Quō res cumque cadent, unum et commune periclum, Una salūs ambōbus erit. Mihi parvus Iūlus
Sit comes, et longē servet vestigia coniunx. Vōs, famuli, quae dicam, animis advertite vestrīs. Est urbe egressīs tumulus templumque vetustum Desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus 715 Rēligiōne patrum multōs servāta per annōs. Hanc ex diversō sēdem veniēmus in ūnam. Tū, genitor, cape sacra manu patriōsque Penātēs; Mē, bellō e tanto dīgressum et caede recenti, Attrectare nefās, dōnec mē flūmiņe vīvō to. 720 Abluerō."
Haec fātus, lātōs umerōs subiectaque colla Veste super fulvique insternor pelle leōnis, Succēdōque onerī; dextrae sẽ parvus Iūlus
Implicuit sequiturque patrem non passibus aequis; 725 Pōne subit coniunx. Ferimur per opāca locōrum; Et me, quem dūdum nōn ūlla iniecta movēbant Tēla neque adversō glomerātī ex āgmine Grãi, Nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis Suspensum et pariter comitique onerique timentem. Iamque propinquabam portis, omnemque vidēbar Evāsisse viam, subito cum crēber ad aurēs
Visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram Prospiciens," Nāte," exclamat, "fuge, nāte; propinquant
Ārdentes clipeōs atque aera micantia cernō.”
735 Hic mihi nescio quod trepidō male nūmen amīcum Confusam eripuit mentem. Namque avia cursu Dum sequor et nōtā excēdō regiōne viārum, Heu! miserō coniunx fātōne ērepta Creūsa Substitit, errāvitne via, seu lassa resēdit?
740 Incertum; nec post oculis est reddita nostrīs;
Nec prius amissam respexi animumque reflexi, Quam tumulum antiquae Cereris sēdemque sacrātam Vēnimus; hic demum collectis omnibus ūna.
Dēfuit, et comitēs nātumque virumque fefellit. 745 Quem non incūsāvī āmēns hominumque deōrumque, Aut quid in eversā vīdī crūdēlius urbe?
Ascanium Anchisenque patrem Teucrōsque Penātēs Commendō sociīs et curvā valle recondō;
Ipse urbem repetō et cingor fulgentibus armis. 750 Stat cāsūş renovāre omnes, omnemque reverti Per Trōiam, et rūrsus caput obiectare periclis. Principio mūrōs obscuraque līmina portae, Qua gressum extuleram, repeto, et vestīgia retrō Observāta sequor per noctem et lūmine lūstrō. 755 Horror ubique animōs, simul ipsa silentia terrent. Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,
Mē referō. Inruerant Danai, et tectum omne tenebant Ilicet ignis edāx summa ad fastigia ventō Volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad aurās. 760 Prōcēdō et Priami sēdēs arcemque revisō. Et iam porticibus vacuis Iūnōnis asylō Custōdēs lecti Phoenix et dīrus Ulixēs
Praedam adservabant. Huc undique Trōïa gaza Incensis erepta adytis, mēnsaeque deōrum,
765 Crātērēsque aurō solidi, captivaque vestis
Congeritur. Pueri et pavidae longō ōrdine mātrēs Stant circum.
Ausus quin etiam vōcēs iactāre per umbram Implēvi clamōre vias, maestusque Creusam
770 Nequiquam ingemināns iterumque iterumque vocāvi. Quaerenti et tectis urbis sine fine furenti Infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae Visa mihi ante oculos et nota maior imagō.
Obstipui, steteruntque comae et võx faucibus haesit. 775 Tum sic adfārī et cūrās hīs dēmere dictis:
“Quid tantum īnsānō iuvat indulgere dolōrī, O dulcis coniunx? non haec sine numine dīvum Eveniunt; nec te hinc comitem asportare Creūsam Fās aut ille sinit superī rēgnātor Olympi.
780 Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum, Et terram Hesperiam veniēs, ubi Lýdius arva Inter opima virum lēnī fluit āgmine Thybris: Illic rēs laetae regnumque et rēgia coniunx Parta tibi. Lacrimās dīlēctae pelle Creūsae: 785 Nōn ego Myrmidonum sēdēs Dolopumve superbās Aspiciam, aut Grāïs servitum mātribus ībō, Dardanis, et divae Veneris nurus;
Sed mē māgna deum Genetrix hīs dētinet ōrīs. Iamque vale, et nātī servā commūnis amōrem.”
Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem Dicere deseruit, tenuesque recessit in aurās. Ter cōnātus ibi collō dare bracchia circum; Ter frustra comprensa manus effugit imagō, Pār levibus ventis volucrique simillima somnō. Sic demum sociōs consumptā nocte revisō. Atque hic ingentem comitum adfluxisse novōrum Invenio admirāns numerum, mātrēsque, virōsque, Collectam exsilio pūbem, miserabile vulgus. Undique convenēre, animīs opibusque parāti, 800 In quascumque velim pelagō dedūcere terrās. Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae Ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant Līmina portārum, nec spēs opis ūlla dabātur; Cessi et sublātō montēs genitōre petīvi.
Postquam res Asiae Priamique evertere gentem Immeritam visum superis, ceciditque superbum Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia, Diversa exsilia et desertas quaerere terras Auguriis agimur divum, classemque sub ipsa Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae, Incerti, quo fata ferant, ubi sistere detur,
Contrahimusque viros. Vix prima inceperat aestas, Et pater Anchises dare fatis vela iubebat:
Litora cum patriae lacrimans portusque relinquo Et campos, ubi Troia fuit. Feror exsul in altum Cum sociis natoque Penatibus et magnis dis.
Terra procul vastis colitur Mavortia campis - Thraces arant-acri quondam regnata Lycurgo, Hospitium antiquum Troiae sociique Penates, Dum Fortuna fuit. Feror huc, et litore curvo Moenia prima loco, fatis ingressus iniquis, Aeneadasque meo nomen de nomine fingo.
Sacra Dionaeae matri divisque ferebam Auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem Caelicolum regi mactabam in litore taurum. Forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo
Virgulta et densis hastilibus horrida myrtus. Accessi, viridemque ab humo convellere silvam 25 Conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras, Horrendum et dictu video mirabile monstrum. Nam, quae prima solo ruptis radicibus arbos Vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae Et terram tabo maculant. Mihi frigidus horror Membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis. Rursus et alterius lentum convellere vimen
Insequor et causas penitus temptare latentes; Ater et alterius sequitur de cortice sanguis.
Multa movens animo Nymphas venerabar agrestes 35 Gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis, Rite secundarent visus omenque levarent. Tertia sed postquam maiore hastilia nisu
Aggredior genibusque adversae obluctor harenae Eloquar, an sileam?-gemitus lacrimabilis imo. 40 Auditur tumulo, et vox reddita fertur ad aures "Quid miserum, Aenea, laceras? iam parce sepulto; Parce pias scelerare manus. Non me tibi Troia Externum tulit, aut cruor hic de stipite manat. Heu! fuge crudeles terras, fuge litus avarum. Nam Polydorus ego. Hic confixum ferrea texit Telorum seges et iaculis increvit acutis."
Tum vero ancipiti mentem formidine pressus Obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit. Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno Infelix Priamus furtim mandarat alendum
Threicio regi, cum iam diffideret armis
Dardaniae cingique urbem obsidione videret. Ille, ut opes fractae Teucrum, et Fortuna recessit, Res Agamemnonias victriciaque arma secutus,
Fas omne abrumpit; Polydorum obtruncat, et auro
« PredošláPokračovať » |