Obrázky na stránke
PDF
ePub

SATIRA III.

Quamvis digressu veteris confusus amici, !,sicais Laudo tamen, vacuis quòd sedem figere Cumis tell! Destinet, atque unum civem donare Sibyllæ. } Janua Baiarum est, et gratum littus amani Secessús. Ego vel Prochytam præpono Suburæ. 5 Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non Deteriùs credas horrere incendia, lapsus Tectorum assiduos, ac mille pericula sævæ Urbis, et Augusto recitantes mense poëtas ? Sed dum tota domus rhedâ componitur unâ, jitros? 10 Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam. Lee Hîc, ubi nocturnæ Numa constituebat amicæ, iti bitch Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Judæis quorum cophinus fænumque supellex. (Omnis enim populo mercedem pendere jussa est 15 Arbor, et ejectis mendicat silva Camænis.) In vallem Egeriæ descendimus, et speluncas Dissimiles veris. Quantò præstantius esset Numen aquæ, viridi si margine clauderet undas Herba, nec ingenuum violarent marmora tophum ? 20 Hîc tunc Umbricius, Quando artibus, inquit, honestis Nullus in Urbe locus, nulla emolumenta laborum, Res hodie minor est, herè quàm fuit, atque eadem cras Deteret exiguis aliquid : proponimus illuc Ire, fatigatas ubi Dedalus exuit alas,

25 Dum nova canities, dum prima et recta senectus,

Dum superest Lachesi, quod torqueat, et pedibus me
Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo.
Cedamus patriâ : vivant Artorius istic
Et Catulus : maneant, qui nigrum in candida vertunt, 30
Quîs facile est ædem conducere, flumina, portus,
Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver, 46
Et præbere caput dominâ venale sub hastâ.
Quondam hi cornicines, et municipalis arenæ
Perpetui comites, notæque per oppida buccæ,), s

35
Munera nunc edunt, et verso pollice vulgi
Quem libet occidunt populariter : indè reversi zen
Conducunt foricas; et cur non omnia ? quum sint,
Quales ex humili magna ad fastigia rerum

li
Extollit, quoties voluit Fortuna jocari.

40
Quid Romæ faciam ? Mentiri nescio : librum,
Si malus est, nequeo laudare et poscere : motus
Astrorum ignoro : funus promittere patris
Nec volo, nec possum : ranarum viscera nunquam

Inspexi. Ferre ad nuptam, quæ mittit adulter, 45 A Quæ mandat, nôrunt alii : me nemo ministro

Fur erit, atque ideo nulli comes.exeo, tanquam
Mancus, et exstinctæ corpus non utile dextræ.
Quis nunc diligitur, nisi conscius, et cui fervens
Æstuat occultis animus, semperque tacendis ?

50
Nil tibi se debere putat, nil conferet unquam,
Participem qui te secreti fecit honesti.
Carus erit Verri, qui Verrem tempore, quo vult,
Accusare potest. Tanti tibi non sit opaci
Omnis arena Tagi, quodque in mare volvitur aurum,

55 Ut somno careas, ponendaque præmia sumas

.

65

[ocr errors]

Tristis, et a magno semper timearis amico. be seeing

Quæ nunc divitibus gens acceptissima nostris,
Et quos præcipuè fugiam, properabo fateri,
Nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites,

60
Græcam urbem : quamvis quota portio fæcis Achæi ?
Jam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes,
Et linguam, et mores, et cum tibicine chordas
Obliquas, nec non gentilia tympana secum
Vexit, et ad Circum jussas prostare puellas.
Ite, quibus grata est pictâ lupa barbara mitra.
Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
Et ceromatico fert niceteria collo.

ce Hic altâ Sicyone, ast hic Amydone relictâ, Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus, aut Alabandis, 70 Esquilias dictumque petunt a vimine collem, Viscera magnarum domuum dominique futuri. Ingenium velox, audacia perdita, sermo Promptus et Isæo torrentior. Ede, quid illum Esse putes ? quemvis hominem secum attulit ad nos : 75 Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes, Augur, schenobates, medicus, magus: omnia novit. Græculus esuriens in cælum, jusseris, ibit. Ad summam, non Maurus erat, neque Sarmata, nec Thrax, Qui sumpsit pennas, mediis sed natus Athenis.

80 Horum ego non fugiam conchylia ? Me prior ille Signabit ? fultusque toro meliore recumbetimi Advectus Romam, quo pruna et cottana vento? Usque adeò nihil est, quod nostra infantia cælum Hausit Aventinum baccâ nutrita Sabina ?

85 Quid, quòd adulandi gens prudentissima laudat

Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalidi colluin cervicibus æquat
Herculis, Antæum procul a tellure tenentis ?-
Hæc eadem licet et nobis laudare : sed illis

90
Creditur.-Antiochus nec erit mirabilis illîc
Aut Stratocles, aut cum molli Demetrius Hæmo.
Natio comoeda est. Rides ? meliore cachinno

Rides? meliore cachinno imme! Concutitur : fet, si lacrymas conspexit amici, Nec dolet : igniculum bruma si tempore poscas, !.95 Accipit endromiden : si dixeris, æstuo, sudat. Non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni Nocte dieque potest alienum sumere vultum, A facie jactare manus, laudare paratus.-Scire volunt secreta domûs atque indè timeri.

100 Et quoniam coepit Græcorum mentio, transi Gymnasia, atque audi facinus majoris abollæ. Stoïcus occidit Baream, delator amicum Discipulumque senex, ripâ nutritus in illâ, Ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.

105 Non est Romano cuiquam locus hîc, ubi regnat Protogenes aliquis, vel Diphilus, aut Erimarchus, Qui gentis vitio nunquam partitur amicum, Solus habet. Nam

quum

facilem stillavit in aurem Exiguum de naturæ patriæque veneno,

110 Limine submoveor : perierunt tempora longi Servitii. Nusquam minor est jactura clientis. Quod porrò officium, ne nobis blandiar, aut quod Pauperis hîc 'meritum, si curet nocte togatus Currere, quum prætor lictorem impellat, et ire 115 Præcipitem jubeat dudum vigilantibus orbis, kai

[ocr errors]

Ne prior Albinam et Modiam collega salutet ?-
Da testem Romæ tam sanctam, quàm fuit hospesa!
Numinis Idæi: procedat vel Numa, vel qui
Servavit trepidam flagranti ex æde Minervam: 120
Protenus ad censum, de moribus ultima fiet
Quæstio. Quot pascit servos ? quot possidet agri
Jugera ? quàm multâ magnâque paropside cænat?
Quantum quisque suâ nummorum servat in arcâ,
Tantum habet et fidei. Jures licet et Samothracum 125
Et nostrorum aras; contemnere fulmina pauper
Creditur atque deos, dîs ignoscentibus ipsis.
Quid, quòd materiam præbet causasque jocorum
Omnibus hic idem, si foda et scissa lacerna,
Si toga sordidula est, et ruptâ calceus alter

130
Pelle patet; vel si consuto vulnere crassum
Atque recens linum ostendit non una cicatrix ?
Nil habet infelix paupertas durius in se,
Quàm quòd ridiculos homines facit. Exeat, inquit,
Si pudor est, et de pulvino surgat equestri,

135 Cujus res legi non sufficit, et sedeant hîc Lenonum pueri quocunque in fornice nati. Hîc plaudat nitidi præconis filius inter Pinnirapi cultos juvenes, juvenesque lanistæ.

is Sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.

140 Quis gener hîc placuit censu minor, atque puellæ Sarcinulis impar? quis pauper scribitur hæres ? Quando in consilio est edilibus? Agmine facto Debuerant olim tenues migrâsse Quirites. ofte Haud facilè emergunt, quorum virtutibus obstat 145 Res angusta domi; sed Romæ durior illis

« PredošláPokračovať »