Obrázky na stránke
PDF
ePub

22. Pater (ajebat) generat me suum Filium et eumdem Filium. Quidquid Deus operatur unum est. Propterea (inquiebat) generat me suum Filium sine omni distinctione.

23. Deus unus est omnibus modis, et secundum omnem rationem: ita ut in ipso non sit invenire aliquam multitudinem in intellectu vel extra intellectum. Qui enim duo videt, vel distinctionem videt, Deum non videt. Deus enim unus est extra numerum et supra numerum, nec ponitur unum cum aliquo. Nulla igitur in Deo distinctio esse, aut intelligi potest.

24. Omnis distinctio est a Deo aliena, neque in natura neque in personis probatur, quiá natura ipsa est una et hoc unum: et quaelibet persona est una et idipsum unum quod natura.

25. Dum dicitur: Simon, diligis me plus his? sensus est, id est plus quam istos: et bene quidem, sed non perfecte in primo enim et secundo, plus et minus, et gradus est et ordo; in uno autem nec gradus est nec ordo. Qui igitur diligit Deum plus quam proximum, bene quidem, sed nondum perfecte.

26. Omnes creaturae sunt purum nihil.

27. Aliquid est in anima quod est increatum et increabile, si tota anima esset talis: esset increata et increabilis. Et hoc est intellectus.

28. Deus non est bonus, neque melior, neque optimus. Ita male dico, cum voco Deum bonum ac si album vocarem nigrum.

Hos articulos Pontifex partim ut haereticos partim ut male sonantes, temerarios et de haeresi suspectos notavit.

XLVIII. Clementis V definitiones emissae cum Concilio Viennensi.

A. Damnatio errorum sectae Beguardorum et Beguinarum facta a Clemente V cum concilio Viennensi a. 1311, 1312. Clementin. l. 5. tit. 3 de haereticis c. 3 Ad nostrum.

1. Quod homo in vita praesenti tantum et talem perfectionis gradum potest acquirere, quod reddetur penitus impeccabilis et amplius in gratia proficere non valebit; nam, ut dicunt, si quis semper posset proficere, posset aliquis Christo perfectior inveniri.

2. Quod jejunare non oportet hominem, nec orare, postquam gradum perfectionis hujusmodi fuerit assecutus: quia tunc sensualitas est ita perfecte spiritui et rationi subjecta, quod homo potest libere corpori concedere quidquid placet.

3. Quod illi, qui sunt in praedicto gradu perfectionis et spiritu libertatis, non sunt humanae subjecti obedientiae nec ad aliqua praecepta Ecclesiae obligantur; quia (ut asserunt) ubi spiritus Domini, ibi libertas.

4. Quod homo potest ita finalem beatitudinem secundum omnem gradum perfectionis in praesenti assequi, sicut eam in vita obtinebit beata.

5. Quod quaelibet intellectualis natura in se ipsa naturaliter est beata, quodque anima non indiget lumine gloriae, ipsam elevante, ad Deum videndum et eo beate fruendum.

6. Quod se in actibus excercere virtutum est hominis imperfecti, et perfecta anima licentiat a se virtutes.

7. Quod mulieris osculum, cum ad hoc natura non inclinet, est mortale peccatum; actus autem carnalis, cum ad hoc natura inclinet, peccatum non est, maxime cum tentatur exercens.

8. Quod in elevatione corporis Jesu Christi non debent assurgere, nec eidem reverentiam exhibere: asserentes

quod esset imperfectionis eisdem, si a puritate et altitudine suae contemplationis tantum descenderent, quod circa ministerium seu sacramentum Eucharistiae aut circa passionem humanitatis Christi aliqua cogitarent.

B. Clemens V in concilio Viennensi de usuris. Clementin. I. V. tit. 5 de usuris c. Ex gravi.

Si quis in illum errorem inciderit, ut pertinaciter affirmare praesumat, exercere usuras non esse peccatum, decernimus eum velut haereticum esse puniendum.

C. Concilii Viennensis definitiones contra errores Johannis Petri Olivi et de effectibus baptismi ex Clementina de summa Trinitate et catholica fide.

Doctrinam omnem, seu positionem temere asserentem, aut vertentem in dubium, quod substantia animae rationalis, seu intellectivae, vere ac per se humani corporis non sit forma, velut erroneam ac veritati catholicae inimicam fidei, praedicto sacro approbante concilio reprobamus: definientes, ut cunctis nota sit fidei sincerae veritas, ac praecludatur universis erroribus aditus, ne subintrent, quod quisquis deinceps asserere, defendere, seu tenere pertinaciter praesumpserit, quod anima rationalis seu intellectiva non sit forma corporis humani per se et essentialiter, tanquam haereticus sit censendus.

Ad hoc baptisma unicum baptizatos omnes in Christo regenerans est, (sicut unus Deus, ac fides unica), ab omnibus fideliter confitendum, quod celebratum in aqua in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, credimus esse tam adultis quam parvulis communiter perfectum remedium ad salutem.

Verum quia quantum ad effectum baptismi in parvulis reperiuntur doctores quidam theologi opiniones contrarias habuisse, quibusdam ex ipsis dicentibus per

virtutem baptismi parvulis quidem culpam remitti, sed gratiam non conferri, aliis econtra asserentibus, quod et culpa eisdem in baptismo remittitur, et virtutes ac informans gratia infunduntur quoad habitum, etsi non pro illo tempore quoad usum: Nos attendentes generalem efficaciam mortis Christi, quae per baptisma applicatur pariter omnibus baptizatis, opinionem secundam, quae dicit tam parvulis quam adultis conferri in baptismo informantem gratiam et virtutes, tanquam probabiliorem, et dictis sanctorum et doctorum modernorum theologiae magis consonam et concordem, sacro approbante concilio duximus eligendam.

XLIX. Benedicti XII Constitutio,,Benedictus Deus"

4 Kal. Febr. 1336.

Hac in perpetuum valitura constitutione auctoritate Apostolica diffinimus, quod secundum communem Dei ordinationem animae Sanctorum omnium, qui de hoc mundo ante D. N. J. C. passionem decesserunt, nec non sanctorum Apostolorum, martyrum, confessorum, virginum et aliorum fidelium defunctorum post sacrum ab eis Christi baptisma susceptum, in quibus nihil purgabile fuit, quando decesserunt, nec erit, quando decedent etiam in futurum, vel si tunc fuerit, aut erit aliquid purgabile in eisdem, cum post mortem suam fuerint purgatae; ac quod animae puerorum eodem Christi baptismate renatorum et baptizandorum, cum fuerint baptizati ante usum liberi arbitrii decedentium, mox post mortem suam et purgationem praefatam in illis qui purgatione hujusmodi indigebant, etiam ante resumptionem suorum corporum et judicium generale, post ascensionem Salvatoris nostri J. C. in coelum fuerunt, sunt et erunt in coelo, coelorum regno et paradiso coelesti cum Christo, sanctorum angelorum consortio aggre

DENZINGER, ENCHIRIDION.

9

gatae, ac post D. N. J. C. passionem et mortem viderunt et vident divinam essentiam visione intuitiva et etiam faciali, nulla mediante creatura in ratione objecti visi se habente, sed divina essentia immediate se nude, clare et aperte eis ostendente, quodque sic videntes eadem divina essentia perfruuntur, necnon quod ex tali visione et fruitione eorum animae qui jam decesserunt, sunt vere beatae et habent vitam et requiem aeternam, et etiam illorum, qui postea decedent, cum eamdem divinam videbunt essentiam, ipsaque perfruentur ante judicium generale; ac quod visio hujusmodi divinae essentiae ejusque fruitio actus fidei et spei in eis evacuant, prout fides et spes propriae theologicae sunt virtutes; quodque postquam inchoata fuerit vel erit talis intuitiva ac facialis visio et fruitio in eisdem, eadem visio et fruitio sine aliqua intercisione seu evacuatione praedictae visionis et fruitionis continuata extitit et continuabitur usque ad finale judicium et ex tunc usque in sempiternum.

Diffinimus insuper, quod secundum Dei ordinationem communem animae decedentium in actuali peccato mortali mox post mortem suam ad inferna descendunt, ubi poenis infernalibus cruciantur, et quod nihilominus in die judicii omnes homines cum suis corporibus comparebunt, reddituri de factis propriis rationem, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sine bonum sine malum.

L. Conclusiones Dionysii Soulechat Minóritae ex secta Fraticellorum de paupertate damnatae ab Urbano V 1368.

1. Haec benedicta imo suprabenedicta lex amoris omnem aufert proprietatem et dominium, falsa, erronea,

haeretica.

« PredošláPokračovať »