Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

520

Obstipuit simul ipse simul percussus Achātēs

Laetitiāque metūque; avidi coniungere dextrās 515 Ardēbant; sed rēs animos incognita turbat.

Dissimulant, et nūbe cavā speculantur amicti,
Quae fortūna viris, classem quo lītore linquant,
Quid veniant : cūnctis nam lēcti nāvibus ibant,
Orantēs veniam, et templum clāmõre petēbant.

Postquàm intrõgressi et coram data copia fandi,
Māximus Īlioneus placido sīc pectore coepit :

O rēgīna, novam cui condere Iuppiter urbem
Iūstitiāque dedit gentēs frēnāre superbās,

Trões tē miseri, ventīs maria omnia vecti, 525 Orāmus prohibē infandos ā nāvibus ignēs,

Parce pió generī, et propius rēs aspice nostrās.
Non nos aut ferro Libycos populāre Penātēs
Vēnimus, aut raptās ad litora vertere praedās;
Nōn ea vīs animā, nec tanta superbia victis. 1

“Est Tocus, Hesperiam Grāi cognomine dicünt,
Terra antiqua, potēns armis atque ūbere glaebae;
Oenotri coluēre viri; nunc fāma, minārēs
Italiam dixisse ducis dē nomine gentem.
Hic cursus fuit,
Cum subito adşurgēns fluctū nimbosus Orion
In vada caeca tulit, penitusque procācibus austrīs
Perque undās, superante salö, perque invia saxa
Dispulit; hūc pauci vestrīs adnāvimus õrīs.
Quod genus hõg' hominum ? quaeve hunc tam barbara

morem
Permittit patria ? hospitio prohibēmur ħarēnae ;
Bella cient, primāque vetant consistere terrā.
Si genus hūmānum et mortālia temnitis arma,
At spērāte deos memorēs fandi atque nefandi.

“Rēx erat Aenēās nobis, quo iūstior alter,

530

535

540

545 Nec pietāte fuit nec bello māior et armīs.

Quem si fāta virum servant, si vēscitur aurā
Aetheriā, neque adhùc crūdēlibus accubat umbrīs,
Non metus; officio nec té certasse priorem

Paeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbēs 550 Arvaque, Trõiānōque ā sanguine clārus Acestēs.

Quassātam ventis liceat subdūcere classem,
Et silvīs aptāre trabēs et stringere rēmās,
Si datur Italiam, sociis et rēge recepto,

Tendere, ut Italiam laeti Latiumque petāmus ; (n 555 Sīn absumpta salūs, et tē, pater optime Teucrum

Pontus habet Libyae, nec spēs iam restat lūli,"
At freta Sicaniae saltem sēdēsque parātās,
Unde hūc advectī, rēgemque petāmus Acesten.”

Tālibus Ilioneus; cuncti simul ore fremébant 560 Dardanidae.

Tum breviter Dido, vultum dēmissa, profātur : “Solvite corde metum, Teucrī, sēclúdite cūrās. Rēs dūra et rēgni novitās mē tālia cogunt

Mõlīrī, eť lātē finēs cūstāde tuērī. 565 Quis genus Aeneadum, quis Trõiae nesciat urbem,

Virtūtēsque virosque, aut tantī incendia belli?
Non obtūsa adeo gestāmus pectora Poeni,
Nec tam āversus equos Tyriā Sõl iungit ab, urbe.

Seu vos Hesperiam māgnam Saturniaque arva, 570. Sive Erycis finēs rēgemque optātis Acesten,

Auxilio tūtos dimittam, opibusque iuvābo.
Vultis et his mēcum pariter considere rēgnis?
Urbem quam statuo, vestra est; subdūcite nāvēs;

Tros Tyriusque mihi nūllo discrimine agétur.
,575 "Atque utinam rēx ipse Noto compulsus eodem

Adforet Aenēās! Equidem per litora certos
Dimittam et Libyae lūstrāre extrēma iubēbo,

[ocr errors]

Si quibus ēiectus silvīs aut urbibus errat."

His animum arrēcti dictis et fortis Achātēs 580 Et pater Aenēās iamdūdum ērumpere nūbem

Ardēbant. Prior Aenēan compellat Achātēs :

“Nāte deā, quae nunc animo sententia surgit? Omnia tūta vidēs, classem sociosque receptos.

Unus abest, medio in fluctū quem vīdimus ipsi 585 Summersum ; dictis respondent cētera mātris."

Vix ea fātus erat, cum circumfusa repente Scindit sē nūbēs et in aethera purgat apertum. Jis Restitit Aenēās clārāque in lūce refulsit,

Os umerõsque deo similis; namque ipsa decoram 590 Caesariem nāto genetrix lūmenque iuventae

Purpureum et laetos oculis adflārat honorés
Quāle manūs addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Tum şic rēgīnam adloquitur

, cūnctisque repente 595 împrăvisus ait! Tõram, quem quaeritis, adsum,

Troïus Aenēās, Libycis ēreptus ab undis.
O sõla infandos Troiae miserāta laborēs,
Quae nõs, rēliquiās Danaum, terraeque marisque

Omnibus exhaustos iam cāsibus, omnium egēnos 609 Urbe domo sociās, grātēs persolvere dignās

Non opis est' nostrae, Dīdā, nec quidquid ubique est
Gentis Dardaniae, māgnum quae sparsa per orbem.
Di tibi, si qua pios respectant nūmina, si quid

Usquam iūstitia est et mēns sibi conscia rēcti,
605 Praemia digna ferant. Quae tē tam laeta tulērunt

Saecula ? qui tanti tālem genuēre parentēs ?
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
Lūstrābunt convexa, polus dum sīdera pāscet,

Semper honos nomenque tuum laudēsque manēbunt 610 Quae mē cumque vocant terrae." Sic fātus, amici

[blocks in formation]

615

īlionēa petit dextrā, laevāque Serestum,
Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Obstipuit primo aspectū Sidonia Dido,
Cāsū deinde viri tanto, et sīc õre locūta est :

“Quis tē, nāte deā, per tanta pericula cāsus
Insequitur ? quae vīs immānibus applicat oris ?
Tūne ille Aenēās, quem Dardanio Anchisae
Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam ?

Atque equidem Teucrum memini Sidona venire, 620 Finibus expulsum patriīs, nova rēgna petentem

Auxilio Bēli, genitor tum Bēlus opimam
Vāstābat Cyprum, et victor dicione tenēbat.
Tempore iam ex illo cāsus mihi cognitus urbis

Lunghed
Trõiānae nomenque tuum rēgēsque Pelasg
625 Ipse hostis Teucros insīgni laude ferēbat,

Sēque ortum antiquā Teucrorum ab stirpe volēbat.
Quārē agite, ō tēctis, iuvenēs, succēdite nostris.
Mē quoque per multos similis fortūna laborēs

turi
Iactātam hāc dēmum voluit consistere terrā.
630 Non ignāra mali miseris succurrere disco."

Sic memorat; simul Aenēan in rēgia dūcit
Tēcta, simul divum templis indicit honorem.
Nec minus intereā sociis ad litora mittit

Viginti taurās, māgnorum horrentia centum 635 Terga suum, pinguēs centum cum mātribus ägnās,

Mūnera laetitiamque dii.
At domus interior rēgāli splendida lūxū
Instruitur, mediisque parant convivia tēctīs;

Arte labörātae vestēs ostroque superbo, ; " 640 Ingēns argentum mēnsis, caelātaque in auro

Fortia facta patrum, seriēs longissima rērum
Per tot ductà viros antiquae ab origine gentis.

Aenēās - neque enim patrius consistere mentem

Passus amor rapidum ad nāvēs praemittit Achātēn, 645 Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia dūcat;

Omnis in Ascanio cārī stat cūra parentis.
Mūnera praetereā, Īliacis ērepta ruinis,
Ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,

Et circumtextum croceo vēlāmen acantho,
650 Ornātūs Argivae Helenae, quos illa Mycēnīs,

Pergama cum peteret inconcessõsque Hymenaeos,
Extulerat, mātris Lēdae mirābile dõnum ;
Praeterea scēptrum, Ilionē quod gesserat õlim,

Māxima nātārum Priami, colloque monile
655 Bācātum, et duplicem gemmis auroque coronam.
,' Haec celerāns iter ad nāvēs tendēbat Achātēs.

At Cytherēa novās artēs, nova pectore versat
Consilia, ut faciem mūtātus et õra Cupido

Pro dulci Ascanio veniat, dõnisque furentem
660, Incendat rēginam, atque ossibus implicet ignem :

Quippe domum timet ambiguam Tyriõsque bilinguēs;
Urit atrox Iūno, et sub noctem cūra recursat.
Ergo his aligerum dictis adfātur Amõrem :

'Nāte, meae vīrēs, mea māgna potentia sõlus, 665 Nāte, patris summi qui tēla Typhoia temnis,

Ad tē cônfugio et supplex tua nūmina posco.
Frāter ut Aenēās pelago tuus omnia circum
Lītora iactētur odiis Iūnānis inīquae,

Nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
670 Nunc Phoenissa tenet Dido blandisque morātur

Vocibus; et vereor, quo sē Iūnònia vertant
Hospitia ; 'haud tanto cessăbit cardine rērum.
Quocircā capere ante dolis et cingere flamma
Rēginam meditor, nē quo sē nūmine mūtet,
Sed māgno Aenēae mēcum teneātur amore.
Quā facere id possīs, nostram nunc accipe mentem :

fem un

6754

« PredošláPokračovať »