Obrázky na stránke
PDF
ePub

Mitte sectari, rosa quo locorum

Sera moretur.

omitte perscrutari quibus in regionibus durent rosæ serotinæ. Inprimis studeo, ne

NOTE

succrescit. Hac utebantur tum ad nectendos flores, tum ad lemniscos appendendos. Plin. xvI. 14. 'Inter corticem et lignum tenues tunicæ, multiplici membrana, e quibus vincnla tiliæ vocantur: tenuissimæ earum philyræ, coronarum lemniscis celebres, antiquorum honore.' Et xxI. 3. 'Crassus dives, primus argento anroque folia imitatus, ludis suis coronas dedit. Accesserunt et lemnisci, quos adjici ipsarum coronarum bonos erat... Claudius Pulcher bracteas etiam philyræ dedit.' Angel. Politian. Miscell. cap. 72. ita scribit: 'Philyræ usus percelebris olim in texendis coronis e philyris etiam fiebant lemnisci, id est, fasciolæ e coronis pendulæ.'

[ocr errors]

Corona] Hæ fiebant e frondibus ac floribus hederæ, rosæ, violæ, lauri, lilii, narcissi, myrti, &c. hisque discuti ebrietatem, et capitis dolores credebant, seu constringendo, seu refrigerando. Plutarch. Sympos. III. 1. An inter potandum coronis floreis ac sertis utendum sit,' multis disputat: ait vero, 'Hedera crapulam restingui ... amethysto herba sicut et gemma vinolentiam retundi ... vinum si quando caput tentaverit, florum auram auxiliari, et munire adversus crapulam; eo quod flores calidi leniter spiramenta laxantes spiraculum vino præstant: frigidi vero modice stringendo repellunt inhibentque evaporationes: ceu viola, et corona ex rosis,' &c. Et ex his aliisque ibidem compluribus concludit, coronis floreis inter pocula usos propterea veteres. Athen. 111. 21.

*

jubet ex Archestrato, perpetuo coronis inter coenam caput oninifariis redimiri.' Sed xv. 5. ex Aristotele et Aristone, affirmat: 'Antiquos ob capitis gravitatem et dolorem a vini potu vinculum temporibus adhibuisse, quod eam ligaturam prodesse crederent: posteros autem, ornatus et oblectamenti gratia, coronas in compotationibus excogitasse.' Et paulo post, ait: 'capitis dolori florum fasciculos ac serta mederi suo compressu et vinculo.' Plin. xxI. 3. jam cit. sic habet: Apud Græcos de coronis scripsere Mnestheus et Callimachus Medici, quæ nocerent capiti : quoniam et in hoc est aliqua valetudinis portio; in potu atque bilaritate præcipue, odorum vi surrepente fallaciter,' &c. ubi etiam refert Cleopatram per illitas veneno coronas Antonio insidiatam. Ex illis vero quæ ante dicta sunt, Ovid. Fast. v. 337. ita canit: Ebrins incinctis philyra conviva capillis Saltat, et imprudens utitur arte meri.'

[ocr errors]

3 Mitte sectari, rosa quo, &c.] Ne labores ad investigandas rosas extra tempus, texendasve e raris floribus coronas. Athen. cit. in conviviis roseas coronas commendat. At eas, cum natura negat, luxuriose sectantes ita corripit Seneca Epist. 122. an vivunt contra naturam, qui hyeme concupiscunt rosam? Et qui aquarum fomento calentium, et calorum apta mutatione (vel potius, 'imitatione,' id est, imitando calorem æstivum, qui a natura est, ex Lipsio ibid.) bruma lilium florem vernum exprimunt?

238

Q. HORATII FLACCI CARMINUM LIB. I. 38.

Simplici myrto nihil allabores

5

Sedulus, curo: neque te ministrum

Dedecet myrtus, neque me sub arcta
Vite bibentem.

quicquam laboriose adhibeas ad myrtum solam. Neque vero tibi famulo myrtus indecora, nec mihi subter densam vitem perpotanti.

HOR. Persicos odi...moretur. PUER. Simplici myrto? HOR. Nihil allabores. PUER. Sedulus curo, i. e. curabo, ut jubes. HOR. Neque te, &c. Unus codex Bersmanni, nihil ad labores.-6 Bentl. emend. Sedulus cura, i. e. cave: quod placet Klotzio Lectt. Venus. p. 236. sed pro ablativo. Sedulus curæ Harl. 2. et Bodl. ap. Bentl. et sic Cuning. Sanad. Jones. et Francis; Sedulus coro codex Vossianus; et Sedulus oro Petrensis. Sedulus; ruri nequé te emend. With. Sedulus cur o, &c.? alia conj. With.-7 Alt. 1. neque me bibentem Vite sub are. ta; alii codd. sub arta; et sic Vet. Comb. Venett. Bentl. Jani, Mitsch. Bipont. Wetzel. et Kidd. Vide Broukhus, ad Tibull. 1. 5. 53. Drakenb. ad Sil. Ital. vii. 280. Stoëber. ad Manil. p. 525.

[ocr errors]

NOTE

5 Simplici myrto nihil allabores, &c.] Nihil volo præter myrtum, itaque ne quid ultra quærere ad convivii hilaritatem satagas. Intelligit autem vel myrti ramum, quem olim convivæ alter alteri porrigebant, suam quisque edendo cantilenam: ex Plutarcho in Sympos. et Victorio xvI. 2. ubi sic scribit: Qui in conviviis olim carmina cantabant, myrtum laurumque manu tenebant; laurum, qui versus Homericos recitarent; myrtum, qui Eschyli, Simonidis, Stesichori.' Vel implexam simpliciter e myrti surculo coronam. Athen. cit. xv. 5. Jam inde voluptatibus illecti homines, præter eam vim, qua ebrietatis incommodis medetur corona e floribus, oculorum quoque et narium delectationem expetiverunt: ac tum maxime coronam myrteam, quæ astringit, et vini arcet exhalationes; tum etiam e rosis, quæ gravitatem capitis sedat, et æstuantes potione refrigerat, usurparunt.' Et cap. 6. Herostratus myrtos extemplo virentes consecravit in æde Veneris, ejusque dicata imagine, spectatissimos civium ad epulum vocavit in delubrum, eorum

[ocr errors]

que singulos corona donavit myrtea, quam Naucratiten appellarunt.' Additque, nihil aliud esse coronam illam ab Anacreonte gestatam, præter myrteam adjectis rosis: verumque se arbitrari, quod prodidit Philænides, e myrto coronam meri vapores prohibere; e rosis autem, refrigerando vim habere leniendi capitis dolores.

6 Neque te ministrum Dedecet myrtus] Tu quoque satis decorus et ornatus mihi videbere simplici myrto, cum mihi potanti ministrabis. Persæ contra more suo luxuriosi pueros seu ministros in conviviis optabant succinctos et lemniscatis coronis exornatos. Alex. ab Alex. v. 21. ait pariter; 'Festis diebus coronatos cum lemniscis veteres epulari consuevisse; fercula quoque lautiora a coronatis item ministris afferri solita cum cantu et tibicine.' Athenæns autem xv. 10. ex Philoxeno sic refert: Aqua lavandis manibus allata est: molliusculus puellus argenteo gutto quem tenebat affudit: deinde coronas advexit tenues e puris myrti ramis, magno labore contextas.'

7 Neque me sub arcta Vite bibentem]

[blocks in formation]

CONSTITUTUM est, statim ad primum Carmen, quæ attendere debeat in elegantissimis illius imagunculis, pluribus docere adolescentem, quo et, quæ de picturis lyricis diximus, planius intelligere, et omnino acuere suum de pulchritudine judicium discat: quod et ad ceterorum Horatii Carminum virtutes recte sentiendas adjumento ei fore arbitror.

Primum advertat animum, quanto cum dilectu in quamvis picturam, speciali fere notione quadam, tanquam linea, adumbratam, eos tantum colores Poëta intulerit, quos maxime nitere intellexisset; ut in suavissima eadem. que fortissima brevitate, quæ picturarum lyricarum prima virtus est, coram intueri omnia videamur. Deinde, quam exquisitis utatur verbis, reique, quam ante oculos habet, accommodatis, nunquam vel humilioribus vel elatioribus; quomodo pro rei subjectæ natura nunc magnifice, vs. 6. 8. nunc molliter, vs. 19. 26. nunc horrende, vs. 15. 24. nunc heroice, vs. 23. loquatur. Tum magna Carminis virtus cernitur in varietate et copia: dum illud, unice amare, beatissimum se credere, quod toties erat exprimendum, nova semper, cnivis studio propria ratione Poëta extulit, atque omnino ita variavit conversiones structuramque verborum in quavis pictura, ut et sine fastidio, et maxima cum voluptate novitatisque admiratione, earum seriem satis longam contueamur. Denique semper cujusvis studii vel vanitatem, vel molestiam, uno alterove verbo molliter tetigit quasi subridens Poëta, ut vs. 7. 18. 20. 24. 26. 27. non, quo contemneret ea omnia, quibus alii beati essent, sed ut et, quanta vis esset cujusque studii in homines, et, quanto superior esset sua ex ingenio poëtico voluptas et gloria, eluceret.

EXCURSUS II.

AD I. OD. 4. 7—12.

Vix potest exprimi, quantopere argutati sint in his versibus explicandis Iatpp. dum vel omnia allegorice, aut, Baxteri verbo, diλóyws exponere studuerunt; vel nimia doctrina facillimum sensum obruerunt. Facile corrumpuntur atque abripiuntur tali interpretandi ratione juvenum fervida ingenia, enervantur pulcherrimi Poëtarum loci. Quare nt, si in similia inciderint, retinere discant assensum suum, quasdam super his versibus interpretum nugas illis proponere placet.

Scholiastæ per Nymphas mulieres, per Gratias virgines intelligi volunt, quæ vere redeunte in publicum prodire, ambulare, saltare, ludere, amari rursus incipiant. Sic et Lambinus, Cruquius, T. Faber, cum genero et opinionum hærede Dacerio, aliique. Cruquins adeo graves Cyclopum officinas de incalescente tunc virorum adversus fœminas ardore videtur accipere. Theod. Marcilius omnia refert ad Kalendas Martias, s. Matronalia, omni genere lætitiæ a fœminis acta. Eorum gaudiorum viros severos non fuisse participes, hilariores autem et mulierosos, bellam venaturæ occasionem nactos, inter illas Veneres et Gratias partem voluptatis cepisse ; et sic maritos incubuisse fere negotiis (' Vulcanum ussisse officinas'), at uxores illis cornua fecisse. Doctrinam vultis? Imminentem Lunam idem Marcilius ait esse novilunium, vovμnvíav, i. e. Kalendas. Sic et D. Heinsius: ioraμévns σeλhøns, i. e. iotaμévov μnvòs, quod sit initium mensis, cum Luna inchoëtur; et intelligit Kalendas Apriles, Veneri sacras. Molestior omnibus est C. Barth. Adversar. XL. 3. ad rationes adeo physicas et astrologicas Venerem et Lunam revocans. Quis non sentit, talibus argutiis totum venustissimum phantasma deleri, totam picturam interire? Nam utra quæso imago magis poëtica et lyrica est? fœminarum et puellarum idea, an Veneris cum Gratiis et Nymphis phantasma? Vulcanus cum Cyclopibus, an mariti Romani? Luna supra caput lucens, an Kalendæ e fastis? At, inquis, quid? si utramque ideam, cum Venerem, Gratias, Nymphas, tum puellas mulieresque, simul cogitem? Non equidem intercedo possunt omnino multis lectoribus in mentem venire fœminæ ac puellæ, cum de Nymphis ac Gratiis legunt. Sed velim ostendat mihi aliquis, ideo et Horatium de puellis Romanis cogitasse, et, quod caput est, ideæ ejus exprimendæ illi fuisse hoc loco consilium. Profecto tali interpretandi modo tandem ad perversissimam Baxterianarum dilogiarum rationem deferemur. Qua culpa neque ipsum Sanadonum ad h. 1. eximere possum, qui, licet phantasma poëticum ipsum non subvertat, tamen simul innui læta per tres inde a Kalendis April. noctes puellarum in Veneris honorem Pervigilia arbitratur.

EXCURSUS III.

AD OD. X.

DE MERCURIO.

NON est animus, ne quis erret, enarrare hoc loco omnem de Mercurio fabulam; nam ea ipsa partim satis est nota, partim peti aliunde potest. Constitutum potius est, super Mercurio philosophari, si quidem uti tam arroganti vocabulo licet, i. e. unde ductæ sint, quas de eo concepissent veteres, ideæ, suspicari, atque, unde illi tot munera sint, ut omnium Deorum maxime distractus sit ministeriis (vid. Lucian. Dial. Deor. XXIV.), investigare. Neque vero, nisi de Græco et Romano Mercurio, loquemur, missis super Ægyptio litibus et opinionibus eruditorum; quod istum inprimis, cum hujus Carminis, tum aliorum in Poëtis Græciæ et Latii locorum causa, nosse debemus : quanquam, ut fit in Mythologia, attributa plurima Ægyptii, sive is fuerit Thoth, sive Anubis, Græcia et Roma derivarit in suum.

Mercurius, eximium antiquæ Sapientiæ Mythologicæ exemplum, symbolum haud dubie fuit Toû Adyov, h. e. et Rationis mentisque, (Toû vóov), et, quæ sine mente esse non potest, Orationis; et sic eorum omnino, quibus præstant brutis animantibus homines. Ex hac idea, ut fieri solet, omnia Mercurii attributa, unum ex altero, fluxerunt. Nam primum, cum crederent veteres, mentem humanam esse ex anima s. sensu mundi decerptam particulam, et sic ex natura divina velut emanasse (vid. Ill. Heyn. Exc. XIII. ad Æn. vi.); cum intelligerent, quantum quamque excelsum esset Aóyos beneficium sibi a Diis immortalibus tributum, cujus ope docti essent et sapientes, Artes ac Scientias indagarent, profundissimas res investigarent, Religionem voluntatemque Deorum cognoscerent, cum ipso cœlo commercium haberent, meliorem et humaniorem cultum sensim acciperent; facile factum est, ut Mercurius Deorum Nuntii' et quasi μeoírov inter cœlum terramque munere ornaretur, ut religionem et sacrificia constituisse diceretur (vid. Oisel. Tab. LXXV. n. 10. 12.), reperisse Artes et Scientias plurimas, Mathesin, Geometriam, Astronomiam (vid. Diod. Sic. lib. 1. p. 14. 15.), omni denique humanitatis elegantiæ præesse crederetur, et ob id ipsum pulchra fere ac juvenili forma in monumentis esset. Memorandus h. 1. inprimis etiam locus Ammian. Marcell. xvi. 10. Julianus... occulte Mercurio supplicabat (quem mundi velociorem sensum esse, motum mentium suscitantem, Theologica prodidere Doctrinæ); ... post quæ ut ardua et seria terminata, ad procudendum ingenium vertebatur,' &c.

Deinde antiqua et admodum philosophica traditione Loquelæ s. Sermonis ope exculti ac formati prisci homines creduntur. Cic. de Orat. 1. 8. Ut vero jam ad illa summa veniamus, quæ vis alia (præter Eloquentiam) potuit aut dispersos homines unum in locum congregare, aut a fera agrestique vita ad hunc humanum cultum civilemque deducere?' vid. et Horat. 1. Sat. 3. 99. Unde intelligitur, cur formasse recentes homines,' illis sermonem, et, quibus hic exprimitur, literas scripturamque dedisse, feratur Mercurius.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »