Obrázky na stránke
PDF
ePub

Conatus: magno hospitium miserabile, magno
Servorum ventres, et frugi cœnula magno.
Fictilibus cœnare pudet, quod turpe negavit
Translatus subitò ad Marsos mensamque Sabellam,
Contentusque illic Veneto duroque cucullo.

Pars magna Italiæ est, si verum admittimus, in quâ
Nemo togam sumit, nisi mortuus. Ipsa dierum
Festorum herboso colitur si quando theatro

Majestas, tandemque redit ad pulpita notum
Exodium, quum personæ pallentis hiatum
In gremio matris formidat rusticus infans;
Equales habitus illîc, similesque videbis
Orchestram et populum: elari velamen honoris,
Sufficiunt tunicæ summis ædilibus albæ.
Hic ultra vires habitûs nitor: hîc aliquid plus,
Quàm satis est, interdum alienâ sumitur arcâ.
Commune id vitium est. Hic vivimus ambitiosâ
Paupertate omnes. Quid te moror? Omnia Roma
Cum pretio. Quid das, ut Cossum aliquando salutes ?
Ut te respiciat clauso Veiento labello ?

Ille metit barbam, crinem hic deponit amati.
Plena domus libis venalibus. Accipe, et istud
Fermentum tibi habe: præstare tributa clientes
Cogimur, et cultis augere peculia servis.
Quis timet, aut timuit gelidâ Præneste ruinam,
Aut positis nemorosa inter juga Volsiniis, aut
Simplicibus Gabiis, aut proni Tiburis arce?
Nos urbem colimus tenui tibicine fultam
Magnâ parte sui. Nam sic labentibus obstat
Villicus, et veteris rimæ quum texit hiatum,

150

155

160

166

170

175

Securos pendente jubet dormire ruinâ.

Vivendum est illîc, ubi nulla incendia, nulli

Nocte metus. Jam poscit aquam, jam frivola transfert
Ucalegon; tabulata tibi jam tertia fumant:

Tu nescis. Nam si gradibus trepidatur ab imis,
Ultimus ardebit, quem tegula sola tuetur

A pluviâ, molles ubi reddunt ova columbæ.
Lectus erat Codro Proculâ minor, urceoli sex,
Ornamentum abaci, nec non et parvulus infrà
Cantharus, et recubans sub eodem marmore Chiron;
Jamque vetus Græcos servabat cista libellos,

Et divina Opici rodebant carmina mures.

[ocr errors]

Nil habuit Codrus: quis enim negat? et tamen illud
Perdidit infelix totum nihil: ultimus autem
Ærumnæ cumulus, quòd nudum, et frusta rogantem
Nemo cibo, nemo hospitio, tectoque juvabit.
Si magna Asturii cecidit domus: horrida mater,
Pullati proceres, differt vadimonia prætor.
Tunc gemimus casus Urbis, tunc odimus ignem.
Ardet adhuc, et jam occurrit, qui marmora donet,
Conferat impensas. Hic nuda et candida signa,
Hic aliquid præclarum Euphranoris et Polycleti,
Hæc Asianorum vetera ornamenta deorum,
Hic libros dabit, et forulos, mediamque Minervam,
Hic modium argenti. Meliora ac plura reponit
Persicus orborum lautissimus et meritò jam
Suspectus, tanquam ipse suas incenderit ædes.
Si potes avelli Circensibus, optima Sore
Aut Fabrateriæ domus aut Frusinone paratur,
Quanti nunc tenebras unum conducis in annum.

180

185

190

195

200

205

Hortulus hîc, puteusque brevis, nec reste movendus,

In tenues plantas facili diffunditur haustu.

Vive bidentis amans, et culti villicus horti ;
Unde epulum possis centum dare Pythagoræis.
Est aliquid, quocunque loco, quocunque recessu,
Unius sese dominum fecisse lacertæ.ty a TA

Plurimus hîc æger moritur vigilando: sed illum

210

Languorem peperit cibus imperfectus et hærensilen
Ardenti stomacho. Nam quæ meritoria somnum
Admittunt? Magnis opibus dormitur in Urbe :
Indè caput morbi. Rhedarum transitus arcto
Vicorum in flexu, et stantis convicia mandræ
Eripient somnum Druso, vitulisque marinis.
Si vocat officium, turbâ cedente vehetur
Dives, et ingenti curret super ora Liburno,

Atque obiter leget, aut scribet, vel dormiet intus; on
Namque facit somnum clausâ lectica fenestrâ.

Antè tamen veniet: nobis properantibus obstat

215

220

Unda prior: magno populus premit agmine lumbos, 225
Qui sequitur. Ferit hic cubito, ferit assere duro
Alter; at hic tignum capiti incutit, ille metretam.
Pinguia crura luto; plantâ mox undique magnâ
Calcor, et in digito clavus mihi militis hæret.h

Nonne vides, quanto celebretur sportula fumo?
Centum convivæ sequitur sua quemque culina.
Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res
Impositas capiti, quas recto vertice portat

230

Servulus infelix, et cursu ventilat ignem.

Scinduntur tunica sartæ modò longa coruscat

235

Sarraco veniente abies, atque altera pinum

Plaustra vehunt, nutant altæ populoque minantur.
Nam si procubuit, qui saxa Ligustica portat,
Axis, et eversum fudit super agmina montem,

Quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa
Invenit? Obtritum vulgi perit omne cadaver

241

More animæ. Domus interea secura, patellas

Jam lavat, et buccâ foculum excitat, et sonat unctis
Striglibus, et pleno componit lintea gutto.
Hæc inter pueros variè properantur: at ille
Jam sedet in ripâ, tetrumque novicius horret
Porthmea, nec sperat cœnosi gurgitis alnum,
Infelix, nec habet, quem porrigat, ore trientem.
Respice nunc alia ac diversa pericula noctis :
Quod spatium tectis sublimibus, unde cerebrum
Testa ferit, quoties rimosa et curta fenestris

Vasa cadant; quanto percussum pondere signent
Et lædant silicem. Possis ignavus haberi
Et subiti casûs improvidus, ad cœnam si

Adeò tot fata, quot illâ

Intestatus eas.
Nocte patent vigiles, te prætereunte, fenestræ.
Ergo optes, votumque feras miserabile tecum,
Ut sint contentæ patulas defundere pelves.

Ebrius ac petulans, qui nullum fortè cecidit,
Dat pœnas, noctem patitur lugentis amicum
Pelidæ, cubat in faciem, mox deinde supinus.
Ergo non aliter poterit dormire? Quibusdam

Somnum rixa facit: sed, quamvis improbus annis,
Atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina læna
Vitari jubet, et comitum longissimus ordo,
Multum præterea flammarum atque ænea lampas.

245

250

255

260

265

Me, quem luna solet deducere, vel breve lumen
Candelæ, cujus dispenso et tempero filum,
Contemnit. Miseræ cognosce proœmia rixæ,
Si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantùm.
Stat contrà, starique jubet; parere necesse est.
Nam quid agas, quum te furiosus cogat, et idem
Fortior? Unde venis? exclamat: cujus aceto,
Cujus conche tumes? quis tecum sectile porrum
Sutor et elixi vervecis labra comedit?

Nil mihi respondes? Aut dic, aut accipe calcem!
Ede, ubi consistas: in quâ te quæro proseuchâ?
Dicere si tentes aliquid, tacitusve recedas,
Tantundem est; feriunt pariter: vadimonia deinde
Irati faciunt. Libertas pauperis hæc est:
Pulsatus rogat, et pugnis concisus adorat,

270

275

280

Ut liceat paucis cum dentibus indè reverti.

Nec tamen hæc tantùm metuas: nam, qui spoliet te,

[blocks in formation]

Sic indè huc omnes, tanquam ad vivaria, currunt.
Quâ fornace graves, quâ non incude catena?

Maximus in vinclis ferri modus, ut timeas, ne
Vomer deficiat, ne marræ et sarcula desint.
Felices proavorum atavos, felicia dicas
Sæcula, quæ quondam sub regibus atque tribunis
Viderunt uno contentam carcere Romam.

His alias poteram et plures subnectere causas :

290

295

« PredošláPokračovať »