Obrázky na stránke
PDF
ePub

juxta ipsius definitiones natura, de illis nunc ut agamus, rerum series desiderat. Observandum vero illud est ante omnia, obscurum ac difficile visum hoc argumentum Origeni, itidem ut aliis ecclesiae Patribus plerisque, summaque in haesitatione et angustia fuisse versatum. Cum enim libro III. de Princ. cap. 4. num. 1. praecipuas tres proposuisset de anima sententias; utrum duplex sit in nobis, divinior altera et de coelo depromta, alia inferior; an una tantum coelestis juncta corpori, a quo inclinetur et deprimatur ad vitia; an vero constet anima partibus duabus, quarum alia sit rationis particeps, ratione altera careat; postquam singulas accurate opiniones excussit num. 2. 3. 4. et 5., in nullam inclinans partem, subjungit tandem num. 5. ,Et nos quidem prout potuimus, ex singulorum personis, quae dici possunt, disputationis caussa de singulis dogmatibus in medium protulimus. Qui autem legit, eligat ex his, quae magis amplectenda sit ratio.“ Denuntiat praeterea non semel, dianoontixws sese disserere, non xaτaparızãs loqui, si quando visus est aliquid de ea re statuere, utpote incerta, nondum ecclesiae decretis Origeniano aevo, nec multo recentioribus definita; quemadmodum declarabitur inferius. ld confirmat Pamphilus in Apologia; quamvis disputationes Origenis, vel assertiones, quas de animae statu et dispensatione proposuit, nonnullos culpasse fateatur.

[ocr errors]

II. Inprimis autem, maxima illud animadversione dignum est, ex superius memorato gemino hoc dogmate, mentium лоüлάośɛws, et pleni ac perpetui libertatis usus, semper vigentis ac florentis, maximam Origenianorum errorum partem prodiisse; nam profluxit inde quidquid fere circa angelorum naturam peccatum ab eo est: inde μετενσωμάτωσις, alia aliaque corpora subeuntibus animis, pro vario libertatis usu: inde solam animam censuit constituere hominem, assumto nimirum in poenam corpore, tanquam vinculo et compede: unde et tollenda

"

fuit resurrectio; nam quid corpore hoc et vinculis opus homini in integrum restituto? Gratiae quoque beneficium peremit nimia illa et immodica libertas. Unde vero affictas dicemus astris animas, et liberum arbitrium, quam ex hoc mentium adscensu et descensu, crassiora, vel subtiliora ac splendidiora subeuntium corpora pro meritis? Unde vesana haec et pestifera opinio, Christum vel passum, vel passurum pro sideribus, pro angelis et daemonibus, quam ex altera ista, peccato naturas illas esse obnoxias, non secus ac humanas, proindeque eadem reparatione ac remedio indigere? Sed et praefinitus damnatorum suppliciis modus ac tempus, ex quo fonte manavit, quam ex perseverante etiam post inflictas poenas libertatis usu? Denique positis his mentium revolutionibus, ac nunquam desituro circuitu, renasci quoque mundos identidem oportuit, cum mentibus denuo peccantibus nova iternm paranda essent vincula, nova scilicet imponenda corpora, ex quorum diversitate mundus efflorescit. Quae si quis observabit diligenter, non repugnantibus et dissipatis dogmatibus constare doctrinam Origenis fatebitur, sed apte connexam esse, et necessaria argumentorum serie ac textura cohaerentem.

III. Primam in hac quaestione adversus Origenem intentat criminationem Hieronymus epist. 59. ad Avit, cap. 4., cum arbitratum ipsum fuisse ait animas omnes, et quaecunque ratione praedita sunt, e Dei substantia expressa prodiisse, divinaeque ipsius partem esse substantiae. „Ne parvam putaremus,“ inquit, „impietatem esse eorum, quae praemiserat (Origenes), in ejusdem Voluminis (7ɛì άozāv,) fine conjungit omnes rationabiles naturas, id est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, angelos, potestates, dominationes, ceterasque virtutes, ipsum quoque hominem secundum animae dignitatem unius esse substantiae. Intellectualem, inquit, rationabilemque naturam sentit Deus, et Unigenitus Filius ejus, et Spiritus Sanctus;

sentiunt angeli, et potestates, ceteraeque virtutes; sentit interior homo, qui ad imaginem et similitudinem Dei conditus est. Ex quo concluditur Deum, et haec quodammodo unius esse substantiae.« Quod in Origene damnaverat Hieronymus, idem in Palaestinis Origenistis damnat Justinianus in epistola ad quintam synodum, quam habet Cedrenus: Λέγουσι γὰρ, ὅτι νόες ἦσαν δίχα παντὸς ἀριθμοῦ τε καὶ ὀνόματος, ὡς ἑνάδα πάντων εἶναι τῶν λογικῶν τῇ ταυτότητι τῆς οὐσίας καὶ ἐνεργείας, καὶ τῇ δυνάμει τῇ πρὸς τὸν θεὸν λόγον, ἑνώσει τε, καὶ γνώσει. Gobarus quoque Tritheita ille, cujus excerpta collegit Photius Cod. 232., dogmata multa, quae fere Origeniana sunt, in utramque disputans partem, octavo loco illud habet: ὡς ἐκ τῆς θείας ουσίας ἡ ἀνθρωπίνη προελήλυθε ψυχή.

Fuit illa quidem Pythagoreorum doctrina, divinae aurae particula animas nostras constare, et Deum ire) per omnes

[ocr errors]

Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum: Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum, Quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas. >>Audiebam,<< ait Cato apud Tullium, »>Pythagoram, Pythagoreosque, incolas pene nostros, qui essent Italici philosophi quondam nominati, nunquam dubitasse, quin ex universa mente divina delibatos animos haberemus.<<< In eadem fuerunt opinatione Platonici, et Stoici, quam et Cerdo, et Marcio, et Manichaei subinde amplexi sunt. Hieronymus epist. 61. ad Pammach. cap. 5. sic Joannem Hierosolymitanum interpellat: »Dicis animas hominum non partem esse Dei naturae: quasi Manichaeus nunc ab Epiphanio sis vocatus:<< et cap. 6. »Dicis animam non esse de Dei substantia; pulchre, damnas enim impiissimum Manichaeum, quem nominare pollutio est : « et mox:

') Cfr. Virgil. Georg. lib. IV. vers. 221-224.

>>>Nemo dubitat errare, qui dicit eam (animam rationalem) esse Dei substantiam.<<

Igitur Joannes ille Hierosolymitanus, qui Origenista vulgo audiebat, ab ea tamen opinione, fatente Hieronymo, erat alienus; quod ad purgandum Origenem valere potest. Ipse Origenes, cujus verba pro hoc dogmate recitat Hieronymus, vocem addens, »>quodammodo«<, reprehensiones a se prohibet. »>Unum addit verbum, quodammodo«<, ait Hieronymus ep. 59. ad Avit. cap. 4., »ut tanti sacrilegii crimen effugeret:« vel fortasse ut opinionis hujus neutiquam affinem se esse declararet. Sic ille quidem in libro de Martyrio: Ἔτι δὲ καὶ φιλοζωεῖ ἄνθρω πος, πεῖσμα λαβὼν περὶ οὐσίας λογικῆς, ὡς ἐχούσης τι avryerès değ. Quod si e Dei substantia delibatam censuisset animam, non affine 1) aliquid habere, sed ipsius particulam esse dixisset: affine autem cum eo quidpiam habet, quod ad ejus imaginem condita sit, quod lumine divino vultus ipsius signatus sit, quod mortis expers, et beatitatis aeternae capax sit. Planissime vero errorem hunc impietatis arguit in Heracleone, qui ejusdem esse ac Deum essentiae fingebat, quicunque ipsum spiritu adorarent: 'Eлioτnowμer de, inquit Tomo XIII. in Joann. num. 25. εἰ μή σφόδρα ἐστὶν ἀσεβὲς ὁμοούσιον (lego: ὁμοουσίους) τῇ ἀγεννήτῳ φύσει καὶ παμμακαρία εἶναι λέγειν τοὺς προσκυνοῦντας τῷ πνεύματι τῷ θεῷ. Hoc 2) etiam se purgat Origenes illo crimine, quod animam corporatam esse decrevit, ut infra declarabimus; qui enim corporea res pars esse Dei corpore carentis, qualem esse defendit Origenes, dici poterit? Hinc Augustinus libr. XI. de Civit. Dei, cap. 23. >>Animas dicunt, non quidem

1) Edd. Huetii: »affinem aliquid habere.<<

2) Jam supra observavimus Quaest. nona de angelis num. 3., naturam animae in corpore quantumvis subtili non posuisse Origenem. R.

partes Dei, sed factas a Deo peccasse a conditore recedendo; et diversis progressibus pro diversitate peccatorum a coelis usque ad terras, diversa corpora quasi vincula meruisse. Et hunc esse mundum, eamque caussam mundi fuisse faciendi, non ut conderentur bona, sed ut mala cohiberentur. Hinc Origenes jure culpatur: in libris enim, quos appellat #ɛoì dozăv, id est, de Principiis, hoc sensit, hoc scripsit.« Origenes igitur animas, non quidem partes Dei, sed factas a Deo esse credidit. Nec minus hoc utile, quod Hieronymus epist. 82. ad Marcellinum et Anapsychiam, germanam Origenis sententiam ab hac ipsi afficta distinguit: »>Super animae statu,«< inquit, »memini vestrae quaestiunculae, imo maxime ecclesiasticae quaestionis: utrum lapsa de coelo sit, ut Pythagoras philosophus, omnesque Platonici et Origenes putant; an a propria Dei substantia, ut Stoici, Manichaeus, et Hispaniae Priscilliani haereses suspicantur.« Hoc quidem ob dogma Palaestinos Origenistas pulsavit Justinianus, idcirco fortasse, quod tributos omnes Origeni errores ab iis propugnatos fuisse opinatus est: sin ei adhaeserunt revera, minime sane sectatorum suorum vesanias omnes praesta→ bit Adamantius. Quod si tamen culpae hujus fuisset reus, adstipulatorem ipsi daremus Tertullianum, qui libr. 4. adv. Marcionem, cap. 38. sic ait: »Hominem igitur reddi jubet creatori, in cujus imagine et similitudine, et nomine, et materia expressus est.«

IV. Certioribus Origenes et manifestioribus sententiam hand signavit monumentis, quae animas ante corpora a Deo conditas, in eaque sic tanquam in ergastula demissas pro peccatis decernit. Atque haec alteri de angelorum meritis et remunerationibus ac poenis superius expositae connexa est. Naturas enim omnes ratione praeditas, hoc est, mentes a Deo ante mundi opificium procreatas, liberoque instructas arbitrio fuisse putavit; qua recte vel male agendi facultate diversis utentes modis, diversos inde

« PredošláPokračovať »