Obrázky na stránke
PDF
ePub

a. 775. ita de illo: «Obiere eo anno - et Capito Ateius principem in civitate locum studiis civilibus assecutus, sed avo centurione Sullano, patre praetorio. Consulatum ei acceleraverat Augustus, ut Labeonem Antistium, iisdem artibus praecellentem, dignatione eius magistratus anteiret. Namque illa aetas duo pacis decora simul tulit. Sed Labeo incorrupta libertate et ob id fama celebratior: Capitonis obsequium dominantibus magis probabatur. Illi, quod praeturam intra stetit, commendatio ex iniuria, huic, quod consulatum adeptus est, odium ex invidia oriebatur. Ita quoque Gellius: «agitabat hominem libertas quaedam nimia atque vecors; usque eo ut Divo Augusto iam principe et rempublicam obtinente, ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis Antiquitatibus legisset.» Pomponius, paullum diverse a Tacito, tradit consulatum Labeoni ab Augusto fuisse oblatum, Labeonem vero honorem suscipere noluisse. Studium libertatis, in qua natus fuerat Labeo, ut ait Porphyrion, veluti hereditate acceperat a patre, qui fuerat inter Caesaris percussores, post, rebus ad Philippos deperditis, servi fidelis ministerio mortem sibi conscivit. Accidit hoc a. 712., neque ulla in ea historia Labeonis fit mentio, de quo nihil relatum legimus ante a. 736., quum erat inter eos, qui senatum, iussu

Diversus tamen est ab illo Labeone praetorio, quem ut nuper exstinctum commemorat Plinius Nat. Hist. Libr. XXXV. c. 4. Sect. 7.

2 Libr. XIII. c. 12.

3 Appianus de Bello Civili Libr. IV. c. 135., Plutarchus in Vita Bruti c. 12.

Augusti, purgarent'. Hinc sequitur, Labeonem, a. 715. seu 716., quum Horatius scriberet Satiram Libri I. 3., valde iuvenem fuisse, falsumque esse quod tradunt Scholiastae, Horatium perstrinxisse Labeonem, quod multa contumaciter adversus Caesarem dixisset et fecisset. Scholiastas sequi non debuerat Bentleius, qui negat fieri potuisse, ut Horatius virum senatorem, dignitate, opibus, sapientiae gloria et gratia apud cives florentissimum, tam vecordi contumelia laceraverit, quare pro Labeone, Labienum legendum esse putabat. Sed Bentleium refutavit Weichertus qui recte docuit, vel optime fieri potuisse ut Horatius Labeonem, peradolescentem, nullo adhuc nomine insignem, quum praeter modum, propter leve delictum in servum animadvertisset, ita perstrinxerit. Mira Spohnii sententia fuit, qui C. Atinium Labeonem cogitabat, tribunum plebis a. 624., summa cum audacia atque furore in republica versatum. Wielandus interpretabatur hominem mente captum ac delirum, Romae eo tempore omnibus notum.

3

GALBAM Horatianum, ab Interpretibus Iureconsultis adscribi solitum, ex illo ordine, non suo, exturbandum esse censemus. Recenset Horatius moechorum incommoda Libr. I. Sat. 2. v. 37. sqq.:

1 Suetonius in Vita Augusti c. 54., Dio Cassius Libr. LIV.

c. 15.

De quo Seneca Libr. V. Controv. Praef. p. 280. Edit. 1649. 3 Lect. Venus. p. 33. sqq. Edit. sec.

In Jahnii Edit. sec. Horatii p. 253.

5 Cicero pro Domo c. 47., Livius Epit. Libr. LIX., Plinius Nat. Hist. Libr. VII. c. 44. Sect. 45.

Audire est operae pretium procedere recte
Qui moechos non voltis, ut omni parte laborent;
Utque illis multo corrupta dolore voluptas,
Atque haec rara, cadat dura inter saepe pericla.
Hic se praecipitem tecto dedit: ille flagellis
Ad mortem caesus: fugiens hic decidit acrem
Praedonum in turbam: dedit hic pro corpore nummos:
Hunc perminxerunt calones, quin etiam illud
Accidit, ut cuidam testis caudamque salacem
Demeterent ferro: iure omnes. Galba negabat.

2

Hunc Galbam Scholiastae Iureperitum faciunt. Servium vocant Porphyrion et Scholiastes Cruq. Quis autem Iureperitus inter Galbas? Fuit Servius Sulpicius Galba, Cs. a. 610, divinus homo in dicendo, sed rudis in iure civili 1; fuit eius filius C. Galba, quem Cicero recenset inter oratores , nepos Servius, qui sub C. Iulio Caesare in Gallia militavit, post conspiravit cum Bruto Cassioque 3, nulla vero iuris scientia inclaruit. Fuit huius filius, avus Galbae Imperatoris, deformi corpore sed eloquentia clarus", qui vero locum non habuit inter claros Iureconsultos.

3

1 Cicero de Orat. Libr. I. c. 10., 13. et 56., in Bruto c. 21., 22. 23., 24. et 26., Velleius Libr. II. c. 9., Suetonius in Vita Galbae c. 3.

2 In Bruto c. 26., 33. et 34., cf. de Orat. Libr. I. c. 56.

3 Caesar de Bello Gallico Libr. III. c. 1., 3., 5. et 6., (cf. Dio Cassius Libr. XXXIX. c. 5.,) Hirtius ibid. Libr. VIII. c. 50. (idem fortasse atque Sulpicius de quo Caesar de Bello Civili Libr. I. c. 74., Hirtius de Bello Africano c. 10.,) Cicero ad Diversos Libr. VI. Epist. 18., (cf. Valerius Max. Libr. VI. c. 2. n. 11.,) Philipp. XIII. c. 16. Epistola huius Galbae legitur inter Ciceronis ad Diversos Libr. X. 30., (cf. Libr. XI. Epist. 18.) Suetonius in Vita Galbae c. 3. diversa de Galba tradit atque Hirtius 1. 1. Post a. 711. nulla amplius Galbae fit mentio.

4 Macrobius Saturn. Libr. II. c. 4. et 6.

Interpretes fere Servium illum, legatum Iulii Caesaris, intelligunt. Torrentius melius fecit. Hic Galbam quendam, maritum indulgentem, huc vocavit, de quo Plutarchus in Erotico c. 16.: «Πολλοὶ — ἀφροδισίων ἑτέροις ἐκοινώνησαν, οὐ μόνον ἑταίρας, ἀλλὰ καὶ γαμετὰς προαγωγεύοντες· ὥςπερ καὶ ὁ Ρωμαῖος ἐκεῖνος Κάλβας εἱστία Μαικήναν, ὡς ἔοικεν, εἶτα ὁρῶν διαπληκτιζόμενον ἀπὸ νευμάτων πρὸς τὸ γύναιον, ἀπέκλινεν ἡσυχῆ τὴν κεφαλὴν, ὡς δὴ καθεύδων. Ἐν τούτῳ δὲ τῶν οἰκετῶν τινος προςρυέντος ἔξωθεν τῇ τραπέζῃ καὶ τὸν οἶνον ὑφαιρουμένου, διαβλέψας Κακόδαιμον, εἶπεν, οὐκ οἶσθα, ὅτι μόνῳ Μαικήνα καθεύδω 1; τοῦτο μὲν οὖν ἴσως οὐ δεινόν ἐστιν· ἦν γὰρ ὁ Κάλβας γελωτοποιός.» Talis profecto maritus abhorrebat a suppliciis moechorum, negabat iure factum esse, si quis ab adultero deprenso exegisset poenas illas, quas Horatius commemoravit. Torrentii sententiam, cum diu Interpretes latuisset, repetiit nuper novisque argumentis ornavit Cl. Weichertus 2. Galba Plutarchi idem profecto fuit, de quo Iuvenalis Sat. V. v. 3. sq.:

Si potes illa pati, quae nec Sarmentus iniquas
Caesaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset,

commendatus a Martiale ob urbanitatem et dicacitatem, cuius quaedam ridicule et facete dicta servavit.

Servavit Festus Libr. XII. e Lucilio proverbium: « Non omnibus dormio,» natum a Cipio quodam, qui Pararrhenchon vocatus fuerat, quod simularet se dormire, quo impunitius uxor eius moecharetur. Cf. Cicero ad Diversos Libr. VII. Epist. 24.

2 Lect. Venus. p. 15. sqq. Edit. sec.

3 Libr. I. Epigr. 42. v. 16., Libr. X. Epigr. 101.

Quintilianus', a quo Aulus Galba vocatur. Hic itaque Aulus Galba scurra, parasitus Caesaris Augusti, locum obtineat nimium diu a fictitio Servio Galba Iureconsulto occupatum.

1 Instit. Orat. Libr. VI. c. 3. § 62., 64., 66., 80. et 90.

« PredošláPokračovať »