Obrázky na stránke
PDF
ePub

rint,

1

praestringentur igni atque comburentur; 2) quos autem plena justitia et maturitas virtutis incoxerit, ignem illum non sentient.« Hilarius quoque cap., 2., in Matth »baptizatis in Spiritu sancto reliquum esse dicit » con summari igne judicii;« atque ne hac quidem lege immunem fore putat beatam Virginem. Idem habet in Comment. ad Psalm, CXIX, 20. Ambrosius Serm. in Psal, XXXVII. >>Igne ergo purgabuntur filii Levi, igne Ezechiel, igne Daniel: « et deinde: »Salvi erimus per fidem, sic tamen salvi quasi per ignem; etsi non exuremur, tamen uremur.<<< Quae sequuntur, ex Origene manifeste translata sunt; »Quomodo tamen alii remaneant in igne, alii pertranseant, docet nos divina Scriptura: nempe in mare rubrum demersus est, populus Aegyptiorum, transivit ante populus Hebraeorum.<< Igneam vero ejusmodi purgationem gladio flammeo circa ostium Paradisi circumacto et rotato significari ait Comment, in Psalm. 118. Et Hieronymus libr. 3. in Amos. VII, 4, sanctos et im

pios ignibus pariter expurgandos esse, ait.

Quibus omni

bus praelusit Sibyllinorum Oraculorum scriptor libr. II,

1

[ocr errors]

Καὶ τότε δὴ πάντες διὰ αἰθομένου ποταμοίο,

* καὶ φλογὸς ἀσβέστου διελεύσονται· ου τε δίκαιοι τ
πάντες σωθήσοντ' ἀσεβεῖς δ ̓ ἐπὶ τοῖσιν ὁλοῦνται
εἰς αἰῶνας ὅλους, ὁπόσοι κακὰ πρόσθεν ἔρεξαν
ét deinde:

"Τοὺς δ ̓ ἄλλους, οπόσοις τε δίκη, καλά τ' ἔργα μέμηλεν, · ἄγγελοι αιρόμενοι διὰ ἀπομένου ποταμονο είτε τη

εἰς φῶς ἐξουσι. 1olh mall ανα

[ocr errors]

Ignem in conscientiae facibus et flagellis itidem ut Origenes constituit Ambrosius lib. VII. in Luc. cap. iisdem fere ipsius verbis: »Ergo, inquit, neque corpora

[ocr errors]

imp !). Edd. Huetii: praevaluerunt. pogla 2) Ed. Ruaei: amburentur,

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

lium stridor aliquis dentium, neque ignis aliquis perpetuus flammarum corporalium, neque vermis est corporalis. Sed haec ideo, quia sicut ex multa cruditate et febres nascuntur, et vérmes; ita si quis non decoquat peccata sua, velut quadam'interposita sobrietate abstinentiae, sed miscendo peccata peccatis, tanquam cruditatem` quandam contrahat veterum et recentium delictorum, igne aduretur proprio, et suis vermibus consumetur.« Hieronymus doctrinae huic alias satis infensus, in eam tamen benigne se gerit sub finem lib. XVIII. Comment. in Esaiam : »Vermis autem, qui non morietur, et ignis, qui non exstinguetur, à plerisque conscientia accipitur peccatorum, quae torqueat' in suppliciis constitutos, quare vitio suo atque peccato o caruerint electorum bono:« et paulo post: »Si quis igitur habeat in conscientia sua zizania, quae inimicus homo dormiente patrefamilias superseminavit, haec ignis exuret, haec vorabit incendium.<< Minime quidem fidem his a se adjungi testatur; sed nec ea sibi improbari significat; nec sub aliena, sed sub sua ipsius persona proponit. Diversa vero est Augustini ratio,nam quamvis libr. XXI. de Civit. Dei, cap. 9. eorum opinionem reprobet, qui ignem damnatorum metaphorice sumunt, eumque corporeum fateatur libri ejusdem cap. 10., et libro XII, de Genes. ad liter. cap. 32. et 33, neget inferorum substantiam esse spiritualem; et ea, quibus animae corporibus exutae afficiuntur, doceat non esse cor= poralia, sed similia corporalibus: tamen libro XX. de Civit. Dei, cap. 16. ignem illum dicit se »>cujusmodi, et in qua mundi vel rerum parte futurus sit hominem scire arbitrari neminem, nisi forte cui divinus Spiritus ostenCapite 26. libri sequentis haec Apostoli 1. Cor. III,

dit.

13.7

13.

1

Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit: «<«< et vers. 15. »» Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem : «<«< significare putat angustias ac moerores, quibus homo percellitur, cum rebus animo suo praeter ac

[ocr errors]

quum caris et complacitis orbatur: »Quod enim, inquit, sine illiciente amore non habuit, sine urente dolore non perdet.« Hoc quoque igne mortem notari conjectat, ecclesiae persecutiones, martyria; ac eum proinde ab aeterno hoc igne distinguit, in quem damnati Christi decreto mittendi sunt. Αt illud adverti omnino velim : »Post istius sane corporis mortem, donec ad illum veniatur, qui post resurrectionem corporum futurus est damnationis et remunerationis ultimus dies, si hoc temporis intervallo spiritus defunctorum ejusmodi ignem dicuntur perpeti, quem non sentiant illi, qui non habuerunt tales mores et amores in hujus corporis vita, ut eorum ligna, et foenum, et stipula consumantur: alii vero sentiant, qui ejusmodi secum aedificia portaverunt; sive ibi tantum, sive et hic et ibi, sive ideo hic ut non ibi, sac'cularia, quamvis a damnatione venialia concremantem ignem transitoriae tribulationis inveniant, non redarguo, quia forsitan verum est.<< Nec levius in graecis scriptoribus positum Origeni praesidium est: Philo in libro nɛgì τῆς εἰς τὰ προπαιδεύματα συνόδου· Τὴν ἄδικον καὶ ἄθεον ψυχὴν φυγαδεύων ἀφ' ἑαυτοῦ πορρωτάτω διέ σπειρεν εἰς τὸν ἡδονῶν καὶ ἐπιθυμιῶν καὶ ἀδικημάτ των χῶρον. Ὁ δὲ χῶρος· οὗτος προςφυέστατα ἀσεβῶν καλεῖται, οὐχ ὁ μυθευόμενος ἐν ᾅδου· καὶ γὰρ ὁ πρὸς ἀλήθειαν ᾅδης, ὁ τοῦ μοχθηροῦ βίος ἐστὶν, ὁ ἀλάστωρ, καὶ παλαμναῖος, καὶ πάσαις ἀραῖς ἔνοχος. Corporeum quoque negat esse infernum Gregor. Nyssenus libr. de anima et resurrectione, quemadmodum ignem aeternum materia constare inficiatur Joannes Damascenus in fine libri IV. de orthod. fide, cujus tamen sententiam mollire conatur S. Thomas, ut est apud Sixtum Senensem Biblioth. lib. V. annot. 141. Ignem et vermem in scelerum memoria ponit Theophylactus in cap. IX. Marc. Σκώληξ δὲ καὶ πῦρ κολάζοντα τοὺς ἁμαρτωλοὺς, ἡ συνειδησίς ἐστιν ἑκάστου, καὶ ἡ μνήμη τῶν πραχθέντων

1

ἐν τῷ βίῳ τούτῳ αἰσχρῶν· ἥτις ὥσπερ σκώληξ. καταSanavỡ, naì ós não qhéyɛ. Nicetas libr. IV. thes. orthod. fid. Haer. 31. Deum ignis illius nomine notari suspicatur, quia »>vitium consumit, et in favillam convertit.<< In statuendo inferorum loco extra mundi hujus metas Origeni suffragatur Chrysostomus Homil. XXXI. in epistol. ad Rom., gehennam in spatiis ab hoc mundo secretis statuens hoc argumento, quod regum carceres et metalla remota esse soleant. Suffragatur et Augustinus libr. XII. de Genes. ad lit. cap. 33. 34., cum inferos extra terram collocat; et libr. XX. de Civit. Dei cap, 16., cum ignorare se profitetur, in »qua mundi vel rerum parte futurus sit ignis ille. « Quamvis libr. II. Retract. cap. 24. sub terris hunc esse tandem concedat. Certe de loco et natura ignis hujus, licet nullum adhuc editum sit peculiare decretum, nedum Adamantii aetate, universae tamen consensus ecclesiae satis ostendit, quid unicuique tenendum sit. Denique Joannes Philoponus Christianus philosophus animas corporibus exemtas circa monumenta volutari cum Origene decrevit: nam hominem triplici instructum anima, vegetativa, sensitiva, et rationali prioribus duabus per mortem privari dixit, tertiam vero superesse; quae si sceleribus inquinata sit, expiandis iis spiritu tenui vestiri, in eoque commeritas poenas dare; alioquin incorpoream animam, corporeis rebus affici non posse: spirituale itaque istud corpus suppliciis torqueri; et in sepulchretis interim degere, variisque indui formis, et vaporibus nutriri; eoque tandem absumto, tum demum expiatam animam absolvi, et in coelum ferri.....

Nihil porro iterare attinet, quod suo jam disputavimus loco, ecquonam tempore daemonibus inferenda supplicia Origenes putaverit. Perspicuum enim fecimus nullas, ipsius opinione, poenas iis infligi, quoad postremo judicio in ignem aeternum conjecti sint; multosque e sanctis Patribus poenam, uti appellatur, sensus ab iis removisse.

IX. Nunc quid de beatitate commentus sit, exploremus. Hanc in eo positam sensit, ut quisquis eam sit adeptus, unum cum Deo efficiatur, juxta illud Joann. XVII, 24. et 21. >>>> Pater quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum; ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.«<«< Ad id autem felicitatis culmen non statim putavit perveniri, sed per cognitionem primum et eruditionem, qua errorum et ignorantiae caligo discutitur; ac deinde per Dei similitudinem; et demum per intimam cum Deo conjunctionem et unitatem, qua supremum bonum continetur. Multis haec explicantur libr. II. de Princip. cap. 11. num. 3., et libr. III. cap. 6. num. 1. et seq.; nam priore loco ostendit Origenes comesturos sanctos »panem vitae, qui veritatis et sapientiae cibis nutriat animam, et illuminet mentem, et potet eam divinae sapientiae poculis....; quibus sapientiae escis nutrita mens ad integrum et perfectum, sicut') in initio factus est homo, ad imaginem et similitudinem, Dei reparetur,<< Hinc unicuique a Deo insertum esse ait discendi amorem, qui tum explebitur, cum post diligenter quaesitam in hac vita veritatis notitiam, clariorem rerum perceptionem consequi promeruerimus. 2) Multiplicem deinde rerum scientiam enumerat, qua tum mens illustrabitur, non simplici quidem et repentina collustratione, sed diversa, et pro mentis captu et progressu continenti successione impertita. Posteriore autem loco docet summum bonum, seu finem omnium, ad quem natura rationalis universa tendit, hunc esse, similem Deo, quoad ejus fieri potest, evadere; atque ex hac similitudine in melius proficientem animam unum jam fieri cum Deo, prout pollicitus est Christus Joann. XVII, 24. et 21., atque ita porro in fine omnia, et in

') Ed. Ruaei: sîcut ex initio, /
2) Edd. Huetii: promeruimus..

« PredošláPokračovať »