Obrázky na stránke
PDF
ePub

332 PETRI DAN. HUETII ORIGENIANORUM LIBER II.

sertor significetur. Quo sensu orthodoxi quoque Patres quamplurimi haeretici dici possunt, velut Irenaeus, Papias, Cyprianus, et alii. Haec insuper adhiberi potest responsio, ignominiosam Haeretici appellationem non aliter ab ecclesia, quam ex hypothesi cuiquam infligi, ita si spretis ecclesiae decretis in haeresi obierit: quae quidem in Origenem minime cadit criminatio. Acquiescamus igitur in hoc Hieronymi placito e Traditionibus Hebraicis: >>Hoc unum dico: vellem cum invidia nominis ejus, habere etiam scientiam Scripturarum, flocci pendens imagines, umbrasque larvarum, quarum natura esse dicitur, terrere parvulos, et in angulis garrire tenebrosis: «<< et in illo ex epist. 65. ad Pammach. et Ocean, cap. 3. »>Quod si quis Judas Zelotes opposuerit nobis errores ejus, audiat libere:

Interdum 1) magnus dormitat Homerus,

Verum operi longo fas est obrepere somnum. Non imitemur ejus vitia, cujus virtutes non possumus sequi. Erraverunt in fide alii, tam Graeci, quam Latini; quorum non necesse est proferre nomina, ne videamur eum non sui merito, sed aliorum errore defendere. ..... Nunc vero, cum simpliciter errorem ejus fatear, sic legam, ut ceteros, quia sic erravit ut ceteri. Sed dicas: Si multorum communis est error, cur solum persequimini? Quia vos laudatis ut Apostolum. Tollite 2) amoris inɛoßolv, et nos tollimus odii magnitudinem: « et in isto e Prolog. libr. II. in Mich. » Nam quod dicunt, Origenis me volumina compilare, et contaminari non decere Veterum scripta: quod illi maledictum vehemens esse existimant, eandem laudem ego maximam duco, cum illum imitari volo, quem cunctis prudentibus et vobis placere non dubito.<<

1) Cfr. Horat. de arte poetica vers. 359. et 360.
2) Edd. Huetii: Tolle amoris etc.

Excursus IX.

(Cfr. pag. 68. not. 1.)

Cum accusandi Origenis materia et ex libris a Rufino interpretatis, qui, ut ipse ait Huetius, parum Origeni praejudicare debent, et ex Catholicis de libero arbitrio sententiis desumta sit, mirari satis non possum, cur eruditi viri in his Rufini interpretationibus inhaeserint, contextum Origenis Graece exstantem neglexerint, et quae ad liberi arbitrii defensionem contra detestandas haereses Catholice disputat, ea ad haeresin Pelagianam, aut saltem Semipelagianam detorserint; quae vero sexcentis locis de gratuitae et efficacis gratiae necessitate magnifice praedicat, ne legisse quidem aut animadvertisse videantur. Fatendum sane est, quod Origenes ex animarum praeexistentia opinatus est, id si vehementius urgeatur, consecutiones habere cum Catholico dogmate pugnantes. Sed nemo nescit, optimos viros saepe in errato aliquo ita versari, ut quae ex eo consequuntur, minime defendant. Quod si usquam alias verum fuit, certe in Origene comprobatur, qui suam illam de animarum praeexistentia opinionem, ut probabilem conjecturam, re non decisa, proponit; at nulla habita ratione hujus commenti, Christi gratiam, magnum illud Dei incarnati et crucifixi munus sic exponit, sic defendit, ut ab eo fieri par erat, qui in hoc incarnationis mysterio et meditando, et praedicando, et contra Judaeos, Ethnicos, et Haereticos defendendo vitam consumsit.

I. Ita explorata erat Origeni humana imbecillitas, ut lib. VII. contra Celsum num. 42. Dei cognitionem assequi homines non posse decernat sine divino auxilio. Hinc nec Platoni, ad quem provocabat Celsus, nec ceteris philosophis cognitum fuisse Deum pronuntiat, quia, si eum invenissent, nunquam alios Deos coluissent. Tum addit: >>Nos autem affirmamus, Deum a natura humana nullo modo quaeri aut pure inveniri posse, nisi adjuvetur ab eo, quem quaerit.« Non sic loquitur, qui gratiam ex libero arbitrio, non ex gratuita Dei voluntate pendere existimet, qui initia homini adscribat, progressus vero divinae gratiae libero arbitrio submissae. Hujus imbecillitatis sibi conscius si quando in difficilem Scripturae locum incidisset, cognitionem veritatis a Christo petebat, velut cum illud Exodi exponens: »Induravit ') Dominus cor Pharaonis:« fatetur, sibi opus esse Salvatore Deo, ut ejus justitiae et sapientiae convenientia proferat. Sic etiam difficilem Jeremiae locum exponens, ait Homil. XVIII. num. 11. »Fateor iis exponendis meas vires esse impares, et egere, ut supra dixi, praesenti auxilio virtutis Jesu, qua Sapientia et Verbum ac Veritas est, ut ipsius praesentia lucem infundat in faciem animae meae. « Fatetur generatim Tom. XII. in Matth. num. 40. nullam veritatem sine Christo percipi posse: Οὐκ ἔστιν ἀλήθεια χωρὶς ἐνεργείας εἰπόντος· »ἐγώ 2) εἰμι ἡ ἀλήθεια.« Nihil ergo mirum, si Origenes fidem Dei donum esse set, nec quemquam posse credere, nisi a Deo donetur. Observat. Tom. XX. in Joann. num. 26., donum fidei tertio loco apud Paulum numerari, nimirum post donum sapientiae et donum scientiae. Tum haec addit: Kal ἀπὸ τῆς ἐνεργείας δὲ ἐπιστήσαντι σαφὲς ἔσται, ὅτι οὐχ

') Exod. X, 27.

cen

2) Ev. Joann. XIV, 6. coll. edd. nostr. Tom. III. pag. 197.

ἡ τυχοῦσα δωρεά ἐστι τοῦ Θεοῦ, πλειόνων δογμάτων διαφόρων ὑπὸ πολλῶν κηρυσσομένων τῶν διδάσκειν τὰ ἀληθῆ ἐπαγγελλομένων, τὸ μηδενὶ ἢ μόνῳ τῷ ἀλη Jei norεvõαι. Non dissimulandum est, Origenem hoc loco non de initiis fidei agere, sed de perfecta fide, quae precibus gementium ac suam ad credendum imbecillitatem confitentium impetratur: sed tamen perabsurde hanc fidem Dei donum non vulgare dixisset, si debitam existimasset initiis fidei sine gratia comparatis.

II. At ipsa illa fidei initia, in quibus dicta Christi intelligimus quidem, sed non omnino assentimur, a Christo perfici et donari declarat Origenes. Nam Tom. XX. in Joann. num. 18. cum Heracleon et alii hujusmodi haeretici ex his Christi verbis: >>> Quare') dicta mea non agnoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum: « diversas esse in hominibus naturas colligerent, sic iis occurrit, ut demonstret, non ideo Judaeos illos Christi verba agnoscere non potuisse, quod deterioris essent naturae, sed quod eorum aures divinis sermonibus obseratae essent: quam surditatem non eorum naturae propriam esse, sed a Christo tolli. »>Unde primum,« inquit, »comparanda nobis est vis audiendi divinum sermonem, ut deinde Jesu dicta agnoscere possimus; licet enim illi, qui antea non valebat audire sermones Jesu, postea eo pervenire, ut possit audire illos.« Quomodo autem comparetur illa vis, sic explicat: Ἐπεὶ 2) καὶ, ὅσον μὲν οὐδέπω λάθη τις τὰς ἀκοὰς ἀπὸ τοῦ λόγου τοῦ λέγοντος τῷ κωφῷ· »διανοίχθητι· « 3) οὐ δύναται ἀκούειν. Ἐπὶν δὲ λυθῇ ὁ αἴτιος τῆς κωφότητος σύνδεσμος, τότε ακού ειν τις οἷος ἔσται τοῦ Ἰησοῦ, ὅτε καὶ γινώσκειν δύνα

') Ev. Joann. VIII, 43.

2) Cfr. Tom. XX. in Joann. num. 18. coll. ed. nostr. Tom. II. pag. 240.

3) Marc. VII, 34.

Tai avtov tỷv laliáv. Ex his patet Origenem, dum haereticos refellit, in contrarium errorem non currere, sed dogma Gatholicum accuratissime defendere. Hanc haeretici causam afferebant, cur alii crederent, non credercnt alii, quod isti spiritualis essent naturae, hi vero animalis: contra Origenes surditatem, quam isti animalibus affingebant, omnibus adsignat, quorum Christus vincula non solvit; fidem non naturae, sed gratiae donum esse in iis, qui credunt; pertinaciam in iis, qui non credunt, non naturae adjunctum esse proprietatem, sed a gratia superari posse contendit. Quodnam igitur fidei initium excogitari potest, quod non Origenes Christi gratiae acceptum referat, si quidem neminem non credere, sed ne audire quidem et intelligere posse declarat, nisi Christus dicat: >>Adaperire?«)

III. Haec doctrina de Christi gratia non solum adversus haereticos Origeni, sed etiam adversus Ethnicos usui fuit. Demonstrat lib. I. contra Celsum num. 31., nunquam Apostolos tot labores suscepturos, tot adituros fuisse pericula, »nisi iis maximam quandam fiduciam Christus fecisset, non solum eos docens ipsius dogmata tenere, sed etiam aliis persuadere.« In eodem libro Celsi dicteria in Apostolos a Christo electos argumenti loco sumit, cur non eorum ingenio et eloquentiae, sed Christi potentiae tribuendum sit, quod nationes ad fidem adduxerint. >>Nunc autem,« inquit num. 62., »ecquis est, qui, cum videt piscatores, et publicanos, vel primorum elementorum imperitos, id enim de illis Scriptura testatur, et Celsus ipsis inscientiam suam vere describentibus credit → confidenter de fide Jesu adjungenda non modo apud Judaeos disputare, sed etiam apud reliquas gentes prospere Jesum annuntiare, non quaesierit, unde illis inesset persuadendi facultas? Neque enim erat vulgaris.

1) Marc. VII, 34.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »