Obrázky na stránke
PDF
ePub

alterum hoc e Tract. XXXV. in Matth. num. 85. »Panis iste, quem Deus verbum corpus suum esse fatetur, ver

Deinde docebat discipulos, qui manducaverant corpus Verbi,« etc. Denique de mystica Sacramenti significatione per totum articulum disserit, verba institutionis Euchari: stiae allegorice interpretando de verbo Dei, quod instar cujusdam panis et potus coelestis »nutrit et laetificat, potat et inebriat praeclare corda bibentium.« Sanctus Augustinus sermone 272. ad Infantes, eodem fere modo, quo hic Origenes, disserit de altaris Sacramento: »>Quod videtis, inquit, panis est et calix, quod vobis etiam oculi vestri renuntiant: quod autem fides vestra postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix sanguis Christi. Breviter quidem hoc dictum est, quod fidei forte sufficiat: sed fides instructionem desiderat. Dicit enim propheta: «< >>>>>Nisi credideritis, non intelligetis.«« (Cfr. Jesai. VII, 9.) >>>Potest enim in animo cujusquam cogitatio talis suboriri: quomodo est panis corpus ejus? et calix, vel quod habet calix, quomodo est sanguis ejus? Ista, fratres, ideo dicuntur Sacramenta, quia in iis aliud videtur, aliud intelligitur. Quod videtur, speciem habet corporalem: quod intelligitur, fructum habet spiritualem. Corpus ergo Christi si vis intelligere, Apostolum audi dicentem fidelibus: « >>>>>Vos autem estis corpus Christi et membra.«« (Cfr. I Cor. XII, 27.) »Si ergo vos estis corpus Christi et membra, mysterium vestrum in mensa dominica positum est: mysterium vestrum accipitis. Ad id quod estis, Amen respondetis, et respondendo subscribitis. Audis enim: Corpus Christi: et respondes: Amen! Esto membrum corporis Christi, ut verum sit Amen. Quare ergo in pane? Nihil hic de nostro afferamus: ipsum Apostolum identidem audiamus, qui, cum de isto Sacramento loqueretur, ait:<«<»>»>Unus panis, unum corpus multi sumus:«« (1 Cor. X, 17.) »intelligite, et gaudete: unitas, veritas, pietas, caritas.«<»»>Unus panis.««< »>Quis est iste unus panis?<«<»>»>Unum corpus multi.««< »>Recolite, quia panis non fit de uno grano, sed de multis. Quando ex

bum est nutritorium animarum, Verbum de Deo Verbo procedens, et panis de pane coelesti,« etc. Cui consimilia reperire est Homil. VII, in Levitic. num. 5. ab Her

orcizabamini, quasi molebamini. Quando baptizati estis, quasi conspersi estis. Quando spiritus sancti ignem accepistis, quasi cocti estis. Estote quod videtis, et accipite quod estis. Hoc Apostolus de pane dixit. Jam de calice quid intelligeremus, etiam non dictum, satis ostendit. Sicut enim ut sit species visibilis panis, multa grana in unum consperguntur, tanquam illud fiat, quod de fidelibus ait Scriptura sancta: «< »»Erat illis anima una, et cor unum in Deum:«« (Cfr. Act. IV, 32.) »sic et de vino. Fratres recolite unde fit vinum. Grana multa pendent ad botrum, sed liquor granorum in unitate confunditur. Ita et Dominus Christus nos significavit, nos ad se pertinere voluit: mysterium pacis et unitatis nostrae in sua mensa consecravit.« Hoc tantum disserunt Augustinus et Origenes, quod alter symbolicam mysterii Eucharistici significationem ad unitatem fidelium in uno eodemque Christi corpore mystico, alter vero ad verbum Dei deflectat. Uterque ipsam Sacramenti naturam fidelibus satis notam non nisi leviter et quasi in transitu attingit, unice attentus ad mysticas rationes aperiendas. His praemissis, quid ad causam suam confirmandam ex hac Origenis allegoria eruere queant Heterodoxi, non video. Si enim hic excludatur quilibet sensus praeter allegoricum, excluditur profecto Calvinianus de figura, typo, virtute et efficacia corporis Christi. Si vero alius supponitur sensus, utique sensus literalis Catholicorum, quem satis clare exprimit Adamantius verbis modo citatis; non sensus Calvinianorum, cujus ibi ne minimum quidem vestigium. Alium porro sensum praeter allegoricum de verbo Dei agnovisse Origenem liquet ex Homil. XVI. in Numeros. >>Bibere dicimur, inquit, sanguinem Christi, non solum Sacramentorum ritu, sed et cum sermones ejus recipimus, in quibus vita consistit, sicut et ipse dicit: »Verba quac locutus sum, spiritus et vita est.« (Cfr. ev. Joann. VI, 63.)

manno Bodio in Collectaneis adversus Catholicam doctrinam usurpata. Nam si juxta literam id sumendum putamus, ut sumendum vult Martyr, quomodo panis ille, qui coenanti Christo oblatus est, fractus, et discipulis distributus, quemque suum esse corpus dixit Christus, nihil aliud est quam »verbum animarum nutritorium, « quod contendit Bodius? Quomodo panis ille, secundum id, quod ex materia concretum habet, in ventrem abit, et in secessum ejicitur, ut ex Origenis Tomo XI. in Matth. num. 14. objecisse Martyrem supra notavimus, si panis ille »Verbum est animarum nutritorium? « Certe tota haec Origenis de pane illo dissertatio Tractat. XXXV. in Matth. allegorica est. Nec validius est, quod hinc colligit Martyr, corpus Christi esse panem, cum scripserit Origenes : >>Panis iste, quem Deus Verbum corpus suum esse fatetur.<<< Panis enim dicitur corpus Christi, quia panis fuit, et nunc quoque cum corpus Christi est, panis speciem gerit. Hinc appellatur etiam agros àɣiatóμɛvos, et consecratus panis, hoc est, ut sic loquar, panis transsubstantiatus in corpus Christi.

Apertissima vero loci tertii sententia, ut frustra eam perversa explicatione corrumpere Martyr contendat. Talis ille est Hom. IX. in Levit. num. 10. »Ritus quidem apud Veteres propitiationis pro hominibus, qui fiebat ad Deum, qualiter celebraretur, edocuit: sed tu qui ad Christum venisti, Pontificem verum, qui sanguine suo Deum tibi propitium fecit, et reconciliavit te Patri, non haereas in sanguine carnis, sed disce potius sanguinem Verbi, et audi ipsum tibi dicentem, quia« »»>hic') sanguis meus est, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum.«<«< Agitur hoc loco de sacrificiis Mosaicis, quae figura erant mortis Christi. Idcirco non haerendum scribit Origenes in sanguine carnis, hoc est in sacrificiis Te

') Matth. XXVI, 28.

[ocr errors]

stamenti Veteris, sed mentem ad sanguinem Christi, et sacrificium Novae Legis esse erigendam. Quis hic cavillationi locus?

Sumtum e libro VIII. contra Cels. num. 33. postremum Origenis testimonium sic se habet: 'Hueis de tw τοῦ παντὸς δημιουργῷ εὐχαριστοῦντες, ') καὶ τοὺς μετ εὐχαριστίας καὶ εὐχῆς τῆς ἐπὶ τοῖς δοθεῖσι προσαγομέ νους ἄρτους ἐσθίομεν, σῶμα γενομένους διὰ τὴν εὐ χὴν ἅγιόν τι, καὶ ἁγιάζον τοὺς μεθ ̓ ὑγιοῦς προθέσεως αὐτῷ χρωμένους. Celsum refellit Origenes, qui rebus universis praefectos esse daemones censens, quaecunque ad victum comparant homines, quaecunque vel edendo, vel bibendo consumunt, fruges, vinum, baccas arborum, aquam, et ipsum quoque aërem, a daemonibus accipere arbitrabatur; multisque in contrariam adductis sententiam, concludit tandem Adamantius, panes, qui nobis ad esum offeruntur, Christianos daemonibus acceptos non referre, sed Deo rerum conditori, eosque cum gratiarum actione recipere; ac per precationem corpus quoddam sanctum ipsos effici, sanctos efficiens, quicunque eo cum sano proposito utuntur. Ad Eucharistiam minime haec videntur pertinere. Quod et ipse fatetur Albertinus. Quod si quis tamen contradicat, non assentiar modo, sed ecclesiae etiam doctrinam his confirmari pertendam; panes quippe ait per precationem, per mystica nimirum verba, corpus effici sanctum, et sanctos efficiens, qui cum sano proposito eo utuntur: corpus videlicet Christi.

Martyri succenturiatus prodit in pugnam Albertinus de Sacrament. Euchar. lib. II. in Exam. testim. Origen., recoctisque aliquot testimoniis ex Origene jam ante a Martyre depromtis, quatuor indidem petita de suo addit, ad trutinam nostram revocanda. Prius habetur Tom. XXXII. in Joann. num. 16., ubi de offula Judae a Jesu

1) Edd. Huetii: εὐαρεστοῦντες.

porrecta disserens, vim ei quandam ae virtutem a Christo inditam fuisse vult, quae Judae utilis esse potuisset, nisi offulae praevertisset Satanas, et ne benefica ejus vi frueretur proditor, occupato ipsius corde impedivisset. Tum id gemino illustrat exemplo, priore corporis et sanguinis Christi, quae pro ejus pietate vel nequitia qui suscipit, utilia sunt, vel noxia; altero panis illius communis, quo alimur, quique pro comedentis habitu vel sanitatem confert ac vigorem, si valenti corpore; vel morbum, si febriculoso ac infirmo exceptus sit. Locus ita conceptus est: »Καὶ ') οὕτως δ ̓ ἂν οὐκ ἀπιθάνως εἰς τὸν τόπον λέγοιτο, ὥσπερ ὁ ἀναξίως 3) ἐσθίων τὸν ἄρτον τοῦ κυ ρίου, ἢ πίνων αὐτοῦ τὸ ποτήριον, εἰς κρίμα ἐσθίει καὶ πίνει, τῆς μιᾶς ἐν τῷ ἄρτῳ κρείττονος δυνάμεως, καὶ ἐν τῷ ποτηρίῳ, ὑποκειμένῃ μὲν διαθέσει κρείττονι, ἐνεργαζομένης τὸ βέλτιον, χείρονι δὲ ἐμποιούσης τὸ κρίμα· οὕτω τὸ ἀπὸ τοῦ Ἰησοῦ ψωμίον ὁμογενὲς ἦν τῷ δοθέντι καὶ τοῖς λοιποῖς ἀποστόλοις, ἐν τῷ· »λά βετε, 3) φάγετε « ἀλλ ̓ ἐκείνοις μὲν εἰς σωτηρίαν, τῷ δὲ Ἰούδᾳ εἰς κρίμα, ὡς μετὰ τὸ ψωμίον εἰσεληλυθέναι εἰς αὐτὸν τὸν σατανᾶν. Νοείσθω δὲ ὁ ἄρτος, καὶ τὸ ποτήριον, τοῖς μὲν ἁπλουστέροις κατὰ τὴν κοινοτέραν περὶ τῆς εὐχαριστίας ἐκδοχήν· τοῖς δὲ βαθύτερον ἀκού ειν μεμαθηκόσι, κατὰ τὴν θειοτέραν, καὶ περὶ τοῦ τροφίμου τῆς ἀληθείας λόγου ἐπαγγελίαν· ὡς εἰ ἐν παραδείγματι ἔλεγον, ὅτι καὶ ὁ κατὰ τὸ σωματικὸν τροφιμώτατος ἄρτος πυρετὸν μὲν ὑποκείμενον αὔξει, εἰς ὑγείαν δὲ τὴν 4) ευεξίαν ἀνάγει. Ex his sic ratiocinatur Albertinus: Offula Judae porrecta ejusdem erat generis ac Eucharisticus panis, juxta Origenem: ψωμίον ὁμογε

') Cfr. ed. nostr. Tom. II. pag. 458. et 459.
2) Cfr. 1 Cor. ΧΙ, 27-29.

3) Matth. XXVI, 26.

4) Edd. Huetii: zaí.

« PredošláPokračovať »