Troiaque nunc stārēs, Priamique arx alta manērēs. Ecce, manus iuvenem interea post terga revinctum. Pāstōrēs māgnō ad rēgem clāmōre trahēbant Dardanidae, quī sē ignōtum venientibus ultrō, Hoc ipsum ut strueret Trōiamque aperiret Achivis, Obtulerat, fidens animī, atque in utrumque parātus, Seu versare dolōs, seu certae occumbere morti. Undique visendi studiō Trōiāna iuventūṣ
Circumfusa ruit, certantque inludere captō.
65 Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab ūnō Disce omnes.
Namque ut conspectu in medio turbatus, inermis, Constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit : Heu, quae nunc tellūs " inquit, "quae me aequora
70 Accipere? aut quid iam miserō mihi denique restat, Cui neque apud Danaōs usquam locus, et super ipsī Dardanidae infensi poenās cum sanguine poscunt?" Quō gemitu conversi animi, compressus et omnis Impetus, Hortāmur fārī, quō sanguine crētus, 75 Quidve ferat, memoret, quae sit fiducia captō. Ille haec, deposita tandem formidine, fātur:
Cuncta equidem tibi, rex, fuerit quodcumque, fatebor
Vēra" inquit, "neque me Argolicā dē gente negābō. Hōc primum; nec, si miserum Fortūna Sinōnem So Finxit, vanum etiam mendacemque improba finget. Fando aliquod si forte tuās pervēnit ad aurēs Belidae nomen Palamēdis et incluta fāmā Gloria quem falsā sub prōditiōne Pelasgi Insontem infandō indicio, quia bella vetābaṭ 85 Demisere neci, nunc cassum lūmine lūgent: Illi me comitem et cōnsanguinitāte propinquum
Pauper in arma pater prīmīs hūc mīsit ab annīs. Dum stabat rēgnō incolumis regumque vigebat Conciliis, et nos aliquod nōmenque decusque Gessimus. Invidia postquam pellācis Ulixī — Haud ignota loquor-superis concessit ab ōris, Adflictus vitam in tenebris luctūque trahēbam, Et casum insontis mecum indignābar amici. Nec tacui demens, et me, fors si qua tulisset, Sī patriōs umquam remeāssem victor ad Argōs, Prōmisi ultōrem, et verbis odia aspera mōvi. Hinc mihi prima malī lābēs, hinc semper Ulixēs Criminibus terrere novis, hinc spargere vōcēs In vulgum ambiguās, et quaerere conscius arma. Nec requievit enim, donec Calchante ministrō- Sed quid ego haec autem nequiquam ingrāta revolvō? Quidve moror, si omnēs unō ordine habētis Achivōs, Idque audire sat est? Iamdūdum sūmite poenās; Hōc Ithacus velit, et magnō mercentur Atridae
Tum vērō ārdēmus scītārī et quaerere cāsūs Ignāri scelerum tantōrum artisque Pelasgae. Prōsequitur pavitāns, et fictō pectore fatur:
Saepe fugam Danai Trōia cupiēre relictā Mōliri et longō fessi discedere bellō; Fecissentque utinam! saepe illos aspera ponti Interclusit hiems, et terruit Auster euntēs. Praecipuē, cum iam hic trabibus contextus acernis Stāret equus, tōtō sonuērunt aethere nimbi.
Suspensi Eurypylum scitantem ōracula Phoebi 115 Mittimus, isque adytīs haec trīstia dicta reportat: Sanguine plācāstis ventōs et virgine caesā, Cum primum Iliacās, Danai, vēnistis ad ōrās; Sanguine quaerendi reditus, animāque litandum Argolica." Vulgi quae võx ut venit ad aurēs,
120 Obstipuēre animi, gelidusque per ima cucurrit Ossa tremor, cui fāta parent, quem poscat Apollō. Hic Ithacus vātem māgnō Calchanta tumultū Prōtrahit in medios; quae sint ea numina dīvum, Flagitat. Et mihi iam multi crūdēle canebant 125 Artificis scelus, et taciti ventūra vidēbant.
"Bis quinōs silet ille dies, tectusque recusat Prōdere vōce sua quemquam aut opponere morti. Vix tandem, māgnīs Ithacī clāmōribus āctus, Composito rumpit vōcem, et mē dēstinat ārae. 130 Adsensere omnēs, et, quae sibi quisque timēbat, Unius in miserī exitium conversa tulēre.
Iamque dies infanda aderat; mihi sacra parārī, Et salsae frūgēs, et circum tempora vittae. Eripui, fateor, lēto me, et vincula rūpī, 135 Limōsōque lacu per noctem obscurus in ulvā Dēlitui, dum vēla darent, si forte dedissent. Nec mihi iam patriam antīquam spēs ūlla videndi, Nec dulcēs nātōs exoptatumque parentem ; Quōs illi fors et poenas ob nostra reposcent 140 Effugia, et culpam hanc miserōrum morte piābunt. Quod te per superōs et conscia nūmina vērī,
Per, si qua est, quae restet adhūc mortālibus ūsquam Intemerāta fidēs, ōrō, miserēre labōrum
Tantōrum, miserēre animi nōn digna ferentis."
His lacrimis vītam damus, et miserēscimus ultrō. Ipse virō prīmus manicās atque arta levārī
Vincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis : 'Quisquis es, āmissōs hinc iam obliviscere Grāiōs.
Noster eris, mihique haec edissere vēra roganti :
150, Quō mōlem hanc immānis equi statuere? quis auctor? Quidve petunt? quae religio, aut quae machina belli?"
Dixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasgā, Sustulit exūtās vinclis ad sidera palmās:
'Vōs, aeternī īgnēs, et nōn violābile vestrum 155 Testor numen" ait, "vōs ārae ēnsēsque nefandi, Quōs fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi: Fās mihi Grāiōrum sacrāta resolvere iūra,
Fās ōdisse virōs, atque omnia ferre sub aurās, Si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ūllis. 160 Tu modo prōmissis maneās, servātaque servēs Trōia fidem, sī vēra feram, si magna rependam.
"Omnis spēs Danaum et coepti fiducia bellī Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo Tydīdēs sed enim scelerumque inventor Ulixēs, 165 Fātāle aggressī sacrātō. āvellere templō
Palladium, caesīs summae custōdibus arcis, Corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis Virgineās ausī divae contingere vittās, Ex illo fluere ac retro sublāpsa referri
170 Spēs Danaum, fractae vīrēs, āversa deae mēns. Nec dubiis ea signa dedit Trītōnia mōnstrīs. Vix positum castrīs simulācrum: ārsēre coruscae Lūminibus flammae arrēctis, salsusque per artūs Sudor iit, terque ipsa solō-mīrābile dictū — 175 Emicuit, parmamque gerēns hastamque trementem. 'Extemplo temptanda fugā canit aequora Calchās, Nec posse Argolicis exscindi Pergama tēlis,
Omina ni repetant Argis, numenque reducant, Quod pelago et curvis secum avexēre carinis. Et nunc, quod patriās ventō petiēre Mycēnās, Arma deōsque parant comitēs, pelagōque remēnsō Imprōvisi aderunt. Ita dīgerit ōmina Calchās. Hanc prō Palladio moniti, prō numine laesō Effigiem statuere, nefãs quae trīste piāret.
185 Hanc tamen immēnsam Calchās attollere mõlem Rōboribus textis caelōque ēdūcere iussit,
Nē recipi portīs, aut dūcī in moenia posset, Neu populum antīquā sub rēligiōne tuērī.
Nam si vestra manus viōlāsset dōna Minervae,
190 Tum magnum exitium quod di prius ōmen in ipsum
Convertant! Priamī imperiō Phrygibusque futūrum ;
Sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem, Ultrō Asiam māgnō Pelopēa ad moenia bellō Ventūram, et nostrōs ea fāta manere nepōtēs." Talibus insidiis periurīque arte Sinōnis Credita rēs, captique dolis lacrimisque coactis, Quōs neque Tydīdēs, nec Lārīsaeus Achilles, Nōn anni domuere decem, non mille carinae.
Hic aliud maius miserīs multoque tremendum 200 Obicitur magis, atque imprōvida pectora turbat. Lãoçoōn, ductus Neptūno sorte sacerdos,
Sollemnes taurum ingentem mactābat ad ārās. Ecce autem gemini ā Tenedō tranquilla per alta Horresco referēns — immēnsis orbibus angues 205 Incumbunt pelagō, pariterque ad litora tendunt; Pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque Sanguineae superant undās; pars cetera pontum Pone legit sinuatque immensa volumine terga Fit sonitus spumante salō; iamque arva tenebant, 210 Ardentesque oculos suffecti sanguine et īgnī, Sibila lambebant linguis vibrantibus ōra. Diffugimus visū exsanguēs. exsangues. Illi agmine certo Laocoonta petunt; et primum parva duōrum Corpora nātōrum serpens amplexus uterque 215 Implicat et miserōs morsū dēpāscitur artūs; Post ipsum, auxilio subeuntem ac tēla fèrentem,
« PredošláPokračovať » |