Obrázky na stránke
PDF
ePub

PRAEFATIO.

Com

Septem fere sunt anni, quum consilium cepi Horatianam Prosopagrapheiam conscribendi, neque per omne illud tempus unum fere diem intermisi, quin eo maiorem partem conferrem otii, quod mihi privata iuventutis institutio relinqueret. Ac ne quis miretur, me tam longum temporis spatium huic operi impendisse, de via et ratione, quibus argumentum tractavi, pauca referam. Nam praeter lectionem quotidianam Horatii, omnes eius Commentatores, qui quidem in aliquo numero habentur, inspiciendi, conferendi, excerpendi fuerunt. mentatores autem, veteres inprimis, si Lambinum, Torrentium et Bentleium excipias, sed multi quoque recentiores, valde negligenter annotationes conscripserunt, locos veterum scriptorum, quibus Horatii Carmina illustrarent, mendose describentes, sub alienis Librorum Capitumque numeris afferentes, vel prorsus de suo effictos iis tribuentes. Cum vero omnis fere interpretatio ex veterum scriptis auctoritatem habeat, ita saepe vel speciosissima explicatio loci Horatiani, quum auctoritate esset destituta, prorsus erat improbanda. Hinc ad mea me adversaria scribenda con

tuli, inque ea, legens poëtas, philosophos, historicos, quotquot coniuncti essent cum argumento proposito, omnia conieci, quae ad Horatium illustrandum pertinerent. Ita factum est, ut semel iterumque mihi contigerit, invenire locum, ad interpretandum poëtam peridoneum, quem tamen apud nullum Interpretem videram. Religio autem mihi fuit, ullum citare testimonium, sive veterum scriptorum, sive recentiorum, quod haud ipse inspexeram. Magnus sane labor, haud tamen inutilis, iucundus etiam, siquidem ad interiorem Horatii intelligentiam ducebat. Horatii autem studium, quod me adolescentulum, vel puerum adeo, iam ceperat, omnem mihi molestiam demsit. Semper enim, ex quo primum legere coepi, Horatium magno amore complexus fui. Summam viri pietatem in patrem, fidem erga amicos, amorem in patriam, mediocritatis studium, facultatem poëticam, hominum intimam cognitionem semper miratus sum et adhuc miror. Itaque iam tenera aetate indignabar et indignor quoque hodie, si quis de viri praestantissimi moribus, ingenio, fide detrahere conaretur, et parum abfuit, quin interdum suspicarer, fictis illos criminibus, ut nomen sibi facerent, non ex vera persuasione, Horatium esse aggressos. Quum autem, quibus modis dixi, ad probabilem personarum Horatianarum notitiam mihi pervenisse viderer, hoc consilium in scribendo unice tenui, ut sequerer et illustrarem ipsius Horatii verba, ubi de personis mentionem facit, tum ea adderem, quae aliunde depromseram, neque inutilia videbantur ad accuratiorem earum notitiam. Erunt fortasse, qui mirentur, me neque fusius Horatii iudicium de iis, qui ab eo commemorantur, exposuisse, neque meum ipsius de iis declarasse. Consulto ita a me factum fuisse profiteor, quamvis haud nesciam, fore, qui

hoc inprimis a Prosopographo exspectent. Horatii enim iudicia mihi semper tam clare expressa, tam facilia intellectu visa fuerunt, ut interpretatione vix egerent. ita quoque a Suetonio iudicatum fuit. Interdum tamen factum est, ut ea alii aliter acceperint Interpretes. Id semper monui, meamque ipsius sententiam adieci. Inprimis ita accidit, ubi plus ex Horatio colligere voluerunt, quam ipse significaverat, ubi totum hominem, quem induxit poëta, ex uno vitio, unave virtute, veluti leonem ex ungue, depinxerunt. Mirum, ni Lycoridis capillos ex tenui fronte, qua erat insignis, Chloës oculos ex coma flava sint descripturi. Hinc una eademque persona aliis tristis, morosa, severa, aliis contra visa fuit; ab aliis, doctis viris, vehementer accusata, ab aliis, nec iis indoctis, omni crimine liberata. Ita facere prorsus supervacuum iudicavi. Multas longasque legi disputationes eorum, qui sibi placuerunt in depingendo personas Horatianas, quasi praesentes intuerentur praesentes, easque intus et in cute, ut aiunt, cognovissent, quum vero earundem ingenia, indolem, mores diiudicaturus essem, coniecturus, ubi nulla veterum auctoritas suppeteret, quae, qualesve fuissent, ingenue fateor, me nihil omnino ex is profecisse. Aut enim, post lectam eiusmodi disputationem, eadem mihi, atque antea, persona videbatur, aut, ubi Horatius eam non satis distincte depinxerat, ipse quidem mihi imaginem eius informaveram, sed erat ea diversa ab imagine, quam alter sibi informaverat. Idem aliis, idem meo modo tentantibus, eventurum esse puto. Ego contra ita edoctus fui, verumque esse arbitror, unum veteris auctoris locum, opportune allatum, unam bonam emendationem saepe plus conferre ad intelligentiam cuiusvis, quem tractes, difficilioris loci, quam

longissimam disputationem, quae magnam habeat doctrinae speciem et variae lectionis ostentationem. Hanc meam sententiam, hoc consilium ut teneat benevolus Lector, in evolvendo iudicandoque opusculo meo, etiam atque etiam rogo. Hoc praesertim deprecor, ne quis exsistat, operis, quale suscepi, inexpertus, ac propterea iudex iniquus. Haud inexpertos scio multum mihi esse condonaturos.

MDCCCXLVI.

Scripsi Amstelodami, Kal. Iul. a.

« PredošláPokračovať »