Obrázky na stránke
PDF
ePub

parte II. causs. 31. quaest. 1. can. 8. 9. et 10. retulit Gratianus. Prior locus est ex Neocaesariensi Concilio, quo »secundarum nuptiarum connubio presbyter« interesse prohibetur, cum praesertim nuptiis ejusmodi poenitentia imponi soleat. Ubi pro: >>connubio : « legendum est: >>convivio.<<< Sic enim paulo post habetur: »>Quis erit presbyter, qui propter convivium illis consentiat nuptiis? Ita legitur in ipsis Concilii exemplaribus, ex Graeco: Πρεσβύτερον εἰς γάμους διγαμούντων μὴ ἑστιᾶσθαι. Quod sic reddit Dionysius Exiguus: »Presbyter in nuptiis cjus, qui duas uxores ducit, seu digamus efficitur, ne convivetur.<< Alter locus est ex Auctore Operis imperfecti Homil. XXXIII. in Matth. XIX., quo decernitur, licitum esse secundum Apostoli praeceptum secundas adire nuptias, secundum »autem veritatis rationem, vere fornicationem esse: sed cum permittente Deo publice et licenter committitur, fieri honestam fornicationem.<< Tertium demum suppeditat Hieronymus lib. I. in Jovinian. cap. 8, quo secundas nuptias vix nuptiarum nomine donandas, et vix excusandas definit. At id non tam ad eas repudiandas, quam ad extollendam viduarum castitatem dictum respondet Gratianus, et ex aliis ejus testimoniis approbat. Tot vero scatet erroribus Operis imperfecti scriptor, ut in dogmaticis disputationibus minime sit audiendus. Neocaesariensem autem synodum de pluribus simul ductis uxoribus agere nonnulli respondent. Quam responsionem probare non possum. Malim fateri, talem fuisse ea actate ecclesiae severitatem et rigorem, ut licitas licet, aliquam tamen incontinentiae speciem prae se ferentes nuptias secundas, non celebritate solum carere, eique presbyterum omnino non interesse, sed poenitentiae etiam impositione quodam modo notatam esse vellet.

IV. Theophilus Alexandrinus Pasch. 2. epistol. Origenem caussatur magicis artibus patrocinium tribuisse. Verba haec adducit e scriptis Orig ́nis: »Ars magica non

mihi videtur alicujus rei subsistentis vocabulum: sed etsi sit, non est operis mali, ne quid habere possit contemtui,<< Tum multa adversus eum oratorie exaggerat; res attentius introspicere insuper habet. Origenem ait Elymae, Jamnae, et Mambrae fautorem esse; deletam fuisse adventu Christi idololatriam, quae ex arte magica profecta est, ac deletam proinde Magiam ipsam; aliaque ejusmodi plurima congerit. Quocirca Anonymus apud Photium Cod. 117. inter criminationes in Origenem ab adversariis conflatas hanc nono loco recenset: "Ou où zακὸν ἡ μαγία. Meminissent accusatores illi duplicem esse Magiam, ut recte ex Hieronymo, et Justino probant Sixtus libr. VI. annot. 8., et Genebrardus Collect. cap. 6.; alteram, quae ex naturalibus caussis et principiis res praevidet et praedicit, et nonnunquam etiam efficit, quae proprie philosophia est; alteram, quae daemonum ope et subsidio utens, praestigiis homines fallit et deludit. Magos illos, a quibus Magia dicta est, Deorum religionibus addictos, nomen inde a patria dialecto sortitos refert Porphyrius lib. III. περὶ ἐμψύχων ἀποχῆς. Παρὰ μέν γε τοῖς Πέρσαις, inquit, οἱ περὶ τὸ θεῖον σοφοὶ, καὶ αὐ τοῦ θεράποντες, μάγοι μὲν ὀνομάζονται· τοῦτο γὰρ κατὰ τὴν ἐπιχώριον διάλεκτον σημαίνει ὁ μάγος. Praecipui autem inter philosophiae parentes Magi commemorantur a Laërtio in Prooemio. Magiam ergo si rem non malam esse dixit Origenes, perinde est ac si philosophiam rem non malam dixerit. Pari modo accipiendum est, quod ait libr. VII. contra Cels. num. 5., artem лo̟оуvwστικήν medium aliquid esse et indifferens: nam si ex caussarum naturalium inspectione proficiscatur, laudabilis est; sin ex daemonum technis, vituperanda. O lóyos dǹ αἱρεῖ, inquit, φαῦλ ̓ ἅττα νομίζειν εἶναι τὰ τοιαῦτα (πνεύματα) τῇ προγνωστικῇ δυνάμει, μέσῃ τυγχανούσῃ, εἰς ἀπάτην ἀνθρώπων χρώμενα, καὶ πρὸς τὸ περισπά σαι αὐτοὺς ἀπὸ τοῦ θεοῦ, καὶ τῆς καθαρᾶς εἰς αὐτὸν

Evoεßelas. Magicas ergo artes, quae daemonum fallaciis administrantur, improbat et rejicit: sed multo etiam disertius sub finem antecedentis libri num. 80. Ibi quippe Celsum coarguit, qui magos ¿vdewiάtovs appellaverat, ἀφ ̓ ὧν, inquit, ἡ παρώνυμος τοῦ ἔθνους αὐτῶν μα γεία καὶ τοῖς λοιποῖς ἔθνεσιν, ἐπὶ διαφθορᾷ καὶ ὀλέ θρῳ τῶν χρωμένων αὐτῇ, ἐπιδεδήμηκε· et Homil. Χ111. in Num. num. 5. »Nec mireris, si est in magica arte tale aliquid: esse enim hanc artem designat etiam Scriptura, sed uti ea prohibet. Nam et daemones Scriptura esse designat, sed coli eos et exorari vetat. Recte ergo etiam magica uti prohibet, quia magorum ministri angeli sunt refugae, et spiritus maligni, et daemonia immunda. << Reliqua non minus dilucida vitandae satietatis caussa praetermitto. Tractatu etiam in Matth. trigesimo quinto num. 110. Judaicum esse dicit adjurare daemonia, neque secundum potestatem a Christo concessam; quo significari vult S. Thomas II. 2. quaest. 90. artic. 2. id adjurationis genus, quod fit per preces, sacrificia, et vetitas ceremonias; non alterum illud, quod fit >>potestative,«< ut loquitur Thomas, et quo ecclesia uti solet. Libro etiam III. nɛgì ¿oxwv, cap. 3. num. 3. et 4. ita de Magia disserit, ut pro noxia et perniciosa hanc ipsum habuisse constet.

V. Quae cum ita se habeant, miror id scripsisse Eustathium Antiochenum: Αλλ' ὁ κομψὸς Ωριγένης εἰπ δωλολατρείας ὄργανα, καὶ νεκρομαντείας εὑρήματα τῷ τῆς ἐκκλησίας θέλων ἐπεισκυκλῆσαι χορῷ, τοῦ θείου καταψεύδεται γράμματος. Locus habetur in libello de Engastrimytho, quem lucubravit ad id rejiciendum Origenis dogma, quo animam ipsam Samuelis a Pythonissa per incantamenta evocatam decrevit. Eadem de caussa peculiari libro Origenem Methodius Tyrius refellit, ut auctor est Hieronymus de script. eccles. cap. 94. Hunc etiam notat errorem, suppresso licet Origenis nomine,

Gregorius Nyssenus in epistola ad Theodosium de Pythonissa. Ac Eustathius quidem, cujus librum Leo Allatius edidit, variis rationibus ostendere conatur non Samuelem, Samuelisve animam Pythonissae carminibus fuisse excitatam, sed daemonem, vel phasma a daemone confictum. Sigillatim haec persequi, non est otii nostri, nec instituti: satis habet Origenes praesidii in Patrum aliquot consensu, quos Leo Allatius in Syntagmate de Engastrimytho cap. 7. recenset: Justini in his Dialog. cum Tryph., Sulpitii Severi Histor. sacr. libr. I., et Anastasii Antiocheni in ódnyw, quaest. 112., et eorum praeterea, quos laudat Bellarminus libr. IV. de Christo cap. 11. His adde antiquissimorum Rabbinorum suffragium, qui tradunt mortuorum animas, si ante annum a morte praeteritum evocentur, quo tempore excita fuit Samuelis anima, videri quidem ab Engastrimytho, non audiri; audiri ab eo, qui oracula scitatur, non videri; ab aliis nec audiri, nec videri.

VI. Hieronymus libr. I. Apolog. in Rufin cap. 4. Origenis locum affert e libr. VI. Stromat., in quo juxta Platonis sententiam mentiri nonnunquam licere defendit. Idem visum est ipsi Hieronymo lib. I. Comment. in epist. ad Galat. cap. 2. vers. 11., multisque opinionem suam defendit. Visum id quoque Chrysostomo lib. I. de Sacerdotio, et Cassiano lib. XVII. Collat. cap. 8. et 17. et seq. Sed palam refragatur Augustinus in libro de Mendacio ad Consentium cap. 2., et in epistola quadam ad Hieronymum, eique assentiuntur Theologi omnes, quodlibet mendacium, simulationem quamlibet damnantes, et peccati nota afficientes.

VII. Qui vero mendacium non usquequaque damnat Origenes, idem jurejurando penitus interdicit Tractat. XXXV. in Matth. num. 110. ita disputans: >>Simile est · enim, quod dicit in Evangelio Dominus ipse: «<»»Ego ')

1) Cfr. Matth. V, 34.

autem dico, non jurare omnino:«<«< »>et non adjurare omnino. Si enim jurare non licet, quantum ad Evangelicum Christi mandatum, verum est, quia nec adjurare alterum licet. << In eadem fuere sententia Athanasius, Chrysostomus, Epiphanius, Hilarius, aliique complures, quos citat Sixtus Senensis libr. VI. Annot. 26., eorumque secutus est opinionem Pelagius, ut ab Augustino traditur in calce epistol. 89., et recentium Heterodoxorum magna pars: cum e contrario sanctum esse et utile juramentum, pie modo et prudenter, et flagitante necessitate adhibeatur, Catholica ecclesia constituat.

CAPUT TERTIUM.

GENERALE ORIGENIANAE DOCTRINAE EXAMEN.

1. Iniqua fere pro Origene, vel contra Origenem judicia. 11. Recensentur ipsius defensores. III. Multa ad Origeniani nominis oppugnatores confutandos generatim proponuntur. Mutua criminationum repugnantia. IV. Origenistarum errores Origeni afficti. V. Rufini interpretis perfidia. VI. Patrum falsis criminibus appetitorum exemplum. VII. Philocalia a Gregorio Theologo, et Basilio ex Origenis scriptis excerpta. VIII. Allegoricae ipsius interpretationes. IX. Frustra haereseon fons appellatus est. X. Librorum ipsius depravatio. XI. Multa quoque ad ipsum excusandum in universum adducuntur: perpetua ipsius in proponendis sententiis haesitatio, ejusdem modestia; XII. Constans haereseon insectandi studium; XIII. Nimia in scribendo festinatio; XIV. Theologicae quaestiones ipsius temporibus nondum satis excussac, nec per ecclesiam definitae. XV. Eum tandem temere dictorum poenituit. XVI. Immerito Rufinum reprehendit Hie

« PredošláPokračovať »