Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][ocr errors][merged small]

OTHE

ROMANUS FREDERICUS

GALLARD

MISERATIONE DIVINA ET S. SEDIS APOSTOLICE GRATIA

EPISCOPUS MELDENSIS,

CLERO MELDENSI

SALUTEM ET BENEDICTIONEM IN DOMINO.

DEFICIENTIBUS Meldensis ultimo editi (1713) Breviarii exemplaribus, jam ante luctuosas nuperrimi seculi calamitates, novum adornari jusserat unus e nostris antecessoribus DD. de Polignac, Pontifex inter infaustos nimis dies in tuenda Catholica fide præcipue commendabilis ; sed res ob temporum miserias ad felicem exitum pervenire non potuit, nec quidquam etiam superest ex iis quæ tunc temporis fuerunt elaborata.

Non vero desiit abhinc magis ac magis novi Breviarii accrescere necessitas, ex nova præsertim omnium Galliæ dioceseon circumscriptione. Cum enim Ecclesiæ Meldensi plurimæ ex aliis partes addictæ fuerint, inaudita quædam exinde penuriæ librorum accessit omnium rituum discrepantia, atque tanta Liturgicarum legum perturbatio, ut vix ullum antiquæ integritatis superfuerit vestigium. Tot igitur male absonis mederi volens noster antecessor, Reverendissimus DD. de Cosnac, opus per tot annos suspensum iterum et de novo aggredi

non dubitavit. Huic autem dum pro suo vigili et indefesso in omne bonum studio totus instabat, en ad luctum quidem vestrum, sed ad Ecclesiæ Senonensis decus et felicitatem vobis eripitur; sicque labor ab ipso incœptus, nobis perficiendus relictus est.

Nos etenim quos in tanti Præsulis locum divina evexit Providentia, ubi primum rei necessitatem compertam habuimus, eamdem, omni dilatione remota, revisere statuimus atque prosequi; ex quibusdam videlicet regulis, quas a nobis mature perpensas sedulo servari voluimus.

Prodit igitur tandem, fratres dilectissimi, plurimorum votis expetitum novum hocce Meldensis Ecclesiæ Breviarium, omni quidem cura et labore elucubratum. Ut autem quale sit ab ipso limine cognoscatis, methodum in eodem conficiendo adhibitam hic summatim exhibere conveniens judicavimus.

Calendario, a quo initium duximus, inserendos statuimus Sanctos non paucos qui hanc dioecesim, qualis nunc constat, ortu, prædicationibus, virtutibus vel funere nobilitaverunt; hos enim, quasi domestica et consanguinea sanctimoniæ exemplaria, peculiari cultu æquum erat venerari.

E quadragesimali tempore, juxta antiquum Ecclesiæ morem, omnia Festa et etiam omnem Sanctorum Commemorationem, præter Annuntiationem Domini et Festa Patroni primaria, amovimus. Nec a venerabili hoc instituto recessisse videbimur, singulis illius temporis Feriis sextis adsignando Officia propria, quæ dum varia Passionis et Crucis Christi mysteria menti repræsentabunt, teneris simul pietatis affectibus cor movebunt, ad pœnitentiæ labores reddent alacrius, et ad Dominicæ Resurrectionis Solemne dignius præparabunt.

Ob eximiam in Virginem Deiparam pietatem, quam a majoribus transmissam profitetur et quasi hæreditatis jure inviolate servat Ecclesia Meldensis, voluimus illam cum beato Protomartyre. Stephano tanquam Patronam totius dioecesis coli, juxta morem privatim apud Ecclesiam Cathedralem a pluribus abhinc seculis servatum.

Plurimarum Galliæ Ecclesiarum exemplum secuti, diem festum in honorem SS. Cordis Jesu adsignavimus, cui nos cum tota nostra diœcesi devovemus.

In Rubricis elaborandis brevitati, facilitati et perspicuitati imprimis consultum est. Quapropter quorumdam Officiorum peculiares ritus in propriis locis describere rectius et commodum magis visum est, quam in Rubricis generalibus: quippe quas in singulis casibus interrogare operosum nimis esset et fastidiosum. Sedulo remotæ fuerunt quæ ex occurrentia vel concurrentia Festorum oriri solent difficultates.

Psalterium, Ordinarium, Communia, et omnes partes Officiorum quæ in Choro apud Ecclesias diœcesis decantari debeant, ita fuerunt quoad substantiam ex Breviario Parisiensi adoptata, ut eodem Antiphonario cum brevi Supplemento uti liceat; sicque provisum est ut cum Ecclesia Metropolitana illa institueretur consensio ab antiquis Canonibus adeo commendata, ut in unaquaque provincia (1), unus Sacrorum ordo, et psallendi una sit consuetudo. Ex Invitatorio, etiam in Feriis, statim totius Officii innotescit propositum.

tum e SS.

Lectiones tum e sacris Litteris Patribus singulari cura fuerunt selectæ, atque novo ordine distributæ, ut exhibetur in duabus tabulis ad calcem cujusque partis Breviarii appo(1) Conc. Venetico. Can, 15. An. 465.

« PredošláPokračovať »