Obrázky na stránke
PDF
ePub

SATIRA JI.

5

10

ULTRA Sauromatas fugere binc libet et glacialem
Oceanum, quoties aliquid de moribus audent,
Qui Curios simulaut et Bacchanalia vivunt.
Indocti primùm ; quanquam plena omnia gypso
Chrysippi invenias. Nam perfectissimus horum est,
Si quis Aristotelem similem vel Pittacon emit
Et jubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
Fronti nulla fides. Quis enim non vicus abundat
Tristibus obscenis ? Castigas turpia ?

-lici
Loripedem rectus derideat, Æthiopem albus.
Quis tulerit Gracchos de seditione querentes ?
Quis cælum terris non misceat et mare cælo,
Si fur displiceat Verri ? homicida Miloni ?
Clodius accuset moechos ? Catilina Cethegum ?
In tabulam Sullæ si dicant discipuli tres ? :
Qualis erat nuper tragico pollutus adulter
Concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
Omnibus, atque ipsis Veneri Martique tiendas.-
Nonne igitur jure ac merito vitia ultima fictos
Contemnunt Scauros, et castigata remordent?

Non tulit ex illis torvum Lauronia quendam
Clamantem toties : Ubi nunc lex Julia ? dormis ?

quem subridens: Felicia tempora, quæ te
Moribus opponunt! Habeat jam Roma pudorem !

cælo cecidit Cato. Sed tamen unde Hæc emis, hirsuto spirant opobalsama collo

15

[ocr errors]

20

Ad

Tertius

e

25

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Quæ tibi ? Ne pudeat dominum monstrare tabernæ.
Quòd si vexantur leges ac jura, citari de'

(far
Ante omnes debet Scatinia. Respice primùm,
Et scrutare viros : faciunt hi plura ; sed illos

30
Defendit numerus junctæque umbone phalanges.
Magna inter molles concordia. Non erit ullum
Exemplum in nostro tam detestabile sexu.
Nunquid nos agimus causas ? civilia jura
Novimus? aut ullo strepitu fora vestra movemus ?

35 Luctantur paucæ ; comedunt coliphia paucæ. ciciel

cáit
Vos lanam trahitis, calathisque peracta refertis
Vellera : vos tenui prægnantem stamine fusum
Penelope meliùs, leviùs torquetis Arachne, W. Scott
Horrida quale facit residens in codice pellex.

40
Notum est, cur solo tabulas impleverit Hister
Liberto; dederit vivus cur multa puellæ.
Dives erit, magno quæ dormit tertia lecto.
Tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
De nobis post hæc tristis sententia fertur :

45 Dat veniam corvis, vexat censura columbas.

Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
Stoïcidæ. Quid enim falsi Lauronia ?
Non facient alii, quum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc vestem populo mirante perores 50
In Proculas et Pollitas ? Est mạcha Labulla :
Damnetur, si vis, etiam Carfinia : talem
Non sumet damnata togam. Sed Julius ardet;
Æstuo. Nudus agas ! Minùs est insania turpis.
En habitum, quo te leges ac jura ferentem

55 Vulneribus crudis populus modò victor, et illud

[ocr errors]

:

Sed quid

है

70

Leon
Montanum positis audiret vulgus aratris.
Quid non proclames, in corpore judicis ista
Si videas ? Quæro, an deceant multicia testem?
Acer, et indomitus, libertatisque magister,

60
Cretice, perluces. Dedit hanc contagio labem, da
Et dabit in plures; sicut grex totus in agris
Unius scabie cadit et porrigine porci,
Uvaque conspectâ livorem ducit ab uvâ. ,'

Fædius hoc aliquid quandoque audebis amictu. 65
Nemo repentè venit turpissimus. Accipient te
Paulatim, qui longa domi redimicula sumunt
Frontibus, et toto posuere monilia collo, hellina con
Atque Bonar teneræ placant abdomine porcæ,
Et magno cratere, Deam. Sed more sinistro here
Exagitata procul non intrat fæmina limen,
Solis ara Deæ maribus patet. Ite profanæ !
Clamatur : nullo gemit hîc tibicina cornu,
Talia secretâ coluerunt Orgia tædâ
Cecropiam soliti Baptæ lassare Cotytto.

75
Ille supercilium madidâ fuligine tactum
Obliquâ producit acu, pingitque trementes
Attollens oculos : vitreo bibit ille Priapo,
Reticulumque comis auratum ingentibus implet,
Cærulea indutus scutulata, aut galbana rasa,

80
Et per Junonem domini jurante ministro.
Ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat
Armatum, quum jam tolli vexilla juberet.
Res memoranda novis annalibus, atque recenti

85 Historiâ, speculum civilis sarcina belli.

,

95

Nimirum summi ducis est occidere Galbam
Et curare cutem ; summi constantia civis
Bebriaci in campo spolium affectare Palatî
Et pressum in faciem digitis extendere panem. 90
Quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe,
Mesta nec Actiacâ fecit Cleopatra carina.
Hîc nullus verbis pudor aut reverentia mensæ.
Hîc turpis Cybeles et fractâ voce loquendi
Libertas, et crine senex fanaticus albo
Sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
Gutturis exemplum, conducendusque magister.
Quid tamen exspectant, Phrygio quos tempus erat jam
More
supervacuam

cultris abrumpere carnem ?
Quadringenta dedit Gracchus sestertia, dotem de 100
Cornicini ; sive hic recto cantaverat ære.
Signatæ tabulæ : dictum Feliciter! Ingens
Cæna sedet : gremio jacuit nova nupta mariti.
O proceres, censore opus est an haruspice nobis ?
Scilicet horreres, majoraque monstra putares,

105 Si mulier vitulum, vel si bos ederet agnum ? Segmenta, et longos habitus, et flammea sumit, Arcano qui sacra ferens nutantia loro Sudavit clypeis ancilibus. O pater Urbis, Unde nefas tantum Latiis pastoribus ? unde

110 Hæc tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes? Vezit, Traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir : Nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas, Nec quereris patri? Vade ergo et cede severi Jugeribus campi, quem negligis! Officium cras 115 Primo sole mihi peragendum in valle Quirini,

120

[ocr errors]
[ocr errors]

125

130

Quæ causa officii ? Quid quæris? Nubit amicus,
Hari Nec multos adhibet. Liceat modò vivere ; fient,

Fient ista palàm, cupient et in acta referri. .
Interea tormentum ingens nubentibus hæret, ...
Quòd nequeunt parere, et partu retinere maritos.
Sed melius, quòd nil animis in corpora juris
Natura indulget. Steriles moriuntur, et illis
Turgida non prodest conditâ pyxide Lyde,
Nec prodest agili palmas præbere Luperco.

Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
Lustravitque fuga mediam gladiator arenam,
Et Capitolinis generosior, et Marcellis,

Et Catulis, Paullique minoribus, et Fabiis, et
malsex. Omnibus ad podium spectantibus. His licet ipsum

. hedel'Admoveas, cujus tunc munere retia misit.

Esse aliquid Manes, et subterranea regna,
Et contum, et Stygio ranas in gurgite nigras,
Atque unâ transire vadum tot millia cymbâ,
Nec pueri credunt, nisi qui nondum ære lavantur.
Sed tu vera puta. Curius quid sentit, et ambo
Scipiadæ, quid Fabricius, manesque Camilli,
Quid Cremeræ legio, et Cannis consumpta juventus,
Tot bellorum animæ, quoties hinc talis ad illos
Umbra venit? Cuperent lustrari, si

Cuperent lustrari, si qua darentur
Sulphura cum tædis, et si foret humida laurus.
Illuc, heu ! miseri traducimur. Arma quidem ultra
Littora Juvernæ promovimus, et modò captas
Orcadas, ac minimâ contentos nocte Britannos :
Sed quæ nunc populi fiunt victoris in urbe,
Non faciunt illi, quos vicimus.-

pla

135

140

145

« PredošláPokračovať »