Obrázky na stránke
PDF
ePub

in Paradoxis Horatianis 1. Respicere etiam potuit Horatius Archilochum, qui clypeum perdidit in pugna contra Saïos, adeoque impudens fuit, ut ignaviam ipse suam carmini mandarit 3, cuius fragmenta nobis servarunt Aristophanes, Plutarchus 5 et Sextus Empiricus 6.

Collocaverat Horatius Sapphonem in inferis cum Alcaeo,

Aeoliis fidibus querentem
Sappho puellis de popularibus;

incertum autem est quid quereretur. Corrupta sunt scholia Acronis, « Querebatur autem Sappho de puellis suis civibus, quod non amarent, quem ipsa diligebat,» Porphyrionis, « Queritur autem Sappho de puellis civibus suis quod Oden non ament, quam ipsa diligebat.» Apud utrumque legendum est: « quod Phaonem amarent, quem cet. » Probabilius, si modo verum Schol. Cruq.: « Querebatur autem Sappho de puellis suae gentis quod amarent Phaonem, quem ipsa amabat. » Ceterum notissima res est, quam male audierit Sappho propter hasce puellas. Iniquiores etiam in illam Scholiastae Horatii; Cruquianus ad locum 8:

Non defuisse masculae libidinis

Ariminensem Foliam cet.,

1 Paradoxon Horatianum V. p. 3. sq.

2 Aelianus Var. Hist. Libr. X. c. 13,

› Vid. Brunck. Anal. T. I. p. 40. Archilochi versus e variis auctoribus concinnarunt Muretus Var. Lect. Libr. IX. c. 2. et Olearius ad

Philostrati Vitam Apollonii Tyan. Libr. II. c. 7. p. 55.

[blocks in formation]

Hypothes. III. p. 172: 1. Edit. Imm. Bekkeri.

7 Libr. II. Carm. 13. v. 24. sq.

8 Epod. V. v. 41. sq.

ubi adnotat : « quae tam monstrosae erat libidinis ut etiam cum feminis rem haberet; quo crimine etiam Sappho male audit, » et Porphyrion ad locum1:

Temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,

vocem mascula ita explicans: «vel quia in poëtico studio versata est in quo saepius enituit, vel quia tribas diffamatur fuisse. » Baxterus in eo loco dilogiam agnovit, ut mascula tum propter mores, tum propter poëseos indolem vocata fuerit. Agnovit etiam Buttmannus 2. Locum autem male ab iis intellectum fuisse contendit Welckerus in libello peculiari, quo Sapphonis memoriam turpi crimine liberavit, quod nimis diu ei adhaesit 3. Hic dilogiam agnoscit quidem, jungit vero pede mascula, itaque Horatius respexit Sapphonis audaciam virilem, tum Archilochum pede, i. e. carminum genere, imitando conspicuam, tum etiam in pede desiliendo de Leucate saxo. Mihi vero, si quid iudico, pede mascula ita iunctum et explicatum vix Latinum et Horatio indignum videtur. Dilogiam nullam inesse puto. Horatius hoc loco cogitare non potuit de libidine Sapphonis. Loquitur de poëtis, viris. Nomen feminae virorum nominibus immiscet. Recte ergo appellat Sapphonem masculam, feminam quidem, sed viris, poëtis, similem, et inter viros recte nominandam, quae carmina viris digna praeclaris fecerat. Si Lucretiam appellasset masculam, nemo ambigue interpretatus esset; ita Ovidius*:

1 Libr. I. Epist. 19. v. 28.

2 In Mythologo T. I. p. 322.

3 F. G. Welcker Sappho von einem herrschenden Vorurtheil befreyt. Goettingen, 1816. p. 115. sqq.

4 Fast. Libr. II. v. 847.

Fertur in exsequias animi matrona virilis.

Illud ambigui quaerendi studium iam apud ipsos Romanos tempore Augusti vigebat. Malevoli ita multos poëtarum locos accipiebant. Queritur Quintilianus1 de iis, qui ex verbis, quae longissime ab obscoenitate abessent, occasionem turpidinis raperent. Adfert exemplum Celsi, qui кakéμparov apud Virgilium esse putabat :

Incipiunt agitata tumescere.

[ocr errors]

2

Vitabant igitur boni poëtae talia, quantum possent, nunquam vero satis esse cauti poterant.Testantur id vel Ausonii Centones. Et Comici ita abusi sunt versibus Homericis. In voce mascula igitur nihil ambigui esse puto, nisi quis calumniari velit. Argumenta autem quibus fama Sapphonis in integrum restitui possit, praestat legere apud ipsum Welckerum, qui, quaecunque huc vocata fuerint veterum testimonia ad Sapphonem diffamandam3, aut male intellecta fuisse docet aut perperam interpretata; fontem commenti fuisse ostendit * falsam lectionem: « quas (puellas) nec sine crimine amavi, » Ovidio in Epistola Sapphonis ad Phaonem 5, pro antiqua et vera: « quas hic sine crimine amavi,» auctore Domitio Calderino, obtrusam. Recte observat Welckerus neque e loco Libr. II. Carm. 13. v. 24. sq., supra allato, neque ex altero 6:

1 Instit. Orat. Libr. VIII. c. 3. § 44.

2 Georg. Libr. I. v. 357.

3 Sunt fere: Horatius 1. 1., Ovidius Heroid. Epist. XV. v. 15. sqq., Martialis Libr. VII. Epig. 69. v. 10., Libr. X. Epig. 35. v. 15. sq., Ausonius Cupido cruci affixus v. 24. sq., Suidas in vocc.

4 L. 1. p. 117. sq.

5 Heroid. Epist. XV. vs. 19.

6 Libr. IV. Carm. 9. v. 10.

spirat adhuc amor,

Vivuntque coumissi calores

Aeoliae fidibus puellae,

quicquam ad poëtriam criminandam peti posse, neque etiam ex Ausonii prioris loci imitatione:

Et de nimboso saltum Leucate minatur
Mascula Lesbiacis Sappho peritura sagittis.

Quod vero putet Welckerus1 scholion Porphyrionis, quo provocat Calderinus, in editis scholiis non exstare, in eo fallitur. Legitur iisdem verbis quibus laudatum est a Calderino, quibusque supra retuli, in Editione Henricopetrina, a. 1555. Est illud scholion, quod respicit Britannicus ad Juvenalis Sat. VI. v. 311: « qualis fuit Sappho, ut ipsa fatetur et Porphyrio docet ; » quid praeterea Schol. Cruq. suspicatus fuerit, ad Epod. V. v. 41., supra iam vidimus. Haud tamen ea fides est horum scholiorum ut ar. gumenta Welckeri convellere possint, nihil enim ex iis conficere licet, nisi quod ipsi Scholiastae Horatium male intellexerint. Ceterum quod Britannicus, ut vidimus, addit: « ut ipsa fatetur, » in eo cogitavit de altera Sapphonis Ode, vulgo πρὸς γυναῖκα ἐρωμένην inscripta, quam tamen, modo titulo 2, ne nimis tribuamus et ita legamus, uti Brunckius 3 constituerit, viro inscriptam fuisse posse, egregie probavit idem Welckerus 4.

1 L. 1. p. 129.

2 Aliter: πpos kópηv. De titulis carminum Lyricorum cf. Buttmannus, Mythologus T. I. p. 301. sq.

3 Anal. T. I. p. 55. V.

4 L. 1. p. 63. annot. 45.

STESICHORI recte graves dicuntur Camenae 1; gravitate enim tum argumentorum tum compositionis Lyricum carmen ad Epici fere maiestatem evexerat 2. Huius celeberrimae Palinodiae meminit Horatius 3 in Epodo XVII. vs. 42. sqq., dum Canidiae, quam carmine laceraverat, veniam implorare cupit:

Infamis Helenae Castor offensus vicem

Fraterque magni Castoris, victi prece,
Ademta vati reddidere lumina,

in eo a vulgata historia recedens quod, quam Plato*, Isocrates 5, Dio Chrysostomus 6, Pausanias 7, Conon 8, Suidas, alii 10 Helenae tribuerunt Stesichori, recantatione facta, caecitatis sanationem, eam Helenae fratribus Castori et Polluci tribuit Horatius. Id quod eo magis dignum notatu est, quia dubitari non potest quin Horatius totam legerit Palinodiam, non unice fragmentum illius latens apud Platonem in Dialogo Phaedro, id quod de multis qui carminis Stesichori mentionem fecerunt suspicari licet ". Exstat praeterea

1 Libr. IV. Carm. 9. v. 8.

2 Quintilian. Instit. Orat. Libr. X. c. 1. § 62., cf. Epig. Antipatri Sidonii LXXVII. ap. Brunck. Anal. T. II. p. 27.

3 Partes Horatii in hoc carmine Mitscherlichius Varo tribuit, cuius mentio fit Epod. V. v. 73.

4 In Phaedro p. 243. A.

5 In Helenae Encomio c. 28.

6 Orat. XI. p. 162. A. Edit. Morelli.

7 Libr. III. c. 19. p. 260. Edit. Kuhnii.

8 Apud Photium Cod. CLXXXVI. Narrat. 18.

* In voce Στησίχορος.

10 Cf. Lucianus in Vera Hist. Libr. II. c. 15. Ceterum vid. Cicero ad Atticum Libr. IX. Epist. 12., Athenaeus Libr. XI. c. 15. p. 505. B, Philostratus in Vita Apollonii Tyan. Libr. VI. c. 11. p. 246.

11 Vid. Cl. Geelius in Epist. ad Welckerum in Rhein. Museum. Vol. VI.

« PredošláPokračovať »