Obrázky na stránke
PDF
ePub

Huc ubi delati portus intravimus, ecce
220 Laeta boum passim campis armenta videmus
Caprigenumque pecus nullo custode per herbas.
Inruimus ferro, et divos ipsumque vocamus

In partem praedamque Iovem; tum litore curvo
Exstruimusque toros dapibusque epulamur opimis.
225 At subitae horrifico lapsu de montibus adsunt
Harpyiae et magnis quatiunt clangoribus alas,
Diripiuntque dapes contactuque omnia foedant
Immundo; tum vox taetrum dira inter odorem.
Rursum in secessu longo sub rupe cavata
230 Arboribus clausa circum atque horrentibus umbris,
Instruimus mensas arisque reponimus ignem ;
Rursum ex diverso caeli caecisque latebris
Turba sonans praedam pedibus circumvolat uncis,
Polluit ore dapes. Sociis tunc, arma capessant,
235 Edico, et dira bellum cum gente gerendum.

Haud secus ac iussi faciunt, tectosque per herbam
Disponunt enses et scuta latentia condunt.

Ergo ubi delapsae sonitum per curva dedere Litora, dat signum specula Misenus ab alta 240 Aere cavo. Invadunt socii, et nova proelia temptant, Obscenas pelagi ferro foedare volucres.

245

Sed neque vim plumis ullam nec vulnera tergo
Accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae
Semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.
Una in praecelsa consedit rupe Celaeno,

Infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem :
"Bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis,
Laomedontiadae, bellumne inferre paratis

Et patrio Harpyias insontes pellere regno?

250 Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta, Quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo

Praedixit, vobis Furiarum ego maxima pando:
Italiam cursu petitis, ventisque vocatis

Ibitis Italiam, portusque intrare licebit;

255 Sed non ante datam cingetis moenibus urbem,
Quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis
Ambesas subigat malis absumere mensas.
Dixit, et in silvam pennis ablata refugit.

[ocr errors]

At sociis subita gelidus formidine sanguis 260 Deriguit; cecidere animi, nec iam amplius armis, Sed votis precibusque iubent exposcere pacem, Sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres. Et pater Anchises passis de litore palmis

265

Numina magna vocat, meritosque indicit honores: "Di, prohibete minas; di, talem avertite casum, Et placidi servate pios!" Tum litore funem Deripere, excussosque iubet laxare rudentes. Tendunt vela Noti; fugimus spumantibus undis, Qua cursum ventusque gubernatorque vocabat. 270 Iam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis. Effugimus scopulos Ithacae, Laërtia regna, Et terram altricem saevi exsecramur Ulixi. Mox et Leucatae nimbosa cacumina montis 275 Et formidatus nautis aperitur Apollo.

Hunc petimus fessi et parvae succedimus urbi;
Ancora de prora iaçitur, stant litore puppes.
Ergo insperata tandem tellure potiti
Lustramurque Iovi votisque incendimus aras,
280 Actiaque Iliacis celebramus litora ludis.
Exercent patrias oleo labente palaestras
Nudati socii; iuvat evasisse tot urbes

Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostes.
Interea magnum sol circumvolvitur annum,

285 Et glacialis hiems aquilonibus asperat undas. Aere cavo clipeum, magni gestamen Abantis, Postibus adversis figo, et rem carmine signo: "AENEAS HAEC DE DANAIS VICTORIBUS ARMA."

Linquere tum portus iubeo et considere transtris. 290 Certatim socii feriunt mare et aequora verrunt. Protinus aërias Phaeacum abscondimus arces, Litoraque Epiri legimus portuque subimus Chaonio et celsam Buthroti accedimus urbem.

Hic incredibilis rerum fama occupat aures, 295 Priamiden Helenum Graias regnare per urbes, Coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum, Et patrio Andromachen iterum cessisse marito. Obstipui, miroque incensum pectus amore, Compellare virum et casus cognoscere tantos. 300 Progredior portu, classes et litora linquens: Sollemnes cum forte dapes et tristia dona Ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam Libabat cineri Andromache Manesque vocabat Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem 305 Et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras. Ut me conspexit venientem et Troïa circum Arma amens vidit, magnis exterrita monstris. Deriguit visu in medio, calor ossa reliquit ; Labitur, et longo vix tandem tempore fatur: 310 "Verane te facies, verus mihi nuntius adfers, Nate dea? vivisne? aut, si lux alma recessit, Hector ubi est ?" Dixit, lacrimasque effudit et omnem Implevit clamore locum. Vix pauca furenti

315

Subicio et raris turbatus vocibus hisco:

"Vivo equidem, vitamque extrema per omnia duco; Ne dubita, nam vera vides.

Heu! quis te casus deiectam coniuge tanto

320

Excipit? aut quae digna satis fortuna revisit?
Hectoris Andromache, Pyrrhin' conubia servas?"

Deiecit vultum et demissa voce locuta est:

“O felix una ante alias Priameia virgo,

Hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis
Iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos,

Nec victoris eri tetigit captiva cubile!

325 Nos, patria incensa, diversa per aequora vectae,
Stirpis Achilleae fastus iuvenemque superbum,
Servitio enixae, tulimus; qui deinde, secutus
Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos,
Me famulo famulamque Heleno transmisit habendam.
330 Ast illum, ereptae magno inflammatus amore

Coniugis et scelerum Furiis agitatus Orestes
Excipit incautum patriasque obtruncat ad aras.
Morte Neoptolemi regnorum reddita cessit
Pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos
335 Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit,
Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem.
Sed tibi qui cursum venti, quae fata dedere?
Aut quisnam ignarum nostris deus appulit oris ?
Quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura,
340 Quem tibi iam Troia —

345

Ecqua tamen puero est amissae cura parentis?
Ecquid in antiquam virtutem animosque viriles
Et pater Aeneas et avunculus excitat Hector?"
Talia fundebat lacrimans longosque ciebat
Incassum fletus, cum sese a moenibus heros
Priamides multis Helenus comitantibus adfert,
Adgnoscitque suos, laetusque ad limina ducit,
Et multum lacrimas verba inter singula fundit.
Procedo, et parvam Troiam simulataque magnis
350 Pergama et arentem Xanthi cognomine rivum.

Adgnosco, Scaeaeque amplector limina portae.
Nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur.
Illos porticibus rex accipiebat in amplis;
Aulai medio libabant pocula Bacchi,
355 Impositis auro dapibus, paterasque tenebant.

Iamque dies alterque dies processit, et aurae
Vela vocant tumidoque inflatur carbasus austro;
His vatem aggredior dictis ac talia quaeso:

66

Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, 360 Qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis

Et volucrum linguas et praepetis omina pennae,
Fare age- namque omnem cursum mihi prospera
dixit

Religio, et cuncti suaserunt numine divi

Italiam petere et terras temptare repostas ; 365 Sola novum dictuque nefas Harpyia Celaeno Prodigium canit, et tristes denuntiat iras,

Obscenamque famem — quae prima pericula vito? Quidve sequens tantos possim superare labores?" Hic Helenus, caesis primum de more iuvencis, 370 Exorat pacem divum, vittasque resolvit

Sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe, Ipse manu multo suspensum numine ducit, Atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos : "Nate dea, - nam te maioribus ire per altum 375 Auspiciis manifesta fides: sic fata deum rex Sortitur, volvitque vices; is vertitur ordoPauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres Aequora et Ausonio possis considere portu, Expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae 380 Scire Helenum farique vetat Saturnia Iuno. Principio Italiam, quam tu iam rere propinquam Vicinosque, ignare, paras invadere portus,

« PredošláPokračovať »