Obrázky na stránke
PDF
ePub

in resurrectione diviniore splendore fulgebitnet aptavei mansio beatorum tribuetur locorum. Huic vero, qui in malitia consumserit tempus sibi vitae praesentis indultum, >tale dabitur corpus, quod sufficere et perdurare possit in poenis, etc. Itérantur eadem libr. 2. so άozov, cap. 3., jet: cap. 10. num. 253 ętolibr. 3. cap. 6. num. 4., ubi ad cetera illud adjicit, postquam adeoires redierint›jbut omnią, unum sint, sicut Pater eti Filiusmunum sunt tum desituram illam corporum diversitatem. Cum ergoresur rectione, privatum iri impios dixit Origenes, resurrectio. nem illam intellige, quae damnationi opponiturilta Las ctantius libr. 75 diving institut. cap. 21pTunc quorum fuerit probata justitia, ii praemium immortalitatis accipient quorum autem peccata et scelera detecta fuerint, non resurgent sed cum impiis recondentur in easdem tenebras, ad certa supplicia destinati.« » Duplici quippe modo accipi potest resurrectio, vel pro reditu ad vitam,ebinova corporis ac animae conjunctione, vel pro vitae aeternae acquisitione: priore modo omnes homines ex aequo rét surgent, posteriore justi duntaxat. Expositionem hane confirmat alter Origenis locus e Tom. XIII. in Matth. XVIII. num. 21. Οἱ') γὰρ ὄντες ἐν τῷ σκήνει 3) ἅγιοι στενάζουσι βαρούμενοι ἀπὸ τοῦ τῆς ταπεινώσεως σώ ματος, καὶ πάντα πράττουσιν, ἵνα ἄξιοι γένωντα μέρες θῆναι ἐν τῷ τῆς ἀναστάσεως μυστηρίῳ ποὅτε μετασχη ματίσει ) ὁ Θεὸς οὐ πάντων τὸ σῶμα τῆς ταπεινώ σεως, ἀλλὰ τῶν Χριστῷ γνησίως μαθητευομένων, εἰς τὸ γενέσθαι αὐτὸ σύμμορφον) τῆς δόξης τοῦ Χριστοῦ. In résurrectionis mysterio inveniri nos dicit, quando cor‐ pus nostrum mortale glorioso Christi corpori simile Deus efficiet: quod beneficium non ad omnes homines, 'sed ad vigo emaynovott 1099

"

1

[ocr errors]

1

*

1) Cfr. ed. nostr. Tom. III. pag. 251.
2) Cfr. II Cor. V, 4.
4) Cfr. Philipp. III/ 21.`

3) Cfr. Philipp III, (21.

ngi7 43 (

1

sanctos tantummodo pertinebit. Confirmat et alter ille e Comment. in Psalm. 1. recitatus ab Epiphanio Haer. 64. cap. 10. et 12., quo simpliciores quosdam, fretos illo Davidico: :>»ldeo') non resurgent impii in judicio:«Ã resurrectione aut judicio dignandos a Deo malos negare ait, non satis aperte indicantes, quid resurrectionem aut judicium esse arbitrentur.

O XI. Ceterum ut alias fere semper, ita in his quoque de resurrectionè quaestionibus Platone magistro usus est Adamantius. Futurum quippe ajebant Platonici, ut, animae olim

[ocr errors]
[ocr errors]

incipiant 2) in corpora velle reverti, easque in corpora a prioribus diversa fore revocandas. Tertullianus libro de resurrect. carnis, cap. 1. »Platonici immortalem animam e contrario reclamant: imo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem affirmant, etsi non in eadem.<< Legendus Plato lib. 10. de republ., ubi ex Heri Pamphylii persona, animae statum post mortem, poenas, μεrεupigwory, et immortalitatem describit. Sed multo magis in Phaedone, quo materiam illam exhaurit. Legendus quoque Augustinus lib. XXII. de Civit. Dei, cap. 26. et 27.

XII. Sed ne solitum. Origeni nostro desit officium, si quae in ejus patrocinium praeter superiora colligi possunt, paucis comprehendamus. Sua primum illi in hujus argumenti tractatione favet inconstantia, quae cum ex superioribus satis manifesta est, tum ex eo etiam, quod de fine rerum disputans, et utrum in corpore, an extra corpus suprema beatitate fruituri simus inquirens, triplicem opinionem unicuique pro libitu persequendam proponit libr. II. nɛoì doxur, cap. 3. num. 7., quem locum repetit Hieronymus epistol. 59. ad Avit. cap. 2. Caput

1) Psalm, 1, 5. m.)

2) Cfr. Virgil. Aeneid. lib. VI. vers. 751.

"

quoque sextum libri primi de Princip. eandem Origenis fluctuationem testatur; nam postquam duplicem de statu beatorum sententiam exposuit, quarum prior interituram corporum naturam definit, et a qua sese alienum profitetur, alia naturam corpoream in modum aetheris expurgatum iri tradit, tandem sic concludit num. 4. >> Certius tamen qualiter se habitura sit res, scit ›solus Deus, et si qui ejus per Christum, et Spiritum sanctum amici sunt."< Pari prope modo consimilis argumenti disputationem claudit libr. II. nɛgì άozшv, cap. 2. Prodest quoque ad excusandum eum Rufini ') responsio, pertendentis errores istos circa resurrectionis materiam scriptis ipsius ab Haereticis fuisse adspersos. Verba ejus sunt: »Vel iterum de resurrectione carnis, qui tam evidenter pronuntiavit naturam carnis in coelum adscendisse cum Verbo Dei, atque inibi coelestibus apparuisse virtutibus, novum et admirandum iis 2) sui visum praebentem, possibile erat, ut hanc iterum non esse salvandam diceret?« At inde tamen praecipuum sibi arcessit Origenes praesidium, quod sua aetate nondum quaestiones illae fuerant ab ecclesia dijudicatae; quo factum est, ut, dum eum a veritatis norma deflexum revocare satagit Methodius, a vero ipse deerraverit, et alii quoque non sine offensione in hac quaestione versati sint, ut ostendimus supra; et Hieronymus velut titubans materiam hanc tractaverit epistol. 61. ad Pammach, cap. 13., ait quippe: »Ergo, inquies, et nos post resurrectionem comesuri sumus? Nescio; non enim scriptum est: et tamen si quaeratur, non puto, comesuros.<< Quae caussa est, cur suam de resurrectione declaraturus sententiam Origenes, retinendam Veterum opinionem pronuntiaverit, quia nimirum quantumvis absona ejus dogmata suos tamen auctores et patronos habuere.,.

Cfr. Rufini lib. de adulterat, libror. Origenis.⠀ ›⠀ 2) Ed. Ruaei: »ei «

[ocr errors]

**

XIII. Ex supra dictis subvertitur Methodii ratiocinatio, qua hoc Origenis pronuntiatum confutare aggressus est, peccatorum omnium caussam ad corpus referri. Ait quippe Methodius contraria sibi loquin Origenem;10 çum enim animam citra corpus peccasse, et propter peccatum scorteis tunicisvestitam fuisse, tunicasque illas corpora ipsa esse concesserit nunc sibi ipsum repugnare," cum corpus ¡caussae esse dicit, cur anima peccet. Origenianae doctrinae connexionem non vidit Methodius. Diximus enim supra, corporeas animas» vel incorporeas appellasse Adamantium, crassiorum vel tenuiorum corporum ratione, cum revera corporeas esse, et Deum unum incorporalem censuerit dem: animas pro peccatorum gravitate graz viora subire corpora asseruit. His neutiquam repugnat illud, animas à corporibus suis trahi in vitia: et cum nunquam corpore cariturae sint, futuros semper beatitudinis et damnationis circuitus ; et antequam humanis adstrictae essent membris, in peccata tamen fuisse prolapsas, ac me ritas, cur e subtilioribus corporibus in spissiora demergerentur. Atque ita commune aliquid habet Origenes 'cum Porphyrio, qui dicebat: »ut beata sit anima, corpus omne esse fugiendum. Sed ut communia quaedam cum Porphyrio sit locutus, penitus tamen diversa sensit.`

[ocr errors]
[ocr errors]

en (Notandum porro auctorem dialogi de recta in Deum fide, qui sub Origenis nomine prodiit, Marinum Bardesianistam inducere hnéc dogmata propugnantem : hominem sola anima constare; animam scelere admisso, 'tunicis pelliceis, hoc est corpore, tanquam vinculo ac 'compede fuisse constrictam, atque inde à Jeremia vinctos nos appellari; ac animo malorum omnium caussam esse corpus: Adamantium autem haec ipsa impugnantem, et hominem, corpore licet et anima constet, animam tamen in Scripturis vocari demonstrantem, eademque Marino regerentem, quae apud Epiphanium Origeni Methodius opposuit.

[merged small][merged small][ocr errors]

1. Exploratur placitum Origenis de rebus supremo Dei' arbitrio judicandis: II. et de ratione ac loco judicii' 'postremi.

I. Mortuorum resurrectionem supremum Dei judi, cium excipiet. Quo cum ulciscenda scelera, mercede autem donanda sint recte acta et virtutes, idcirco statura, opinatus est Origenes, quaecunque vel recte vel male, agendo praemia, vel supplicia promereri possunt. Super rius autem ostendimus angelis ipsum, sideribus, ac elet mentis bene vel male agendi potestatem affinxisse. >>Fu turum est," inquit Homil. IV, in Ezech, num. 1., »ut in die judicii non solum homo, sed etiam universa conditio judicetur ; <«< >>>> Omnis) quippe creatura congemiscit et condolet.<<<< Tum in hunc rerum judicandarum censum conjicit angelos, coelum, quaeque supra et infra coelum sunt, terram ipsam, et aërem. Qua de opinione late dis seruimus, cum de angelis et de sideribus ageremus, Qninam praeterea in judicium sistendi sint, ignorari declarat: » Utrum autem omnes gentes,«< inquit Tractat. XXXIV. in Matth. num. 70,, »ab omnibus, quae in omnibus, generationibus fuerint, aut illae tantum, quae in consummatione fuerint derelictae, aut illae tantum, quae crediderunt in Deum per Christum; et ipsae utrum omnes, an non, omnes, non satis est manifestum,«< De eodem etiam ambigit Tractat. XXX. in idem Evangelium num. 51. At in veram tamen et orthodoxam sententiam videtur concedere libr. II. in epist. ad Rom. num. 4., (si, quae Rufini interpretationi fides habenda est), omnesque omnino

') Cfr. Rom. VIII, 22.`

« PredošláPokračovať »