Obrázky na stránke
PDF
ePub

dit pópulus manducare, et bibere, et surrexérunt lúdere. Neque fornicémur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.

R. Omnes qui te odérunt, Dómine, pones eos ut clíbanum ignis, in témpore vultus tui.* Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis. . Voluntárie peccántibus post acceptam notitiam veritatis, relínquitur terribilis

quædam exspectátio judícii, et ignis æmulátio quæ consumptúra est adversários: Dóminus. Ps. 20. Hebr. 10.

Lectio II.

NEQUE tentémus Christum, sicut quidam eórum tentavérunt, et a serpéntibus periérunt. Neque murmuravéritis, sicut quidam eórum murmuravérunt, et periérunt ab exterminatóre. Hæc autem ómnia in figúra contingebant illis scripta sunt autem ad correptiónem nostram, in quos fines seculórum devenérunt. Itaque qui se exístimat stare, vídeat ne cadat. Tentátio vos non apprehendat nisi humána fidélis autem Deus est, qui non patiétur vos tentári supra id, quod potestis; sed fáciet étiam cum tentatióne proventum ut possítis

sustinére.

:

R. Vidéte, fratres, ne forte sit in áliquo vestrum cor malum incredulitátis discedendi a Deo vivo:* Sed adhortámini

vosmetipsos per singulos dies, ut non obdurétur quis ex vobis fallácia peccáti. y. Nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secundum diem tentatiónis in deserto;* Sed. Hebr. 3. Ps. 94.

Lectio III.

Ex sancto Hieronymo Presbytero. Lib. de Script. Eccles. Cap. 16.

IGNATIUS, Antiochénæ Ecclésiæ tértius post Petrum Apó stolum Epíscopus, commovente persecutionem Trajano, damnátus ad béstias, Romam vinctus míttitur. Cumque návigans Smyrnam venisset, ubi Epíscopus erat, scripsit unam Polycarpus audítor Joannis Epístolam ad Ephésios, álteram ad Magnesianos, tértiam ad Trallenses, quartam ad Romános et inde egrédiens scripsit ad Philadelphios et ad Smyrnæos, et própriam ad Polycarpum, commendans illi Antiochensem Ecclésiam, in qua, et de Evangélio quod nuper a me translátum est, testimónium, dicens: Ego vesuper persóna Christi ponit ro et post resurrectiónem in carne eum vidi. Dignum autem vidétur, quia tanti viri fécimus mentiónem, et de Epístola ejus, quam ad Romános scribit, pauca ponere. Utinam fruar béstiis quæ mihi sunt præparátæ, quas et oro mihi veloces esse ad intéritum, et ad supplícia, et állici ad comedendum me, ne, sicut

[ocr errors]

et aliórum Mártyrum, non áudeant corpus adtingere. Quod si veníre noluerint, ego vim fáciam ut dévorer. Ignóscite, mihi, filíoli: quid mihi prosit, ego scio. Nunc incípio Christi esse discípulus; nihil de iis quæ videntur desíderans, ut Jesum Christum invéniam. Ignis, crux, béstiæ, confractio óssium, membrórum divisio, et totíus córporis contrítio, et tota tormenta diáboli in me véniant, tantum ut Christo fruar. Cumque jam damnátus esset ad béstias, et rugientes audíret leónes, ardóre patiendi ait : Frumentum Christi sum, déntibus bestiárum molar, ut panis

mundus invéniar. Passus est anno undécimo Trajani.

R. Desidérium habens dissolvi et esse cum Christo,

[blocks in formation]
[graphic][subsumed][merged small][merged small]

་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་་

DIE II.

IN PRESENTATIONE

DOMINI,

ET PURIFICATIONE B. MARIE VIRGINIS.

SOLEMNE-MAJUS,

IN I VESPERIS.

Psalmi juxta diem hebdomadæ,

Ant.3. a. Exsulta, fília Sion: ecce Rex tuus véniet tibi justus, et salvátor. Zach. 9.

Ant. 1. f. Véniet Desiderátus cunctis Géntibus; et implébo domum istam glória, dicit Dóminus. Agg. 2.

Ant. 5. C. Magna erit glória domus istius novíssimæ plus quam primæ; et in loco isto dabo pacem. Agg. 2.

Ant. 6. F. Qui adhærent Dómino, ut colant eum, addúcam eos, et lætificabo eos in domo oratiónis meæ. Is. 56.

Ant. 7. a. Aperíte portas, et ingrediatur gens justa, custódiens veritátem. Is. 26.

Capitulum. Malach. 3. Ecce ego mitto Angelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam. Et statim véniet ad templum suum Dominátor quem vos quæritis, et Angelus

testamenti quem vos vultis, Ecce venit, dicit Dóminuş exercítuum.

R. Ex Sion spécies decóris ejus; Deus manifeste véniet.* Congregáte illi sanctos ejus qui ordinant testamentum ejus super sacrifícia. ¥. Umbram habens Lex futurórum bonórum, hóstiis quas ófferunt, nunquam potest acce dentes perfectos fácere. *Con gregáte. Glória.* Congregáte. Ps. 49. Hebr. 10.

Hymnus. S. V. TEMPLI Sacratas pande,Sion,

fores;

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Testes tot inter magnanimo,
Deus,

Tibi litábat firma siléntio
Verbi silentis muta mater:
Cuncta animo penitus pre-
mébat.

Sit summa Patri, súmmaque
Filio,

Sanctóque compar glória
Flámini:

Sanctæ litémus Trinitáti
Perpetuo pia corda cultu.
Amen.

. Conféssio et pulchritúdo in conspectu ejus: R. Sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne ejus. Ps. 95.

Ad Magníficat. Ant. 1. J. Ecce Dominátor quem quæritis, et purgábit fílios Levi quasi aurum et erunt Dómino offerentes sacrifícia in justítia; et placébit Dómino sacrificium. Malach. 3.

AD COMPLETORIUM.

Psalmi juxta diem Hebdomadæ. Ant. 2. D. In ipso vita erat,

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Perpetuo pia corda cultu. quod primitívum est in pecó

Amen.

IN I NOCTURNO.

In Ps. Exspectans exspectávi, cum sua divisione, 89.

Ant. 2. D. Amen dico vobis, Non veni sólvere legem, sed adimplére. Matth. 5.

In Ps. Eructávit, 104. Ant. 5. a. Quia díligo Patrem, sicut mandátum dedit mihi Pater, sic fácio. Joan. 14.

In Ps. Deus noster, 105. Ant. 1. g. Facilius est cœlum et terram præterire,quam de Lege unum ápicem cádere. Luc. 16.

. Deus in domibus Sion cognoscétur, R.Cum suscipiet eam. Ps. 47.

Lectio I. Cap. 12 et 13.

Ex Libro Exodi.

ribus tuis: quidquid habueris masculíni sexus, consecrábis Dómino. Omne autem primogénitum hóminis de fíliis tuis, prétio rédimes.Cumque interrogáverit te filius tuus cras dicens: Quid est hoc? respondébis ei: In manu forti eduxit nos Dóminus de terra Ægypti, de domo servitútis. Nam cum indurátus esset Phárao, et nollet nos dimittere, occídit Dóminus omne primogénitum in terra Ægypti, a primogénito hóminis usque ad primogénitum jumentórum : idcirco ímmolo Dómino omne quod áperit vulvam masculínisexus, et ómnia primogénita filiórum

meórum rédimo.

R. Mea sunt ómnia primogénita filiórum Israel; ex die quo percussi omne primogénitum in terra Ægypti, sanctificávi eos mihi.* Omne masculínum adapériens vulvam, sanctum Dómino vocábitur.

lem, ut sisterent eum Dómi, no, sicut scriptum est in lege Dómini : * Omne. Num. 84

EDUXIT Dóminus filios Israel de terra Ægypti per turmas suas. Locutusque est Dóminus ad Móysen, dicens: Sancy. Tulérunt Jesum in Jerúsatífica mihi omne primogénitum quod áperit vulvam in filiis Israel, tam de homíni bus quam de jumentis mea sunt enim ómnia. Et ait Móyses ad pópulum: Mementóte diéi hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitútis, quóniam in manu forti

eduxit vos Dóminus de loco isto. Cumque introdúxerit te Dóminus in terram Chananæi, sicut jurávit tibi et pátribus tuis, et déderit tibi eam separábis omne quod aperit vulvam Dómino, et

Luc. 2.

Lectio II. Cap. 3.
Ex Sophonía Prophéta:
LAUDA, fília Sion; júbila Is

rael: lætáre et exsulta in omni
corde, fília Jerúsalem. Abstu-
lit Dóminus judícium tuum,
avertit inimicos tuos : Rex
Israel Dóminus in médio tui,
non timebis malum ultra. In
die illa dicétur Jérúsalem :

« PredošláPokračovať »