Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

. Annuntient in Sion nomen Dómini, R. Et laudem ejus in Jerúsalem. Ps. 101.

Ad Benedictus. Ant. 2. D. Ut perfecérunt pater Jesu et mater ómnia secundum legem Dómini, reversi sunt in Galilæam in civitátem suam Názareth.. Luc. 2.

Oratio Sacr. Greg. OMNIPO MNIPOTENS Sempiterne Deus, majestátem tuam súpplices exorámus, ut, sicut Unigénitus Filius tuus hodierna die cum nostræ carnis substántia in templo est præsentátus;

ita nos fácias purificátis tibi méntibus præsentári; Per eumdem.

Si sit Dom. de ea fit Commem. AD HORAS, Doxologia: Jesu, tibi sit glória 1 Qui natus es de Vírgine, Cum Patre, cumque Spíritu, In sempiterna sécula. Amen.

Psalmi de Dominica.

AD PRIMAM.

Ant. 1. a. Erat.

In R. br. y.Qui natus es * de María Vírgine. Matth. 1.

AD TERTIAM.

Ant. 3. a. Benedixit.

Capitulum. Is. 8.

DOMINUM exercituum ipsum

sanctificáte ipse pavor vester, et ipse terror vester; et erit vobis in sanctificatiónem; in lápidem autem offensiónis, et in petram scándali duabus dómibus Israel; in laqueum et in ruínam habitántibus Je rúsalem.

R. br. Lápidem quem re* Factus est in probavérunt, caput ánguli; * Allelúia, allelúia. Lápidem. y. A Dómino factum est istud; * et est mirábile in óculis nostris; * Allelúia. Glória. Lápidem. Ps. 117.

Temp. Septuag. omisso Allelúia, resumptio fit ad primum Asteriscum*; et sic ad Sextam et Nonam.

. Benedicentes ei hæreditábunt terram; R. Maledicen

tes autem ei disperíbunt. Ps.

36.

AD SEXTAM. Ant. 4. E. Pósitus est. Capitulum. Hebr. 4. VIVUS est sermo Dei, et éfficax, et penetrabílior omni gládio ancipiti; et pertingens usque ad divisiónem ánimæ ac spíritus, compágum quoque ac medullárum, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis.

R.br. Deus scientiárum * Dóminus est; * Allelúia, allelúia. Deus. †. Et ipsi præparantur* cogitatiónes;* Allelúia. Glória. Deus. I. Reg. 2.

. Dóminus scit cogitatiónes hóminum, R. Quóniam vanæ sunt. Ps. 93.

AD NONAM.

Ant. 6. C. Loquebátur.

Capitulum. Is. 12. CANTATE NTATE Dómino, quóniam magnífice fecit. Annuntiáte hoc in universa terra. Exsulta et lauda, habitátio Sion; quia magnus in médio tui Sanctus Israel.

R. br. Vidérunt * Ingressus tuos, Deus; * Allelúia, allelúia. Vidérunt. . Ingressus Dei mei,*Regis mei qui est in sancto; * Allelúia. Glória. Vidérunt. Ps. 67.

. Dicant nunc qui timent Dóminum; R. Quóniam in séculum misericórdia ejus. Ps. 117.

AD II VESPERAS.

In Ps. Dixit Dóminus, 19. Ant. 4. E. In Christo Jesu inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporaliter. Coloss. 2. In Ps. Laudáte púeri, 20. Ant. 5. C. De plenitúdine ejus nos omnes accépimus, et grátiam pro grátia. Joan. 1. In Ps. Lætátus sum, 50. Ant. 1. D. Lex per Móysen data est, grátia et véritas per Jesum Christum facta est. Joan. I.

In Ps. Nisi Dóminus, 65. Ant. 6. F. Finis legis Christus ad justítiam omni credenti: omnis qui credit in illum, non confundétur. Rom. 10.

In Ps. Lauda Jerúsalem,74. Ant. 8. G. Lex pædagógus noster fuit in Christo, ut ex fide justificémur. Gal. 3.

Capitulum. Hebr. 8. CUM essent qui offerrent secundum legem múnera, qui exemplári et umbræ desérviunt cœléstium; nune Christus mélius sortítus est ministérium, quanto et melioris testamenti mediátor est, quod in melióribus repromissiónibus sancitum est.

Hymnus. S. V. STUPETE, gentes : fit Deus hóstia;

Se sponte legi Légifer óbligat:

Orbis Redemptor nunc redemptus,

Seque piat sine labe mater.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

tuális, sacerdótium sanctum, offerre spirituáles hóstias, acceptábiles Deo per Jesuni Christum. Hebr. 10. 1. Petr. 2.

AD COMPLET. Ps. de Dominica; cetera ut heri, 435.

་་་་་་་་

DIE III.

S. BLASII,

EPISCOPI ET MARTYRIS.

Simplex.

Lectio I. Cap. 10 et 11. Ex Epístola prima beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios. PROPTER quod, caríssimi mie hi, fúgiteab idolórum cultúra: ut prudéntibus loquor, vos ipsi judicáte quod dico. Calix benedictiónis, cui benedicimus, nonne communicátio sánguinis Christi est? el panis, quem frangimus, nonne participaniam unus panis, unum cor tio córporis Dómini est? Quópus multi sumus, omnes, qui de uno pane participámus. Nolo autem vos sócios fieri dæmoniorum : non potestis cálicem Dómini bibere, et ca licem dæmoniorum : non potestis mensæ Dómini partici pes esse, et mensæ dæmonió rum. Sive ergo manducatis, sive bíbitis, sive áliud quid fácitis; ómnia in glóriam Dei fácite. Sine offensióne estóte Judæis, et Géntibus, et Ecclésiæ Dei : sicut et ego per ómnia ómnibus pláceo, non quæ

rens quod mihi útile est, sed quod multis; ut salvi fiant. Imitatóres mei estóte, sicut et ego Christi. Laudo autem vos, fratres, quod per ómnia mei mémores estis et sicut trádidi vobis, præcepta mea tenétis.

R. Nemo enim nostrum sibi vivit; * Dómino vivimus. y. Et ídeo conténdimus placére illi : * Dómino. Rom. 14. II. Cor. 5.

Lectio II. Cap. 12. De spiritualibus, nolo vos ignoráre, fratres. Scitis quóniam cum Gentes essétis, ad simulácra muta prout ducebámini euntes. Ideo notum vobis fácio, quod nemo in Spíritu Dei loquens, dicit anathéma Jesu. Et nemo po

test dícere, Dóminus Jesus, nisi in Spíritu sancto. Divisiónes vero gratiárum sunt, idem autem Spíritus ; et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus; et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus, qui operátur ómnia in ómnibus. Unicuíque autem datur manifestátio Spíritus ad utilitátem. Alii quidem per Spíritum datur sermo sapiéntiæ, álii autem sermo sciéntiæ secundum eumdem Spíritum: álteri fides in eodem Spíritu: álii grátia sanitátum in uno Spíritu álii operátio virtútum, álii prophetía, álii discrétio spirítuum, álii génera linguárum, álii interpretatio sermónum. Hæc autem ómnia operatur unus atque idem Spíritus, dívidens singulis

[blocks in formation]

Ex Menolog, Ruillard. Calendar. Histor. diœc. Senon, pro anno 1775, etc.

BLASIUS, Epíscopus Sebasténus in Arménia, pro Christo martyr occubuit, circa inítium quarti séculi. Illíus cultum apud Orientáles Ecclésias celebérrimum jam ab antíquis tempóribus fuisse patet ex vetustissimis eórum Menológiis. Non minus célebris fuit per omnes Occidentis Ecclésias sancti Blásii memória, ex eo máxime témpore quo sancti Mártyris reliquiæ huc illuc per Itáliam, Gálliam et Bélgiam várie translátæ sunt. Aliquot eárum portiunculas possidére gaudent nonnullæ Diocésis Meldensis Ecclésiæ, præcipue autem Calmensis, ubi honorátur una maxilla ejusdem sancti dicta, quæ Calvinianórum témpore fúrórum, in flammas ab hæréticis

conjecta, miráculo serváta fuisse légitur.

R. Certámen forte dedit illi Dóminus, * Ut vinceret, et sciret† Quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. y. Confortátus est fide, dans glóriam Deo; * Ut.Glória.† Quóniam. Sap. 1o. Rom. 4.

Oratio Sacr. Greg.

DEUS cujus grátia beátum

Blásium Pontíficem tuum in sacerdótem elégit, doctrína ad prædicandum erúdiit, poténtia ad perseverandum confirmávit: da nobis ex ejus imitatióne pópulum Christiánum et instrúere vivendi exemplo, et cum opus fúerit, confirmáre patiendo; Per Dóminum.

Vespera de sequenti.

DIE IV.

S. JOANNÆ VALES.,

REGINE FRANCIE.

Semiduplex.

Lectio 1. Cap. 12. Ex Epístola prima beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios. CORPUS brum, sed multa. Si díxerit pes: Quóniam non sum manus, non sum de córpore: num ídeo non est de córpore? et si díxerit auris : Quóniam non sum óculus, non sum de córpore: num ídeo non est de córpore? Si totum corpus

US non est unum mem

óculus; ubi audítus? si totum audítus; ubi odorátus? Nunc autem pósuit Deus membra, unumquodque eórum in córpore sicut vóluit. Quod si essent ómnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. Non potest autem óculus dícere mánui : Opera tua non indígeo: aut íterum caput pédibus: Non estis mihi necessárii: sed multo magis quæ videntur membra córporis infirmióra esse, necessarióra sunt.

R. Sicut in uno córpore multa membra habémus, óm

nia autem membra non eumdem actum habent: ita * Multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter altérius membra. . Habentes donatiónes secundum grátiam quæ data est nobis, differentes,* Multi. Rom. 12.

Lectio II.

ETSIquid patitur unum membrum, compatiuntur ómnia membra: sive gloriátur unum membrum, congaudent ómnia membra. Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. Et quosdam quidem pósuit Deus in Ecclésia primum Apóstolos, secundo Prophétas, tértio Doctores, deinde virtútes, exinde grátias curatiónum, opitulatiónes, gubernatiónes, génera linguárum, interpretatiónes sermónum. Numquid omnes Apóstoli? numquid omnes

« PredošláPokračovať »