Obrázky na stránke
PDF
ePub

su

'diganti

360

[ocr errors]

350 Clam ferro incautum superat, sēcūrus amõrum

Germānae; factumque diū cēlāvit, et aegram,
Multa malus simulāns, vānā spē lūsit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumāti vēnit imāgo

Coniugis, āra modis attollēns pallida miris; 355 Crūdēlēs ārās trāiectaque pectora ferro

Nūdāvit, caecumque domus scelus omne retexit;
Tum celerāre fugam patriāque excēdere suādet,
Auxiliumque viae veteres tellure reclūdit
Thēsauros, ignotum argenti pondus et auri.

" His commõta fugam Dido sociosque parābat.
Conveniunt, quibus aut odium crūdēle tyranni
Aut metus ācer erat; nāvēs, quae forte parātae,
Corripiunt, onerantque auro; portantur avāri

Pygmalionis opēs pelago; dux fēmina facti. 365 Dēvēnēre locos, ubi nunc ingentia cernis

Moenia surgentemque novae Karthāginis arcem,
Mercātique solum, facti dē nomine Byrsam,
Taurīno quantum possent circumdare tergo.

Sed võs qui tandem, quibus aut vēnistis ab oris, 370 Quove tenētis iter?”

Quaerenti tālibus ille
Suspīrāns imõque trahēns ā pectore vocem:

“O dea, sī primā repetēns ab origine pergam,
Et vacet annālēs nostrorum audire laborum,

Ante diem clausā compānet Vesper Olympo. 375 Nös Trõiā antiquā, si vestrās forte per aurēs

Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos
Forte suā Libycis tempestās appulit õris.
Sum pius Aenēās, raptos qui ex hoste Penātēs

Classe vehö mēcum, fāmā super aethera 380 Italiam quaerő patriam et genus ab Iov

Bis dēnīs Phrygium conscendī nāvibus

A

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

Mātre deā monstrante viam, data fāta secātus;
Vix septem convulsae undis Euroque supersunt.

Ipse ignotus, egēns, Libyae dēserta peragro,
385 Europā atque Asiā pulsus.” Nec plūra querentem
Passa Venus medio sic interfāta dolore est :

Quisquis es, haud, crēdo, invīsus caelestibus aurās Vītālēs carpis, Tyriam qui advēneris urbem.

Perge modo, atque hinc tę rēgīnae ad līmina perfer. 396 Namque tibi reducēs socios classemque relātam

Nūntio et in tūtum versis aquilônibus āctam,
Nī frūstrā augurium vānī docuēre parentēs.
Aspice bis sēnos laetantēs āgmine cycnos,

Aetheriā quos lāpsa plagā Iovis āles aperto
393 Turbābat caelo; nunc terrās ordine longo

Aut capere aut captās iam dēspectāre videntur.
Ut reducēs illi lūdunt stridentibus ālis,

Et coetu cīnxēre polum, cantūsque dedēre, by

Haud aliter puppēsque tuae pūbēsque tuorum 400 Aut portum tenet, aut plēno subit ostia vēlo.

Perge modo, et, quā tē dūcit via, derige gressum.'

Dixit, et āvertēns roseā cervice refulsit,
Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem

Spirāvēre, pedēs vestis dēflūxit ad imos, 405

Et vēra incessū patuit dea. Ille ubi mātrem
Adgnovit, tālī fugientem est võce secātus:

“Quid nātum totiēns, crūdēlis tū quoque, falsīs
Lūdis imāginibus? Cur dextrae iungere dextram
Non datur ac vērās audire et reddere võcēs?”

Tālibus incūsat, gressumque ad moenia tendit.
At Venus obscūrā gradientēs āëre saepsit,
Et multo nebulae circum dea fūdit amictū,
Cernere nē.quis eos, neu quis contingere posset,
Mõlirive moram, aut veniendi poscere causās.

410

[ocr errors]

415 Ipsa Paphum sublimis abit, sēdēsque revisit

Laeta suās, ubi templum illi, centumque Sabaeo
Tūre calent ārae sertisque recentibus hālant.

Corripuēre viam intereā, quā sēmita mõnstrat.

Iamque ascendebant "collem, qui plūrimus urbi 420 Imminet adversāsque aspectąt dēsuper arçēs.

Mīrātur mõlem Aenēās, māgālia quondam,
Mīrātur portās strepitumque et stráta viārum.
Instant ārdentēs Tyrii, pars dūcere mūros

Mõlirique arcem et manibus subvolvere saxa, 425, Pars optāre locum tēcto et conclūdere sulco;

Iūra magistrātūsque legunt sānctumque senātum;
Hic portūs aliī effodiunt; hic alta theātris
Fundamenta locant aliī, immānēsque columnās

Rūpibus excidunt, scaénīs decora alta futūris. 430 Quālis apēs aestāte novā per florea rūra

Exercet sub sõle labor, cum gentis adultos
Edūçunt fētūs, aut cum liquentia mella
Stipant et dulci distendunt nectare cellās,

Aut onera accipiunt venientum aut āgmine facto 435 Ignāvum fūcās pecus ā praesaepibus arcent;

Fervet opus, redolentque thy mā frāgrantia mella. “O fortūnāti, quorum iam moenia surgunt!' Aenēās ait, et fastigia suspicit urbis.

Infert sē saeptus nebulā - mirābile dictū 440 Per medios, miscetque viris, neque cernitur ūllī.

Lūcus in urbe fuit mediā, laetissimus umbrā, Quo primum iactāti undis et turbine Poeni Effödēre loco signum, quod rēgia lūno

Mönstrārat, caput ācris equi: sic nam fore bello 445 Egregiam et facilem victū per saecula gentem.

Hic templum Iūnõni ingēns Sidonia Dido
Condēbat, dõnis opulentum et nūmine divae,

450

Aerea cui gradibus surgēbant līmina nexaeque
Aere trabēs, foribus cardö stridēbat aēnis.
Hoc primum in lūcā nova rēs oblāta timorem
Lēniit, hic primum Aenēās spērāre salūtem
Ausus et adflictis melius confidere rēbus.
Namque sub ingenti lūstrat dum singula templo,

Rēginam opperiēns, dum, quae Fortūna sit urbī, 455 Artificumque manūs inter sē operumque laborem

Mirātur, videt Īliacās ex ordine pūgnās
Bellaque iam fāmā tõtum vulgāta per orbem,
Atrīdās, Priamumque, et saevum ambõbus Achillem.

Constitit, et lacrimāns "Quis iam locus," inquit, “Achātē, 460 Quae regio in terris nostri non plēna laboris?

En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;
Sunt lacrimae rērum et mentem mortālia tangunt.
Solve metūs; feret haec aliquam tibi fāma salutem.”

Sic ait, atque animum pictūrā pāscit inānī,
465 Multa gemēns, largõque ūmectat flūmine vultum.

Namque vidēbat, uti bellantēs Pergama circum
Hāc fugerent Grāi, premeret Trõiāna iuventūs,
Hāc Phryges, instāret currū cristātus Achillēs.

Nec procul hinc Rhēsi niveis tentòria vēlis
470 Adgnoscit lacrimāns, primo quae prodita somno

Týdidēs multā vāstābat caede cruentus,
Ardentēsque āvertit equos in castra, prius quam
Pābula gustāssent Trõiae Xanthumque bibissent.

Parte aliā fugiēns āmissis Troilus armis,
475 Infēlix puer atque impār congressus Achilli,

Fertur equis, currūque haeret resupīnus inānī,
Löra tenēns tamen; huic cervixque comaeque trahuntur
Per terram, et versā pulvis inscribitur hastā.

Intereā ad templum non aequae Palladis ibant 480 Crīnibus Iliades passis peplumque ferēbant,

Suppliciter trīstēs et tūnsae pectora palmis;
Dīva solo fixos oculos āversa tenēbat.
Ter circum Iliacos raptāverat Hectora mūros,

Exanimumque auro corpus vendēbat Achillēs.
485 Tum vērā ingentem gemitum dat pectore ab imo,

Ut spolia, ut currūs, utque ipsum corpus amīcī,
Tendentemque manūs Priamum conspexit inermēs.
Sē quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,

Eõāsque aciēs et nigri Memnonis arma. 490 Dūcit Amāzonidum lūnātīs āgmina peltis

Penthesilēa furēns, mediisque in milibus ārdet,
Aurea subnectēns exsertae cingula mammae,
Bellātrix, audetque viris concurrere virgū.

Haec dum Dardanio Aenēae miranda videntur, 495 Dum stupet, obtūtūque haeret dēfixus in ūnā,

Rēgīna ad templum, förmā pulcherrima Dido,
Incessit, māgnā iuvenum stīpante catervā.
Quālis in Eurotae rīpis aut per iuga Cynthi

Exercet Diāna choros, quam mille secūtae 500 Hinc atque hinc glomerantur Orēades; illa pharētram

Fert umero, gradiēnsque deās superēminet omnēs -
Lātōnae tacitum pertemptant gaudia pectus
Tālis erat Dido, tālem sē laeta ferēbat

Per medios, instāns operi rēgnisque futūris. 505 Tum foribus divae, mediā testūdine templi,

Saepta armīs soliõque altē subnixa resēdit.
Iūra dabat lēgēsque virīs, operumque laborem
Partibus aequābat iūstīs, aut sorte trahebat :

Cum subito Aenēās concursū accēdere māgno 510 Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum,

Teucrorumque alios, āter quos aequore turbo
Dispulerat penitusque aliás āvexerat ārās.

« PredošláPokračovať »