Obrázky na stránke
PDF
ePub

520

[ocr errors]

Obstipuit simul ipse simul percussus Achātēs
Laetitiaque metuque; avidi coniungere dextrās
515 Ardebant; sed res animōs incognita turbat.
Dissimulant, et nube cavā speculantur amictí,
Quae fortūna viris, classem quo litore linquant,
Quid veniant: cunctis nam lecti nāvibus ībant,
Orantēs veniam, et templum clamōre petēbant..
Postquam introgressi et cōram data copia fandi,
Maximus Īlioneus placido sic pectore coepit :
O rēgīna, novam cui condere Iuppiter urbem
lūstitiaque dedit gentes frenare superbās,
Trões te miseri, ventis maria omnia vecti,
525 Oramus: prohíbe infandōs ā nāvibus īgnēs,
Parce pio generi, et propius res aspice nostras.
Nōn nos aut ferro Libycōs populāre Penātēs
Vēnimus, aut raptās ad litora vertere praedās;
Nōn ea vis animo, nec tanta superbia victīs.

530

[ocr errors]

6.6

не

66

Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
Terra antiqua, 'potēns armis atque ubere glaebae;
Oenotri coluere viri; nunc fama, minores
Italiam dixisse ducis de nōmine gentem.
Hic cursus fuit,

535 Cum subito adsurgēns fluctū nimbōsus Orīōn
In vada caeca tulit, penitusque procacibus austris
Perque undās, superante salo, perque invia saxa
Dispulit; huc pauci vestris adnavimus ōrīs.
Quod genus hōg hominum? quaeve hunc tam barbara

540

mōrem

Permittit patria? hospitiō prohibēmur harēnae;
Bella cient, prīmāque vetant consistere terra.

Si

genus hūmānum et mortālia temnitis arma,

At spērāte deōs memorēs fandi atque nefandi.
Rēx erat Aenēās nōbīs, quō iūstior alter,

(

545 Nec pietāte fuit nec bellō maior et armīs.
Quem si fāta virum servant, sī vēscitur aurā
Aetheria, neque adhūc crūdēlibus occubat umbrīs,
To try hid
Non metus; officio nec te certasse priōrem
Paeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbēs
550 Arvaque, Troianōque à sanguine clarus Acestēs.
Quassātam ventis liceat subducere classem,
Et silvis aptare trabēs et stringere rēmōs,
Si datur Italiam, sociis et rēge receptō,

555

Cover

Tendere, ut Italiam laeti Latiumque petāmus ; Sin absumpta salūs, et tē, pater optime Teucrum Pontus habet Libyae, nec spēs iam restat Iūlī,` At freta Sicaniae saltem sēdēsque parātās, Unde huc advecti, rēgemque petamus Acesten." Talibus Ilioneus; cuncti simul ōre fremebant 560 Dardanidae.

Ул

༧༨༦༥ ༥༠

Tum breviter Dīdō, vultum demissa, profātur : "Solvite corde metum, Teucri, secludite cūrās. Rēs dūra et regni novitās mē tālia cōgunt

Mōliri, et lātē fīnēs cūstōde tuērī.

565 Quis genus Aeneadum, quis Trōiae nesciat urbem, Virtutesque virōsque, aut tanti incendia belli?

[ocr errors]

Nōn obtusa adeō gestamus pectora Poeni,

Nec tam aversus equos Tyria Sōl iungit ab urbe. Seu vōs Hesperiam māgnam Saturniaque arva, 570 Sive Erycis fines regemque optatis Acesten, Auxilio tūtōs dimittam, opibusque iuvābō. Vultis et his mecum pariter cōnsīdere rēgnīs? Urbem quam statuō, vestra est; subducite nāvēs; Trōs Tyriusque mihi nullō discrimine agetur. ,575 Atque utinam rex ipse Notō compulsus eodem Adforet Aeneas! Equidem per litora certōs Dimittam et Libyae lustrare extrema iubebō,

Si quibus eiectus silvis aut urbibus errat."

His animum arrecti dictis et fortis Achātēs 580 Et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem. Ardebant. Prior Aenean compellat Achātēs : "Nāte deã, quae nunc animo sententia surgit? Omnia tūta vidēs, classem sociosque receptōs. Unus abest, mediō in fluctu quem vīdimus ipsī 585 Summersum; dictis respondent cetera matris." Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente

[ocr errors]

Scindit se nūbēs et in aethera purgat apertum.
Restitit Aeneas clārāque in lūce refulsit,

[ocr errors]

Os umerōsque deō similis; namque ipsa decōram 599 Caesariem nātō genetrix lumenque iuventae

дам

Purpureum et lactos oculis adflārat honōrēs—¿‹ Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flāvō Argentum Pariusve lapis circumdatur aurō. Tum sic rēgīnam adloquitur, cunctisque repente 595 Improvisus ait: Coram, quem quaeritis, adsum, Trōïus Aeneas, Libycis ereptus ab undīs.

O sōla infandos Trōiae miserāta labōrēs,

Quae nōs, reliquiās Danaum, terraeque marisque
Omnibus exhaustōs iam casibus, omnium egēnōs
600 Urbe domo sociās, grātēs persolvere dignās
Nōn opis est nostrae, Dīdō, nec quidquid ubique est
Gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
Di tibi, si qua piōs respectant nūmina, si quid
Usquam iustitia est et mens sibi conscia recti,
605 Praemia digna ferant. Quae të tam laeta tulērunt
Saecula? qui tanti tālem genuēre parentes?

In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
Lūstrābunt convexa, polus dum sīdera pāscet,

Semper honōs nōmenque tuum laudesque manebunt, 610 Quae me cumque vocant terrae." Sic fātus, amīcum

[blocks in formation]

615

Ilionea petit dextrā, laevāque Serestum,

Post aliōs, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Obstipuit primō aspectū Sīdōnia Dīdō,

Casū deinde viri tantō, et sic ōre locūta est :

“Quis tē, nāte deā, per tanta pericula cāsus Insequitur? quae vīs immānibus applicat ōrīs? Tūne ille Aenēās, quem Dardaniō Anchisae

Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam? Atque equidem Teucrum memini Sīdōna venīre, 620 Finibus expulsum patriīs, nova rēgna petentem Auxilio Beli genitor tum Bēlus opimam Vāstābat Cyprum, et victor diciōne tenebat. Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis Trōianae nōmenque tuum regesque Pelasgi. 625 Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,

[ocr errors]

Seque ortum antiqua Teucrōrum ab stirpe volebat.
Quārē agite, ō tēctīs, iuvenēs, succedite nostrīs.
Me quoque per multos similis fortūna labōrēs
Iactātam hac demum voluit consistere terrā.
Nōn ignāra mali miseris succurrere disco."

Sic memorat; simul Aenean in regia ducit
Tēcta, simul dīvum templis indicit honōrem.
Nec minus interea sociis ad litora mittit
Vīginti taurōs, māgnōrum horrentia centum
635 Terga suum, pinguēs centum cum mātribus āgnōs,
Munera laetitiamque diī.

At domus interior rēgāli splendida lūxū Instruitur, mediisque parant convivia tectis; Arte labōrātae vestēs ostroque superbō, ; 640 Ingens argentum mensis, caelataque in aurō Fortia facta patrum, seriēs longissima rērum Per tot ducta virōs antiquae ab origine gentis. Aenēās — neque enim patrius consistere mentem

[ocr errors]

Passus amor rapidum ad nāvēs praemittit Achātēn, 645 Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia dūcat;

Omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
Mūnera praeterea, Iliacis erepta ruinis,
Ferre iubet, pallam sīgnīs aurōque rigentem,
Et circumtextum croceo vēlāmen acanthō,
650 Ōrnātūs Argivae Helenae, quōs illa Mycēnīs,
Pergama cum peteret inconcessõsque Hymenaeōs,
Extulerat, mātris Lēdae mīrābile dōnum ;
Praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat ōlim,
Maxima nātārum Priamī, collōque monile

655 Bācātum, et duplicem gemmis aurōque corōnam.
Haec celerāns iter ad nāvēs tendēbat Achātēs.
At Cytherea novās artēs, nova pectore versat
Cōnsilia, ut faciem mūtātus et ōra Cupidō

dulci Ascanio veniat, dōnīsque furentem 660, Incendat rēgīnam, atque ossibus implicet īgnem : Quippe domum timet ambiguam Tyriōsque bilinguēs; Urit atrox Iunō, et sub noctem cūra recursat. Ergō his aligerum dictis adfātur Amōrem:

"Nāte, meae vīrēs, mea magna potentia sōlus,
665 Nāte, patris summi qui tēla Typhōia temnis,
Ad te confugiō et supplex tua nūmina poscō.
Frāter ut Aenēās pelagō tuus omnia circum
Litora iactētur odiis Iūnōnis iniquae,

Nōta tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
670 Nunc Phoenissa tenet Dīdō blandisque morātur
Vōcibus; et vereor, quō sẽ Iūnōnia vertant
Hospitia; haud tanto cessabit cardine rērum.
Quocirca capere ante dolis et cingere flamma
Regīnam meditor, në quō sẽ nūmine mūtet,

675 Sed magnō Aenēae mēcum teneātur amōre.

Qua facere id possīs, nostram nunc accipe mentem:

« PredošláPokračovať »