Obrázky na stránke
PDF
ePub

:

Secundus vero quisque est Iambicus Hipponacteus Trimeter; qualis ille Ibis Liburnis inter alta navium. Quanquam in hac Oda secundus quisque versus constat e solis Iambis; quod semel tantum legitur fecisse Horatius. Quamobrem versus ille : Eamus omnes execrata civitas, sic est legendus: Eamus omnis execrata civitas. Quod et Porphyrioni placet, ut sit figurata locutio: Eamus omnis civitas execrata hæc, et quæ poterunt reditus abscindere dulces. Sunt enim omnes Iambi; hoc modo:

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Epod. xvi. Altera jam teritur bellis civilibus ætas. UNDEVIGESIMUM GENUS: ut Epod. xvII. quæ est Monocolos. Sunt enim omnes versus Iambici Hipponactei Trimetri Acatalecti : qualis ille: Ibis Liburnis inter alta navium; hoc modo:

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Epod. XVII. Jam jam efficaci do manus scientiæ.

METRA HORATIANA.

CH. WASE AMBROSIO BONWICKE

S. S.

AMISSOS tot magni inter Græcos nominis Lyrica Poësios auctores, unus nobis Horatius facit, ut lenius desideremus. Placuit igitur sæculis ingenii felix, numeris curiosus. Horatiana certe Metra Diomedes et Marius Victorinus, præter Plocium et Atilium Fortunatianum, ex professo posteris explicata reliquerunt. Specimen eorundem in brevem tabellam conjectum continenti carmine Petronius, quisquis is fuit, (nam alios ejusdem nominis alia ætas tulit,) in vulgus edidit. Ad istud exemplum magistri, quorum disciplinæ origo mihi tecum communis fuit, quot septimanis mutato titulo, nos tirones ad multijugam Lyræ Latinæ modulationem exercuerunt. Ita velim hoc nomini tuo inscriptum accipias, ita tuearis, non tanquam aliquod magnum aut novum, sed ut indignum quod in desuetudinem abeat, cum in se tantum habeat compendii. Tuum erit vicem Pasiphaës substituere, Daphnen, Phaethonta, Cadmum. Quantum argumenti veri aut fabulosi eminet, materiam suppeditabit; modo ne desit afflatus. Ultro rapiet ad se generosam urbanæ juventutis indolem, ni fallor, artifex pagina; quo rectius ad Dithyrambum contendant. Vale.

PASIPHAE.

Notæ Marginales. D. Dactylus. S. Spondæus. T. Trochæus. I. Iambus. J. Ionicus a minori.

[blocks in formation]

Filia Solis
Estuat igne novo;

Et per prata juvencum
Mentem perdita quæritat.
Non illam thalami pudor arcet,
Non regalis honos, nec magni cura mariti.

Optat in formam bovis
Convertier vultus suos :

Et Prœtidas dicit beatas,

Ioque laudat, non quod Isis alta est,
Sed quod juvence cornua in fronte elevat.
Siquando misere copia suppetit,
Brachiis ambit fera colla Tauri,
Floresque vernos cornibus illigat,
Oraque jungere quærit ori.

Audaces animos efficiunt tela Cupidinis
Illicitisque gaudet

Corpus includi tabulis efficiens juvencam:
Et amoris pudibundi malesuadis

Obsequitur votis, et procreat, (heu nefas !) bimembrem.
Cecropides juvenis quem perculit fractum manu,
Filo resolvens Gnossiæ tristia tecta domus.

1. Adonium, Adonidium; Plocius adducit in exemplum: '

Diomedes Metr. Horat. 1. Od. 10. nominari perhibet Tòv "Adwviv. Dicitur Epodos quia subjicitur Sapphicis, apud Horatium, ternis; Anapestis apud Senecam, quotenos res tulerit. Heroici Κόμμα ληκτικὸν vel τελικόν Dimetrum ex inferiori parte Hexametri.

nicen celicon climeteon; corrupte, quantum auguror, ex éπikǹy reλIKy Apoplav, remoto Hexametri Besse, reliquum Trientem. Nota: Versus certis pedibus alligati, qui Monoschematisti audiunt, per syllabas numerari patiuntur; unde Sapphicum Pentasyllabum vocatur. Musicis Choriambicum Monometrum Hypercatalectum.

2. Archilochium Heptasyllabum constat ex Basi vel Dipodia Dactylica cum semipede. Dimetrum Dactylicum Hypercatalectum. Cæsura ex superiori parte Hexametri Penthemimeres. Subnectitur Hexametro, Iv. Od. 7.

3. Pherecratium ab inventore.

Pherecrates in Coriano:

*Ανδρες πρόσχετε τὸν νοῦν
Ἐξευρήματι καινῷ

Συμπτύκτοις ἀναπαίστοις.

Plocius Monoschematistum vocat: habet enim pedes in eodem situ invariabiles; ut qui juxta Grammaticos duobus hinc inde Spondæis Dactylum semper interjiciat medium; unde et Heptasyllabum fieri necesse est. Quod addit idem alios Symptycton, alios Anapæsticum dicere, vereor ut alterutri quid sibi velint, satis intellexerint nec enim Pherecratis verba de pede Anapesto ceperim : cum Hephaestion Metricus Pherecratium Hephthemimeres Antispastico generi vindicet, ita scilicet partitur ut Epitritum quartum complicet, cum Epitrito primo cujus ultima deficit. AukaráληKTOV vocat et ἀσυνάρτητον κατὰ ἀντιπάθειαν, quia Trochaicam protomen claudit Iambica catalexis: cum hæ conjugationes sibi mutuo adversentur. Sesquiseptenaria clausula dicitur, quod tribus dissyllabis pedibus bisectis accedat semipes. 'Avárαious hic id valere videtur quod in Ionicis 'Avákλaris. Pes enim septem temporum cum pede quinque temporum simul sumti puncta conficiunt duodecim ; ut Dimetrum, quamvis syllaba deficiat, tamen per hanc Epiplocen velut ex repercussione justos absolvat numeros. Post Asclepiadea bina ponitur sequente Glyconio. I. Od. 5. 14. 21. 23. et 11. Od. 7. 13.

4. Glyconium Octasyllabum; duobus Dactylis Spondæum præjacit. Locum sortitur apud Horat. vel ante singula Asclepiadea, vel post bina cum Pherecratio, vel denique post terna. Hemiepos dicitur. Animadvertas licet Glyconium Pherecratio præmissum conficere Priapeium, quomodo Catullus :

Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape.

Virgilius:

Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos?

5. Tetrametrum Dactylicum. Si desinit in Spondæum, Archilochium: sin in Dactylum, Alcmanium. Hexametri Kóμμа åpкTIκόν ex parte superiore versus: δίμοιρον ἔπους, Bes Hexametri. Bucolica tome, in Tetrametrum Alcmanium Pastorale Carmen Theocrito, quam Virgilio frequentius cæditur. Postponitur Hexa-. metro. 1. Od. 7. 28. Epod. XII.

6. Heroicum; Epos. 1. Od. 7. 28.

Præmittitur Tetrametro Heroico, Epod. XII.

Penthemimeri Dac

tylico, Iv Od. 7. Iambico Dimetro, Epod. XIV. xv. Trimetro Horatiano seu Archilochio composito ex Iam

puro, Epod. XVI.

bico Dimetro et Penthemimeri Dactylico, Epod. xIII.

7. Trochaicum vel Choricum Dimetrum Catalecticum. Aŋkútov Euripidium. Complementum Penthemimeris Iamb. ad Trimetrum. Præponitur Iambico Trimetro Catalectico. II. Od. 18.

8. Dimetrum Iambicum. Succinitur Trimetris, unde Epodi nomen inprimis. Epod. a 1. ad x. item Hexametris, Epod. XIV. XV. Nota: Dimetrum Trochaicum Catalecticum si connectas cum Dimetro Iambico Acatalecto, exhibebit Septenarium Trochaicum, qui est versus Comicis perquam familiaris.

9. Alcaicum. Iambicum Dimetrum Hypercatalectum. Enneasyllabum in Alcaico carmine Tricolo Tetrastropho tertiam sedem semper obtinet.

10. lambicum Trimetrum Catalecticum Hendecasyllabum bis apud Horatium reperitur: 1. Od. 4. subjunctum versui composito ex Bucolico et Ithyphallico: 11. Od. 18. Trochaico Dimetro Catalectico pariter subjectum.

11. Archilochium Iambicum Trimetrum Acatalectum. Iambus per se facit canticum ad Canidiam et Palinodiam; alibi Trimeter Dimetro præmittitur, Epod. a 1. ad x. aut Heroo purus subjungitur, Epod. xvi. aut denique prætenditur Horatiano seu Archilochio composito ex Penthemimeri Dactylico et Iambico Dimetro, Epod. XI.

12. Asclepiadeum Dodecasyllabum; ipsam cantilenam absolvit, 1. Od. 1. Glyconium subsequitur, 1. Od. 3. &c. terna præcedunt Glyconium, 1. Od. 6. &c. bina sibi aggregant Pherecratium cum Glyconio, 1. Od. 5. et sæpius.

13. Sapphicum Hendecasyllabum: unius omnino figuræ quarto clauditur Adonio: passim.

14. Alcaicum Hendecasyllabum: ubique sibi par constat ex Penthemimere Iambica et Basi Dactylica. Prima combinatio est

« PredošláPokračovať »