Obrázky na stránke
PDF
ePub

:

hanc, quæ est in solitúdine : manusque vestras serváte innóxias hoc autem dicébat, volens erípere eum de mánibus eórum et réddere patri suo. Confestim ígitur ut pervénit ad fratres suos, nudavérunt eum túnica talári, et polymita miseruntque eum in cisternam véterem, quæ non habébat aquam.

R. Patriarchæ æmulantes, Joseph vendidérunt in Ægyptum et erát Deus cum eo; Et eripuit eum ex ómnibus tribulatiónibus ejus. V. Vénditum justum non dereliquit sapiéntia, sed a peccatóribus liberávit eum, * Et. Act. 7. Sap. 10.

Lectio III.

Er sedentes ut coméderent panem, vidérunt Ismaelitas viatóres veníre de Gálaad. Dixit ergo Judas frátribus suis: Quid nobis prodest si occidérimus fratrem nostrum, et celavérimus sánguinem ipsíus? Mélius est ut venumdéturIsmaelítis,et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquievérunt fratres sermónibus illius. Et prætereúntibus Madianítis negotiatóribus, extrahentes eum de cis

terna, vendidérunt eum Ismaelítis, viginti argenteis : qui duxérunt eum in Ægyptum.

R. In servum venumdatus est Joseph: humiliavérunt in compédibus pedes ejus, ferrum pertránsiit ánimam ejus, * Donec veniret verbum ejus.

. Sapiéntia descendit cum illo in foveam, et in vínculis non derelíquit eum.* Donec. Glória.* Donec. Ps. 104. Sap.

10.

Canon.

Ex Littera sancti Cároli de témpore Septuagésimæ. An. 1574. QUANTO

UANTO magis mundus suis ómnibus dissolutiónibus, profánis lúsibus, dæmonisque opéribus insaníre vidébitur; tanto magis, ex caritátis débito, cæcitáti eórum (qui ad convívia, festa, alíaque vétita oblectamenta læti et álacres currunt,) debétis una cum Ecclésia condolére, et ardentióribus oratiónibus Dóminum deprecári, nolit ad tot ingráti nostri erga ipsum ánimi vítia respicere; sed pro immensa sua misericórdia his dignétur, útpote fratribus nostris, licet obcæcátis, compunctiónis spíritum, nobisque emendatiónem impertíri.

[ocr errors]

PROPRIUM

FERIARUM ET FESTORUM.

PARS HYEMALIS.

[blocks in formation]

Mox nube clara fúlgurans Mundi redibit árbiter, Suíque membra córporis Coelo triumphátor vehet.

Fœtus tenebrárum, die Cedant propinquo crímina : Adam reformétur vetus, Imago succédat novi.

Qui liberátor ádvenis, Fili, tibi laus máxima, Cum Patre cumque Spíritu, In sempiterna sécula. Amen.

Ant. 5. a. Adtende, Dómine, de cœlo ; et vide de habitáculo sancto tuo. Is. 63.

Ant. 7. c. Quare in perpétuum obliviscéris nostri ? derelinques nos in longitúdine diérum? Orat. Jer.

Ant. 1. a. Roráte, cæli, désuper; et nubes pluant Justum ; aperiátur terra, et gérminet Salvatorem; et justítia oriátur simul. Is. 45.

. Tu exsurgens, Dómine, miseréberis Sion; R. Quia venit tempus miserendi ejus.

Ps. 101.

Lectiones cum suis R.R.R. Ostende vultum, jam suus juxta diem mensis.

Post omnes Lectiones ex Isaia,

loco Tu autem, dicitur:

Hæc dicit Dóminus Deus: Convertímini ad me, et salvi éritis.

AD LAUDES.

Post Psalmos et Canticum, dicitur sola

Ant. 1. D. Juda, te laudábunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicórum tuórum, adorábunt te fílii patris tui. Gen. 49.

Capitulum. Gen. 49. NON auferétur sceptrum de Juda, et dux de fémore ejus, donec véniat qui mittendus est; et ipse erit exspectatio Géntium.

Hymnus. C.

JORDANIS oris prævia
Vox ecce Baptistæ quatit :
Præcónis ad grandes sonos
Ignávus abscédat sopor.
Auctóris adventum sui
Tellus, et æther, et mare,
Prægestiente séntiunt
Et jam salútant gáudio.
Mundémus et nos péctora:
Deo propinquanti viam
Sternámus; et dignam do-

mum

Tanto parémus hóspiti.

Tu nostra, tu, JESU, salus; Tu robur et solátium: Arens ut herba, te sine Mortále tabescit genus.

Ægris salutárem manum Extende prostrátos leva :

Mundo reflorescet decor.

Qui liberátor ádvenis, Fili, tibi laus máxima, Cum Patre, cumque Spíritu, In sempiterna sécula. Amen.

V. Radix Jesse qui stat in signum populorum; R. Ipsum Gentes deprecabuntur. Īs.11.

Ad Benedictus. Ant. 5. a. Hæc ait Dóminus exercituum, dicens: Ecce vir, Oriens nomen ejus et subter eum oriétur, et ædificábit templum Dómino. Zach. 6.

Oratio Sacr. Gelas.

FESTINA, ESTINA, ne tardáveris, Dólico furore nos potenter líbemine Deus noster, et a diabóra; Qui vivis.

Si qua occurrat Commem. fit per Orationem propriam.

Ultimo fit Suffragium de B. M. V. Deum paritura, ut in Ordinario, 118.

(In qualibet Feria Quatuor Temporum habetur propria Ant. ad Benedictus, post quam dicuntur Preces, ut in Ordinario, et Oratio propria.)

rum,

AD HORAS, in fine Hymnoetiam in Festis nisi aliter notetur, dicitur Doxologia: 1 Qui liberátor ádvenis, ut in Ordinario, 120.

AD PRIMAM.

Ant. 2. D. Consurge, consurge, indúere fortitúdinem, brachium Dómini, consurge sicutin diébus antíquis. Is.51. Cetera, ut notatur in Ordinario.

AD TERTIAM.

Ant. 1. g. Obsecro, Dómine: mitte quem missúrus es. Exod. 4.

Capitulum. Deut. 18.

PROPHETAM de gente tua, et de frátribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dóminus Deus tuus: ipsum áudies.

R.br. Memento nostri, Dómine,* In beneplácito pópuli tui. Memento. V. Visita nos *in salutári tuo, * In. Glória. Memento. Ps. 105.

. Quis dabit ex Sion Salutáre Israel? p). Cum convérterit Deus captivitátem plebis suæ, exsultábit Jacob, et læ→ tábitur Israel. Ps. 52.

(Dicuntur Preces in Feriis Quatuor Temporum, et sic ad Sextam et ad Nonam.)

AD SEXTAM. Ant. 3. c. Ostende, Dómine, fáciem tuam : placáre, Dómine; ne moréris. Dan. 9.

Capitulum. Malach. 3.

DOMINATOR quem vos quæritis, et Angelus testamenti quem vos vultis, ecce venit, dicit Dóminus exercítuum :et quis póterit cogitáre diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum?

B. br. Ostende nobis, Dómine, * Misericórdiam tuam, Ostende. . Et Salutáre tuum da nobis: * Misericórdiam. Glória. Ostende. Ps. 84.

. Mirífica misericórdias

tuas, R. Qui salvos facis sperantes in te. Ps. 16.

AD NONAM.

Ant. 1. f. Exspectátio Israel, Salvátor ejus in témpore tribulatiónis, ne derelinquas nos. Jer. 14.

Capitulum. Habac. 2. APPAREBIT in finem, et non mentiétur si moram fécerit, illum; quia véniens exspecta véniet, et non tardábit.

R.br. Prope timentes Dóminum Salutáre ipsius. Prope..Ut inhábitet glória * in ria. Prope. terra nostra,* Salutáre. Gló.

. Justítia ante eum ambulábit: R. Et ponet in via gres sus suos. Ps. 84.

AD VESPERAS.

Ante diem XV Dec. Post Psalmos dicitur sola Ant. 5. a. Ne irritum fácias fœdus tuum nobiscum: Nonne tu es Dóminus Deus noster quem exspectávimus? Jer. 14.

Die XV et deinceps, Servatur ritus Duplex-minus, et dicuntur quinque sequentes Antiphona.

Ant. 4. A. Emitte Agnum, Dómine, Dominatórem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion. Is. 16.

Ant. 8. c. Non est in témpore hoc sacrifícium coram te, ut possímus inveníre misericórdiam tuam; sed in ánimo contríto, et spíritu humilitátis suscipiámur. Dan. 3.

[blocks in formation]

Heu! quis ruínæ tam gravis Sarcíre damna; quæ manus Afferre tam grandi queat Parem medélam vúlneri?

Tu, Christe, tu solus tuo Delapsus e throno Deus, Imágini potes tuæ Formam decusque réddere. Roráte, cœli, désuper; Justumque fœcundo sinu Complexa tellus, pérdito Orbi salútem gérminet.

Sit sempiterna laus tibi, Verbum Patris factum caro, Cum Patré, et almo Spíritu, Nunc, et per omne séculum. Amen.

. Adjútor meus et protec cor meus tu es: R. Deus meus, ne tardáveris. Ps. 39.

Ante diem XV

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »