Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

Et nos ergo iraun ferulæ subduximus, et nossa 15
Consilium dedimus Sullæ, privatus ut altum
Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique
Vatibus occurras, perituræ parcere chartæ.

Cur tamen hoc potiùs libeat decurrere campo,
Per quem magnus equos Auruncæ flexit alumnus, 20
Si vacat, et placidi rationem admittitis, edam.
Quum tener uxorem ducat spado, Mævia Tuscum (izena
Figat aprum, et nudâ teneat venabula mammâ ;
Patricios omnes opibus quum provocet unus,
Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat; 25
Quum pars Niliacæ plebis, quum verna Canopiste

,
Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
Ventilet æstivum digitis sudantibus aurum,
Nec sufferre queat majoris pondera gemmæ ;
Difficile est Satiram non scribere. Nam quis iniquæ 30
Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
Causidici nova quum veniat lectica Mathonis
Plena ipso ? post hunc magni delator amici,
Et citò rapturus de nobilitate comesâ,
Quod superest, quem Massa timet, quem munere pal-
pat

35 Carus, et a trepido Thymele submissa Latino ?

Quid referam, quantâ siccum jecur ardeat irâ,
Quum populum gregibus comitum premit hic spoliator
Pupilli prostantis ? et hic damnatus inani
Judicio (quid enim salvis infamia nummis ?)

40
Exsul ab octava Marius bibit, et fruitur dîs
Iratis ; at tu, victrix provincia, ploras ?

Hæc ego non credam Venusinâ digna lucernâ ?

45

50

55

Hæc ego non agitem ? Sed quid magis Heracleas,
Aut Diomedeas, aut mugitum Labyrinthi,
Et mare percussum puero, fabrumque volantein?
Quum leno accipiat mochi bona, si capiendi
Jus nullum uxori, doctus spectare lacunar, comme
Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso ;
Quum fas esse putet curam sperare cohortis,

Qui bona donavit præsepibus, et caret omni elale Majorum censu, duin pervolat axe citato Flaminiam ; (puer Automedon nam lora tenebat,

1
Ipse lacernatæ quum se jactaret amicæ.)
Nonne libet medio ceras implere capaces City
Quadrivio ? quum jam sextâ cervice feratur
Hinc atque inde patens, ac nudâ pænè cathedrâ, i'e

Et multùm referens de Mæcepate supino ... hisze

Signator falso, qui se lautum atque beatum,
Exiguis tabulis et gemmâ fecerat udâ ?
Occurrit matrona potens, quæ, molle Calenum
Porrectura, viro miscet sitiente rubetam, it!!!!
Instituitque rudes melior Locusta propinquas
Per famam et populum nigros efferre maritos.

Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquis : probitas laudatur et alget.
Criminibus debent hortos, prætoria, mensas,
Argentum vetus, et stantem extra pocula caprum.
Quem patitur dormire nurûs corruptor avaræ,
Quem sponsæ turpes et prætextatus adulter?
Si natura negat, facit indignatio versum,
Qualemcunque potest, quales ego vel Cluvienus.

Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus æquor,

[ocr errors]

60

[ocr errors]

65

70

ied

Navigio montem ascendit sortesque poposcit,
Paulatimque animâ caluerunt mollia saxa,

75
Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas ;
Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas,
Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli.
Et quando uberior vitiorum copia ? quando

2 Major avaritiæ patuit sinus ? alea quando

SO Hos animos ? Neque enim loculis comitantibus itur Ad casum tabulæ, positâ sed luditur arcâ. Prælia quanta illîc dispensatore videbis Armigero! Simplexne furor sestertia centum Perdere, et horrenti tunicam non reddere servo ? 85 Quis totidem erexit villas ? quis fercula septem letu Secreto conavit avus? Nunc sportula primo Limine parva sedet, turbæ rapienda togatæ. Ille tamen faciem priùs inspicit, et trepidat, ne Suppositus venias, ae falso nomine poscas.

90 Agnitus accipies. Jubet a præcone vocari Ipsos Trojugenas : nam vexant limen et ipsi Nobiscum. Da prætori, da deinde tribuno; Sed libertinus prior est. Prior, inquit, ego adsum. Cur timeam dubitemve locum defendere, quamvis 95 Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestræe Arguerint, licèt ipse negem ? Sed quinque tabernæ Quadringenta parant. Quid confert purpura major Optandum, si Laurenti custodit in agro Conductas Corvinus oves ? Ego possideo plus 100 Pallante et Licinis. Exspectent ergo tribuni ; Vincant divitiæ : sacro nec cedat honori, Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis;

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Quandoquidem inter nos sanctissima Divitiarum
Majestas : etsi, funesta Pecunia, templo la misma 105
Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras,

Ut colitur Pax, atque Fides, Victoria, Virtus, voiled Quæque salutato crepitat Concordia nido. e orien

Sed quum summus honor finito computet anno,
Sportula quid referat, quantum rationibus addat; 110
Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est,
Et panis, fumusque domi ? Densissima centum
Quadrantes lectica petit, sequiturque maritum
Languida, vel prægnans, et circumducitur uxor.
Hic petit absenti, notâ jam callidus arte,

115
Ostendens vacuam et clausam pro conjuge sellam.
Galla mea est, inquit. Citiùs dimitte. Moraris ?
Profer, Galla, caput. Noli vexare ; quiescit.

Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum :
Sportula, deinde forum, jurisque peritus Apollo, 120
Atque triumphales, inter quas ausus habere Dices
Nescio quis titulos Ægyptius atque Arabarches.-
Vestibulis abeunt veteres lassique clientes

Votaque deponunt, quanquam longissima cænæ iretation

Spes homini. Caules miseris atque ignis emendus. 125
Optima silvarúm interea pelagique vorabit
Rex horum, vacuisque toris tantùm ipse jacebit.
Nam de tot pulchris et latis orbibus et tam sa
Antiquis unâ comedunt patrimonia mensâ.
Nullus jam parasitus erit ! Sed quis ferat istas 130
Luxuria sordes ? Quanta est gula, quæ sibi totos!
Ponit
apros,

animal propter convivia natum !
Pæna tamen præsens, quum tu deponis amictus

[ocr errors]
[ocr errors]

sken Turgidus, et crudum pavonem in balnea portas. Hinc subitæ mortes atque intestata senectus.

135
It nova, nec tristis, per cunctas fabula cenas :
Ducitur iratis plaudendum funus amicis.

Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat
Posteritas : eadem cupient facientque minores.
Omne in præcipiti vitium stetit. Utere velis ;
Totos pande sinus. Dicas hîc forsitan, unde
Ingenium par materiæ ? unde illa priorum
Scribendi, quodcunque animo flagrante liberet, i-
Simplicitas, cujus non audeo dicere nomen?
Quid refert dictis ignoscat Mucius, an non ? ', 145
Pone Tigellinum : tædâ lucebis in illâ,
Quâ stantes ardent, qui fixo gutture funiant,
Et latum mediâ sulcum diducis arenâ.
Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehaturhus
Pensilibus plumis, atque illinc despiciat nos ?

150
Quum veniet contrà, digito compesce labellum.
Accusator erit, qui verbum dixerit, hic est. Han

Securus licet Æneam Rutulumque ferocem
;. Committas : nulli gravis est percussus Achilles,
Aut multùm quæsitus Hylas urnamque sequutus.

155
Ense velut stricto quoties Lucilius ardens
Infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est
Criminibus; tacitâ sudant præcordia culpâ.
Inde iræ et lacrymæ. Tecum priùs ergo voluta
Hæc animo ante tubas. Galeatum serò duelli 160
Pænitet. Experiar, quid concedatur in illos,
Quorum Flaminiâ tegitur cinis atque Latina.

[ocr errors]
[ocr errors]

.

« PredošláPokračovať »