P. Vergili Maronis Opera in usum scholarum

Predný obal
in aedibus B.G. Teubneri, 1884 - 430 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 55 - inter se adversis luctantur cornibus haedi. ipse dies agitât festos fususque per herbam, ignis ubi in medio et socii crátera coronant, te libans, Lenaee, vocat, pecorisque magistris velocis iaculi certamina ponit in ulmo, 530 corporaque agresti nudant praedura palaestrae. hanc olim veteres vitam coluere Sabini, hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit scilicet et
Strana 146 - et longo laeva petantur aequora circuitu, dextrum fuge litus et undas. haec loca vi quondam et vasta convolsa ruina (tantum aevi longinqua valet mutare vetustas) 415 dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus una foret: venit medio vi pontus et undis Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes litore diductas angusto interluit aestu.
Strana 98 - taurino quantum possent circumdare tergo] sed vos qui tandem quibus aut venistis ab oris, quove tenetis ¡ter?" quaerenti talibus ille 370 suspirans imoque trahens a pectore vocem: ' O dea, si prima repetens ab origine pergam, et vacet annalis nostrorum audire laborum, ante diem clause componet Vesper Olympo. nos Troia an tiqua, si vestras forte per
Strana 92 - undas. ac veluti magno in populo cum saepe coorta est seditio, saevitque animis ignobile volgus, iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat; 150 turn pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere, silent arrectisque auribus adstant; Ule régit dictis ánimos, et pectora mulcet: sic cunctus pelagi cecidit fragor,
Strana 106 - 690 at Venus Ascanio placidam per membra quietem inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum floribus et dulcí adspirans complectitur umbra. iamque ibat dicto parens et dona Cupido 695 regia portabat Tyriis duce laetus Achate. cum venit, aulaeis iam se regina superbis áurea composuit sponda mediamque locavit;
Strana 300 - nescia mens hominum fati sortisque futurae et servare modum, rebus sublata secundis! Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum intactum Pallanta et cum spolia ista diemque oderit. at socii multo gemitu lacrimisque 605 inpositum scuto referunt Pallanta fréquentes, о dolor atque decus magnum rediture parenti haec te prima dies bello dédit, haec eadem aufert, cum tarnen
Strana 207 - tenebam, ni gens crudelis madida cum veste gravatum prensantemque uncis manibus capita áspera montis 360 ferro invasisset praedamque ignara putasset. * * * nunc me fluctus habet versantque in litore venti. quod te per caeli iucundum lumen et auras, per genitorem oro, per spes surgentis luli, eripe me his, invicte, malis: aut tu mihi terram 365 aut tu,
Strana 148 - efflgiem Xanthi Troiamque videtis, quam vestrae fecere manus melioribus, opto, auspiciis et quae fuerint minus obvia Grais. siquando Thybrim vicinaque Thybridis arva 500 intraro gentique meae data moenia cernam, cognatas urbes olim populosque propinquos Epiro Hesperia, quibus idem Dardanus auctor atque idem casus, unam faciemus utramque Troiam animis; maneat nostros ea cura nepotes.
Strana 247 - et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidaeque paludis sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset, ergo iter inceptum celerant rumore secundo. 90 labitur uñeta vadis abies: mirantur et undae, miratur nemus insuetum fulgentia longe scuta virum fluvio pictasque innare carinas, olli remigio noctemque diemque fatigant et longos superant
Strana 246 - et terras animalia fessa per omnis alituum pecudumque genus sopor altus habebat: cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe Aeneas, tristi turbatus pectora bello, procubuit seramque dedit per membra quietem. 30 huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno populeas inter senior se attollere frondes visus (eum tenuis glauco velabat amictu carbasus, et crinis umbrosa tegebat

Bibliografické informácie