et Vesta, Remō cum fratre Quirinus, 295 Saeva sedens super arma et centum vinctus aēnīs 300 305 Finibus arceret. Volat ille per āëra māgnum At pius Aeneas, per noctem plūrima volvēns, Ut primum lux alma data est, exire locōsque Explōrāre novos, quas yentō accesserit ōrās, Qui teneant (nam inculta videt) hominēsne feraene, Quaerere constituit, sociisque exacta referre, 310 Classem in convexō nemorum sub rūpe cavātā Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris Occulit; ipse unō graditur comitātus Achātē, Bīna manu lātō crīspāns hastīlia ferrō. Cui māter mediā sēsē tulit obvia silvā, 315 Virginis ōs habitumque gerēns et virginis arma, Spartanae, vel qualis equōs Threissa fatigat Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum. Namque umeris de mōre habilem suspenderat arcum Vēnātrīx, dederatque comam diffundere ventis, 320 Nūda genu, nōdōque sinus collecta fluentēs. 325 Ac prior "Heus," inquit, "iuvenēs, mōnstrāte, meārum Vidistis si quam hic errantem forte sorōrum, Succinctam pharetrā et maculōsae tegmine lyncis, Aut spumantis apri cursum clamore prementem." Sic Venus; et Veneris contra sic filius ōrsus: "Nūlla tuarum audīta mihi neque visa sorōrum, O-quam të memorem, virgō? namque haud tibi vultus Mortālis, nec vox hominem sonat; ō dea certē, An Phoebi soror? an Nymphārum sanguinis ūna? 330 Sīs fēlīx, nostrumque levés, quaecumque, labōrem, Et, quō sub caelō tandem, quibus orbis in ōrįs Iactemur, doceas; ignari hominumque locorumque Errāmus, ventō, huc vāstīs et fluctibus acti. L 335 Multa tibi ante ārās nostrā cadet hostia dextrā." Pūnica rēgna vidēs, Tyriōs et Agēnoris urbem ; |