Obrázky na stránke
PDF
ePub

ingenii sui perspicacitate notavit Picus Mirandulanus art. 4. Apologiae suae pro Origene: verum ') minus recte addidit, Origenem ante sexagesimum aetatis 'suae annum multa titubanter proposuisse, utpote in Theologicis quaestionibus nondum satis subactum; quae vero deinceps elucubravit, puta libros contra Celsum, et Commentaria in Matthaeum, ea tum scripsisse, cum jam Catholica veritas ipsi fuisset comperta: quasi non iidem compareant in iis errores, quos in prioribus admiserat.

') Miror haec Miranduli verba reprehendere Huetium, qui ipse alibi ait: »Alia senex Adamantius, ingenio per aetatem magis subacto, elimavit; alia efferente sese in juventutis aestu fecunditate profudit « De quibus praeclare dixit Hieronymus in Prologo ad Commentarios in Lucam, Origenem in quibusdam Tractatibus »quasi iterum talis ludere, alia esse virilia ejus et senectutis seria.« »Certe alia ad amicos secreto scripsit,« ut verbis Georgii Bulli utar, cfr. defens. fidei Nicaen. de Filii 19 sμnovním cap. 9. num. 3. »quae lucem nunquam visura speravit; in quibus libere ac pene sceptice disseruit, ac plerumque non tam suam certam ac definitam sententiam, quam vel aliorum ratiocinationes, vel suos quosdam scrupulos ac dubitatiunculas, ad clariorem veritatis elucidationem proposuit. Alia ipse in publicum emisit, sive contra infideles, sive adversus haereticos, seu denique ad instruendam plebem Christianam; in quibus via trita ac tuta incedens, receptam in ecclesia catholica doctrinam studiosius tradidit. Negari autem non potest, quin Origenis suffragium de catholica doctrina peti debeat ex iis praecipue scriptis, quae publicis usibus ipse destinavit, quae cogitate et attente exaravit, quae denique jam senex et longo rerum usu et experientia edoctus composuit. Hujusmodi sunt, omnium consensu, libri octo contra Celsum Epicureum, et Commentaria in Matthaeum, «< Attamen non negaverim plerosque errores in iis comparere, quos in prioribus admiserat,

XVI. Quoniam autem defensores Origenis percensemus hoc capite, et quae illi tuendo commoda esse possunt, summatim colligimus, locus nos admonet, ut Apologiae sub nomine Pamphili pro eo scriptae, cujus testimonium toto hoc opere saepe adhibuimus, verum ac legitimum auctorem indicemus. Lucubrationi huic a se Latinis literis redditae Pamphili nomen Rufinus adscripserat, uti hodieque adscriptum exstat; et in Invectiva priore in Hieronymum tanquam a Pamphilo elaboratam laudaverat: quem secuti sunt deinde Auctor Praedestinati libr. 1. Haer. 43., Socrates libr. IV. Hist. eccles. cap. 27., et Nicephorus libr. X. cap. 14. Rufino reclamavit Hieronymus, fucumque lectoribus factum conquestus est: at in assignando scriptionis hujus auctore varia disseruit. Nam in Prooemio in Dialogos advers. Pelagianos, et Apolog. 1. in Rufin. cap. 2. eam docet primum esse librum e sex libris, quibus constabat Apologia Eusebii pro Origene; ex eoque id esse manifestum, quod in sequentibus Eusebii libris citetur ille primus; et in primo vicissim sequentes; nihil Pamphilum, teste Eusebio, proprii operis condidisse: et in libro advers. Pelag. ad Ctesiph. cap. 2. »Fecerat hoc, inquit, et in sancti Pamphili martyris nomine, ut librum primum sex librorum defensionis Origenis, Eusebii Caçsariensis, quem fuisse Arianum nemo est qui nesciat, nomine Pamphili martyris praenotaret:« et libr. VI. in Ezech. cap. 18. »Nec mirum si gentilem philosophum in martyrem et Romanae urbis episcopum transtulerit; cum Eusebii quoque Caesariensis primum pro Origene librum, Pamphili martyris vocabulo commutarit; ut facilius tali laudatore libros impiissimos noì dozov Romanis conciliaret auribus.<< At') in epistola 41. alias 65. ad Pammach. et Ocean. cap. 4. com

R.

1) Vide Monitum nostrum in Apologiam Pamphili. Cfr. ed. nostr. Tom. XXIV.

positum ab amicis Origenis et sectatoribus librum suspicatur, eoque facilius compositum, quod, nullis aliis a Pamphilo editis scriptionibus, ex earum conflictu verum deprehendi non posset, additque ') supposititium hoc opus ad mille versus e principio libri sexti Eusebianae Apologiae continere. Subjungit postmodum Pamphilum inter et Eusebium magnam fuisse animorum concordiam: »>Quomodo igitur, inquit, inter se dissentire potuerunt, ut Eusebius in toto opere suo Origenem Ariani probet dogmatis, et Pamphilus Nicaenae synodi, quae fuit postea, defensorem? <<< Unde concludit vel Didymi esse illud opusculum, vel alterius cujuslibet, qui sexti Eusebii libri >>capite detruncato cetera membra sociarit:« hoc est, qui libri sexti initium in priorém inseruerit. Nam libro III. Apolog advers. Rufin. cap. 4, haec habet: »In Caesariensi Bibliotheca Eusebii sex volumina reperi ἀπολογίας Ωρι yévous: quae cum legissem, primum eum librum deprehendi, quem tu solus sub nomine Martyris edidisti, de Filio et Spiritu sancto in bonam partem plerisque blasphemiis commutatis; et hoc vel Didymum, vel te, vel alium fecisse nescio quem, quod tu apertissime in libris пεgì dozor fecisse convinceris: maxime cum idem Eusebius, ut jam duobus libris docui, scribat Pamphilum nihil proprii operis edidisse.« Ex his efficitur Didymum,

') Ut tollatur aperta verborum repugnantia, Eminentissimus Cardinalis Norisius dissert. historica de synodo quinta cap. 13. eam rejicit in Amanuensium errorem, qui cum in hac ad Pammach. et Ocean. epist. legerent abbreviatas hasce notas: »VI. Lib. Eusebii super Origenis defensione principium: « reddiderunt: »Sexti Libri:«< cum scribere debuissent: « Sex Librorum Eusebii super Origenis defensione principium,« Sic etiam paulo post legentibus: »qui VI. Libr. capite detruncato: « non exscribendum iis erat: »Sexti Libri: « sed: »Sex Librorum.« R.

aut alium quemlibet, in priorem Eusebianae Apologiae librum mille circiter versus ex sexti initio detractos inseruisse, Rufinum vero exposuisse Latine, et sub Pamphili nomine publicasse, cum Eusebii potius dicendum esset; ac nonnulla quoque de Filio Dei et Spiritu sancto, in eo vel ipsum, vel Didymum, vel alium commutasse. Hoc idem reperitur libr. I. Apolog. advers. Rufin. cap. 2. et libr. IV. cap. 4., quo postremo loco aliqua etiam orthodoxae fidei minus congrua in Rufini interpretatione exstitisse tradit Hieronymus, quae nusquam hodie comparent; a ') Rufino, ut opinor, erasa, quo omnem querelae ansam praecideret. Libri ejusdem secundi capite sexto narrat Hieronymus Apologeticum hunc, primum sibi in Codice Rufini visum, Pamphili nomine inscriptum, diversum ab Eusebii Apologetico aliquando existimasse: sed pellecto utroque facile intellexisse primum ex Eusebianis sex libris eum esse, cui a Rufino Pamphili nomen inductum est, quique hoc titulo Latine ac Graece editus est, immutatis »>duntaxat sensibus de Filio et Spiritu sancto, qui apertam blasphemiam praeferebant:«< eo factum, ut in libro de scriptoribus ecclesiesticis Pamphilo lucubrationem hanc adscripserit. Verba ejus sunt: »Scripsit, antequam Eusebius scriberet, Apologeticum pro Origene,« Id ita demum excusat libr. II. Apolog. advers. Rufin. cap. 6. »Sed cum ipse dicat Eusebius Pamphilum nihil scripsisse, exceptis brevibus epistolis ad amicos, et primus liber sex voluminum illius eadem et iisdem verbis contineat, quae sub nomine Pamphili a te ficta sunt, perspicuum est te idcirco librum hunc disseminare voluisse, ut sub persona Martyris haeresin introduceres; cumque de ipso libro, quem Pamphili simulas, multa perverteris,

1) Vide Monitum nostrum in Apologiam Pamphili num. 7., ubi haec Huetii opinio confutatur. R. - Cfr. ed. nostr. Tom. XXIV.

et aliter in Graeco, aliter in Latino sit, fraudem tuam errori meo imputare non debes; credidi enim ejus esse librum, quem titulus praeferebat:« atque haec repetit libr. III. Apolog. cap. 4. Quamvis autem in assignando Apologetici hujus auctore dubius haereat Hieronymus, Marianus tamen Victorius accuratus Hieronymi editor eum sine dubitatione Eusebio adscribere non dubitavit.

Verum concertationem dirimit Photius Cod. 118. Docet enim Pamphilum, cum attineretur in carcere, quinque priores Apologetici illius libros praesente Eusebio elaborasse; sextum vero, perpesso martyrium Pamphilo, ab Eusebio fuisse absolutum. Praecipuum nempe operis auctorem Pamphilum agnoscit, socium vero Eusebium et administrum. Res ex ipsius verbis melius spectabitur: »Ανεγνώσθη Παμφίλου τοῦ μάρτυρος, καὶ Εὐσεβίου ὑπὲρ Ωριγένους· τόμοι δὲ τὸ βιβλίον ἓξ, ὧν οἱ μὲν πέντε Παμφίλῳ τὸ δεσμωτήριον οἰκοῦντι, συμπαρόντος καὶ Εὐσεβίου ἐξεπονήθησαν. Ὁ δὲ ἕκτος, ἐπεὶ ὁ μάρ τις ξίφει τοῦ ζῆν ἀπαχθεὶς, ἀνέλυσε πρὸς ὅν ἐπόθει θεὸν, Εὐσεβίῳ λοιπὸν ἀπαρτίζεται.« Et deinde: »Τὴν δὲ ὑπὲρ Ωριγένους ἀπολογίαν, ὡς ἔφημεν, ὁ Πάμφιλος σὺν Εὐσεβίῳ καθειργμένος τῷ οἰκήματι συνεγράψατο, καὶ ταύτην πρὸς τοὺς ἐν μετάλλοις διὰ Χριστὸν ταλαι πωρουμένους διεπέμψατο. Eusebius ipse scriptam cam a se et Pamphilo fatetur Histor. lib. VI. cap. 33. Όσα δὲ ἀναγκαῖα, inquit, τῶν περὶ αὐτῶν διαγνῶναι ἦν, ταῦτα καὶ ἐκ τῆς ὑπὲρ αὐτοῦ πεπονημένης ἡμῖν τε καὶ τῷ καθ ̓ ἡμᾶς ἱερῷ μάρτυρι Παμφίλῳ ἀπολογίας, πάρεστιν ἀναλέξασθαι.« Pamphilum igitur et Eusebium auctores habet Apologeticus iste, et, si Photium audimus, primarium quidem et praecipuum Pamphilum. Postremum duntaxat e libris sex unus Eusebius conscripsit. Ad id autem, quod objicit Hieronymus, mille versus detractos e postremo Apologiae libro, qui Eusebii fuit, in priorem illum Pamphili fuisse inductos, proindeque non ORIGENIS OPERA. TOM. XXIII.

21

« PredošláPokračovať »