Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

Constitit hic, arcumque manū celerēsque sagittās
Corripuit, fidus quae tēla gerēbat Achātēs,

Ductõrēsque ipsos primum, capita alta ferentēs 190 Cornibus arboreis, sternit, tum vulgus, et omnem

Miscet agēns tēlis nemora inter frondea turbam;
Nec prius absistit, quam septem ingentia victor
Corpora fundat humī et numerum cum nāvibus aequet

Hinc portum petit, et socios partitur in omnēs. 195 Vīna bonus quae deinde cadis onerārat Acestēs

Lītore Trinacrio dederatque abeuntibus hēros,
Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet :

"Õ socii – neque enim ignāri sumus ante malorum

O passi graviūra, dabit deus his quoque finem. 200 Võs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantēs

Accēstis scopulos, võs et Cyclopia saxa
Experti: revocāte animos, maestumque timorem
Mittite forsan et haec olim meminisse iuvābit.

Per varios cāsūs, per tot discrimina rērum
205 Tendimus in Latium, sēdēs ubi fāta quiētās

Ostendunt ; illic fās rēgna resurgere Trõiae.
Dūrāte, et võsmet rēbus servāte secundis.”'

Tālia voce refert, cūrisque ingentibus aeger
Spem vultû simulat, premit altum corde dolorem.
Illī sē praedae
Tergora dīripiunt costīs et viscera nūdant;
Pars in frūsta secant veribusque trementia figunt;
Lītore aēna locant alii, flammāsque ministrant.

Tum victu revocant vīrēs, fūsique per herbam 215 Implentur veteris Bacchi pinguisque ferīnae.

Postquam exēmpta famēs epulis mēnsaeque remotae,
Amissos longo socios sermõne requirunt,
Spemque metumque inter dubii, seu vivere crēdant,
Sive extrēma pati nec iam exaudire vocātos. .

220 Praecipuē pius Aenēās nunc ācris Oronti,

Nunc Amyci cāsum gemit et crūdēlia sēcum
Fāta Lycī, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo

Dēspiciēns mare vēlivolum terrāşque iacentēs 225 Lītoraque et lātos populos, sīc vertice'caeli

Constitit et Libyae dēfixit lūmina rēgnis.
Atque illum tālēs iactantem pectore cūrās
Tristior et lacrimis oculos suffūsa nitentēs

Adloquitur Venus : " qui rēs hominumque deumque 230 Aeternis regis imperiīs, et fulmine terrēs,

Quid meus Aenēās in tē committere tantum,
Quid Trões potuēre, quibus, tot fūnera passīs,
Cūnctus ob Italiam terrarum clauditur orbis ?

Certē hinc Romānās olim, volventibus annis, 235

Hinc fore ductõrēs, revocāto ā sanguine Teucri,
Qui mare, qui terrās omni dicione tenērent,
Pollicitus; quae tē, genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occāsum Troiae trīstēsque ruinās

Sõlābar, fātīs contrāria fāta rependēns; 240

Nunc eadem fortūna virõs tot cāsibus āctos
Insequitur. Quem dās finem, rēx māgne, laborum?

Antēnor potuit, mediīs ēlāpsus Achīvīs,
Illyricos penetrāre sinūs atque intima tūtus

Rēgna Liburnorum, et fontem superāre Timāvi,
245
Unde

per āra novem vāsto cum murmure montis
It mare prõruptum et pelago premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sēdēsque locāvit
Teucrorum, et genti nomen dedit armaque fixit

Troïa, nunc placidā compostus pāce quiēscit. 250 Nõs, tua progeniēs, caeli quibus adnuis arcem,

Nāvibus, infandum! āmissīs, ūnius ob iram

Prõdimur atque Italis longē disiungimur öris.
Hic pietātis honos ? sic nos in scēptra repõnis ?"

Olli subrīdēns hominum sator atque deorum 255 Vultū, quo caelum tempestātēsque serēnat,

Oscula libavit nātae, dehinc tālia fātur:

“Parce metū, Cytherēa, manent immõta tuorum Fāta tibi. Cernēs urbem et promissa Lavini

Moenia, sublimemque ferēs ad sīdera caeli 260 Māgnanimum Aenēan; neque mê sententia vertit.

Hic tibi — fābor enim, quando haec tē cūra remordet,
Longius et volvēns fātorum arcāna movēbo-
Bellum ingēns geret Italia, populosque ferocēs

Contundet, mõrēsque viris et moenia põnet, 265 Tertia dum Latio rēgnantem viderit aestās,

Ternaque trānsierint Rutulis hiberna subāctis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iūlo
Additur - Ilus erat, dum rēs stetit Ilia rēgno -

Trigintā māgnos volvendīs mēnsibus orbēs 270 Imperio explēbit, rēgnumque ab sēde Lavini

Trānsferet, et longam multā vi mūniet Albam.

“ Hic iam ter centunı tõtās rēgnābitur annos Gente sub Hectoreā, donec rēgina sacerdos

Mārte gravis geminam partū dabit Ilia prõlem. 275 Inde lupae fulvā nūtricis tegmine laetus

Romulus excipiet gentem, et Māvortia condet
Moenia Romānāsque suo dē nomine dicet.
His ego nec mētās rērum nec tempora pono;

Imperium sine fine dedi. Quin aspera lūno, 280 Quae mare nunc terrāsque metū caelumque fatigat,

Consilia in melius referet, mēcumque fovēbit
Romānos, rērum dominos, gentemque togātam.

Šic placitum. Veniet lūstrīs lābentibus aetās,
Cum domus Assaraci Phthiam clārāsque Mycēnās

285 Servitio premet ac victis dominābitur Argis.

Nāscētur pulchrā Trõiānus origine Caesar,
Imperium Oceano, fāmam qui terminet astris,
Iūlius, ā māgno dēmissum nomen Iūlo.

Hunc tū õlim caelo, spoliis Orientis onustum, 290 Accipiēs sēcūra; vocābitur hic quoque võtīs.

Aspera tum positis mītēscent saecula bellis;
Cāna Fidēs, et Vesta, Remo cum frātre Quirīnus,
Iūra dabunt; dirae ferro et compāgibus artis

Claudentur Belli portae; Furor impius intus 295 Saeva sedēns super arma et centum vinctus aēnis

Post tergum nödis fremet horridus õre cruento.”

Haec ait, et Mājā genitum dēmittit ab alto,
Ut terrae, utque novae pateant Karthāginis arcēs

Hospitio Teucrīs, nē fāti nescia Dido
300 Finibus arcēret. Volat ille per āëra māgnum
Rēmigio ālārum, ac Libyae citus adstitit oris.

i
Et iam iussa facit, põnuntque ferocia Poeni
Corda volente deo; in primis rēgina quiētum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.

[ocr errors]

305 At pius Aenēās, per noctem plūrima volvēns,

Ut primum lūx alma data est, exire locosque
Explorāre novos, quās vento accesserit örās,
Qui teneant (nam inculta videt) hominēsne feraene,

Quaerere constituit, sociisque exācta referre, 310 Classem in convexõ nemorum sub rūpe cavātā

Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
Occulit; ipse ūno graditur comitātus Achātē,
Bina manū lāto crispāns hastilia ferro.

Cui māter mediā sēsē tulit obvia silvā,
315 Virginis os habitumque gerēns et virginis arma,

Spartānae, vel quālis equos Thrēissa fatigat

Harpalycē volucremque fugā praevertitur Hebrum.
Namque umeris dē māre habilem suspenderat arcum

Vēnātrix, dederatque comam diffundere ventīs, 320 Nūda genū, nōdōque sinūs collēcta fluentēs.

Ac prior“ Heus," inquit, “iuvenēs, monstrāte, meārum
Vidistis si quam hic errantem forte sororum,
Succinctam pharetrā et maculosae tegmine lyncis,

Aut spūmantis apri cursum clāmõre prementem.' 325

Sic Venus; et Veneris contrā sic filius õrsus :
“Nūlla tuārum audita mihi neque visa sorõrum,
0-quam tē memorem, virgo? namque haud tibi vultus
Mortālis, nec vox hominem sonat; õdea certē,

An Phoebi soror ? an Nymphārum sanguinis ūna? 330

Sis fēlix, nostrumque levés, quaecumque, laborem,
Et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in orīs
Iactēmur, doceās; ignāri hominumque locorumque
Errāmus, vento, hūc vāstis et fluctibus acti.

Multa tibi ante ārās nostrā cadet hostia dextrā.” 335

Tum Venus: "Haud equidem tāli me dignor honore;
Virginibus Tyriis mõs est gestāre pharētram,
Purpureoque altē sūras vincire cothurno.
Pūnica rēgna vidēs, Tyrios et Agēnoris urbem ;

Sed finēs Libyci, genus intrāctābile bello. 340 Imperium Dīdö Tyriā regit urbe profecta,

Germānum fugiēns. Longa est iniūria, longae
Ambāgēs; sed summa sequar fastigia rērum.
Huic coniūnx Sợchaeus erat, ditissimus agri

Phoenicum, et māgno miserae dilēctus amore, 345 Cui pater intāctam dederat, primīsque iugārat

Ominibus. Sed rēgna Tyri germānus habēbat
Pygmalion, scelere ante alios immānior omnēs.
Quos inter medius vēnit furor. Ille Sychaeum
Impius ante ārās atque auri caecus amore

« PredošláPokračovať »