Obrázky na stránke
PDF
ePub

125 Arcano qui sacra ferens nutantia loro
Sudavit clypeis ancilibus. O pater Urbis,
Unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
Hæc tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
Traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir:
130 Nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
Nec quereris patri? Vade ergo et cede severi
Jugeribus campi, quem negligis! Officium cras
Primo sole mihi peragendum in valle Quirini.
Quæ causa officii? Quid quæris? Nubit amicus,
135 Nec multos adhibet. Liceat modo vivere; fient,
Fient ista palam, cupient et in acta referri.
Interea tormentum ingens nubentibus hæret,
Quod nequeunt parere et partu retinere maritos.
Sed melius, quod nil animis in corpora juris
140 Natura indulget. Steriles morientur, et illis
Turgida non prodest condita pyxide Lyde,
Nec prodest agili palmas præbere Luperco.
Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
Lustravitque fuga mediam gladiator arenam
145 Et Capitolinis generosior et Marcellis

58. 61-64. 67-73. flamea XXXIII codd. et edd. antt. unde recepi cum Ach. Conf. Comm.

126. et pater Urbis MS. Cantabrig. unde Wakefield ad Lucret. 3, 1104. non male emend. En! pater Urbis cet.

130. nec tempora cuspide pulsas in quodam cod. ms. legit Lipsius, nec improbavit in Epist. Qu. 2, 9. ubi monet, in more militari fuisse, hastis scuta galeamque concutiendi in ira. Hinc leviori mutatione Plathner conj. nec parmam cuspide pulsas. Non male! Sed nec vulgata lectio spernenda.

[blocks in formation]

5. 10. 14-16. 25. 45-50. 55-61. 63. 66-69. 74. prob. Schurzfl. ut Græco more dictum sit. in corpora 4. 6—9. 17. 19-24. 26. 27. 54. 62. 64. 65. 70-73. 75-77. 81. 82. et tres codd. mss. Nic. Heinsii, qui ad Ovid. Am. 1, 1, 5. hanc lect. recte defendit post Turneb. Advers. 15, 17.

140. morientur 10. 14. 15. 17. 1921. 24. 26. 45. et omnes fere codd. Paris. unde nunc recepi cum Ach. pro vulg. moriuntur.

141. abest a 75. condita pyxide Lyde 2. 4. 63. 67. 69. 70. 71. 73-77.81. 82. prob. Turneb. 1. 1. condita in pyxide Lyde 10. 14. 21 a m. sec. 22-24. 49. 60. 65. et cod. viri docti in Misc. obss. crit. Vol. V. T. II. p. 271. in pyxide condita Lyde 15. 16. 47. 50. 54-59. 61. 62. 64-66. 68. 72. nec pyxide c. L. 46. 48. nec condita pyxide Lyde 45. in condita p. L. 27. - Plathner laudat conject. C. Bachmanni, pro Lyde substituentis lite, quod medicamenti nomen sit.

Et Catulis Paullique minoribus et Fabiis et
Omnibus ad podium spectantibus. His licet ipsum
Admoveas, cujus tunc munere retia misit.

Esse aliquid Manes et subterranea regna
150 Et contum et Stygio ranas in gurgite nigras
Atque una transire vadum tot millia cymba,
Nec pueri credunt, nisi qui nondum ære lavantur.
Sed tu vera puta. Curius quid sentit et ambo
Scipiadæ, quid Fabricius manesque Camilli,
155 Quid Cremeræ legio et Cannis consumta juventus
Tot bellorum animæ, quoties hinc talis ad illos
Umbra venit? Cuperent lustrari, si qua darentur
Sulphura cum tædis et si foret humida laurus.
Illuc heu! miseri traducimur.

In re

146. Catuli 75. 76. Paulique minoribus 22. 70. 75-77. 81. 82. ut jam emend. Lips. Epist. Qu. 4, 25. liquis libris Paulisque minoribus, prob. Beck. (v. ad 1, 161.) ut minores h. e. nepotes vel posteri (v. Comm. ad 1, 148.) h. 1. etiam dicantur Capitolini, Marcelli, Catuli et Fabii, quorum gentes in posteris suis semper Romæ floruerint.

148. Admoneas 46. 48. 50. 54. 60. 64.

73. prob. Calder. et Junio, qui male
hæc interpretantur.- nunc 26.
- retia
servat 14. retia pulsat ex MS. emend.
Schegkius ad Vellei. 1, 13.

149. Esse aliquos omnes libri præter 11. v. Exc.

150. pontum et cantum alii. v. Exc. 151. vana pro una 16.

una cymba; Lucian. dial. mort. XII, 5. φησὶ γοῦν ὁ πορθμεὺς μὴ διαρκέσαι αὐτοῖς τότε τὸ σκάφος, ἀλλὰ σχεδίας διαπηξαμένους τοὺς πολλοὺς αὐτῶν διαπλεῦσαι.

152. Hæc 24. Nec credunt pueri, qui nondum are lucrantur 16. Nec senes credunt, nec qui nondum ære lavantur MS. Scriverii, teste ac prob. Crenio in Animadv. philol. P. XIII. p. 19.

153. quod 47. 50. 57. 60. 65.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Arma quidem ultra

codd. Paris. unde hanc scripturam vulgari sulfura substitui cum Ach. sulpura tres codd. Paris. et sic sulpur scribitur in Vatic. cod. Virg. ut triumpus et alia ejusmodi vocabula, quibus, convicio aurium flagitante, adspirationem datam esse docet Cic. Orat. c. 48.-umida 21. ut umens, umectare, umerus et al. in antt. codd. Conf. Quinctil. Inst. Or. 1, 5. Brækhus. ad Tibull. 1, 4, 44. Drak. ad Sil. 2, 125.

lustrari sulphure, tædis et lauro, ut ap. Lucian. Νεκυομ. C. 9. ὁ μάγος δάδα καιομένην ἔχων, et c. 7. περιήγησέ με δᾳδὶ καὶ σκίλλῃ καὶ ἄλλοις πλείοσιν, (C. 9. ἱερεῖα καὶ μελίκρατα καὶ ἄλλα, ὅσα πρὸς τὴν τε λετὴν χρήσιμα) ἅμα καὶ τὴν ἐπῳδὴν ἐκείνην iTorov doguras (conf. Sat. VI. 133. 610. 611.) тa öλov μs naτapayɛúσas xai xɛριελθὼν, ἵνα μὴ βλαπτοίμην ὑπὸ τῶν φανταστ μάτων, nam tæcæ aliaque remedia magica ferebantur circa lustrandos, ut hi ab incursu malorum geniorum tuti præstarentur, (quod ad sacrum ambarvale et amburbiale translatum videtur) unde wiggxeda, gáyv et ægɛvyxîv in lustrationibus.

159. Illic (in inferis) 21. 22. 23 a m. pr. et MS. Scriverii, prob. H. Vales. Tum maxima distinctio ponenda post traducimur et verbum hoc eo sensu capiendum, de quo dixi ad VIII. 17. Sed v. Comm.-Arma quid ultra-Britannos? 2. 3. 5. 10. 11. 26. 45-47. 49. 50. 54. 56-58. 60-69. 71-74. et omnes fere codd. Paris. Id recepit Ach. mutata ta

160 Litora Juvernæ promovimus et modo captas
Orcadas ac minima contentos nocte Britannos:
Sed quæ nunc populi fiunt victoris in urbe,
Non faciunt illi, quos vicimus. Et tamen unus
Armenius Zalates cunctis narratur ephebis
165 Mollior ardenti sese indulsisse Tribuno.

Adspice, quid faciant commercia! venerat obses.
Hic fiunt homines. Nam si mora longior Urbem
Indulsit pueris, non umquam deerit amator:
Mittentur bracæ, cultelli, frena, flagellum.
170 Sic prætextatos referunt Artaxata mores.

men distinctione et lectione; Illuc heu !
miseri traducimur. Arma quid ultra-
Britannos; Si, quæ nunc p. f. v. in urbe,
Non faciunt illi quos vicimus? Sed illuc
verbis seqq. arctius jungendum est, et Si
v. 162. in nullo legitur libro sive scripto
sive edito.

Post vicimus majorem posui distinctionem.
Attamen 16.

81.

Celates 10.

Talaces 10.

Galates 16.

164. Zalaces 17. 21. 24. 52. 70. 75. 76. Zelates 23 a m. sec. 26. 49. 55. 60. Zelaces 14. 19. 23 a m. pr. Zalaches 22. Galaces 45. Jelaces 20. Galathes 15. Zelotes 54. prob. Sabino, qui hos Armeniæ populos esse monet. Sed Zalates h. 1. est potius nomen propr. obsidis. 166. venerat hospes 26.

167. Sic 4. et ita emend. C. Vales. cujus nota est: sic fiunt homines, id est, quamquam non Latine, sic_viri fiunt, et hoc satirice, quum contrarium velit intelligi, sic pueri effeminantur, ut X. 304.

305.

160. Littora scribunt alii. De origine ac propria vi vocis v. Ernesti ad Suet. Tib. c. 40.-Juvernæ revocavi e 2. 3. 5. 10. 14. 15. 17. 20. 21. 23-25. 27. 4551. 54-69. 71-74. 78-81. Ita scriptum ap. Mel. 3, 6. et Ptolem. in cod. Palat. 'Iovovegría; nam in vulgatis libris legitur 'Lovsgvía, ut ap. Agathem. 2, 8. Jubernæ 1. 16. 26. 70. 75. 76. 77. 82. probb. Schurzfl. et Beck. qui hoc nomen, addito duplici digammate, (FIFEPNH) effictum putant ex Gr. 'Iign, quo Hiberniæ nomine utuntur Aristot. de mundo, Strabo lib. II. et IV. Claudian. cons. Hon. 4, 33. et laud. Stilic. 2, 252. 169. brace 23. 24. 45. 46. 48. 49. 56. vernæ 53. Viberna 52. Hyverne 22. in 59. 61-63. 68. 69. 71. Gr. marg. Hiberniæ 19. To Beános ap. Diodor. 2, 30. al. braccæ alii, eaque scriptura brache 47. bracche 27. 60. 65.— clitella conj. Schrader.

161. Archadas 45.

In

Laverne 22. Orchadas 10. 17. 19-24. 49. 60. 65. Sed in optimis exemplarr. scriptorum Rom. Orcades et Græc. 'Ogradis dicuntur. — et pro ac 10.

20.

[blocks in formation]

168. nonnumquam 10. 49. 63. numquam 17. 24. Sed verbum deerit in duas syllabas contrahendum, ut ap. Virg. Æn. 7, 262. Ge. 2. 200. 233. al.

ßęúna et Strab. et usitatior.

170. Si 4. Hic 61. Hinc suspicari possis, h. e. Roma, et referent. Sed vulgata quoque lectio bene se habet.

SATIRA III.

ARGUMENTUM.

UMBRICIUS haruspex, quem Cumas migraturum Juvenalis ad Egeriæ usque lucum comitatur, (v. 1—20.) veteri amico ibi discessus sui causas exponit, nimirum Romæ 1) probos homines contemtu laborare, neque ad honestas artes exercendas præmiis invitari, sed iis potius ad incitas redigi, malos contra et viles gratia atque auctoritate apud omnes, etiam Principes, valere et pravis sordidisque artibus ad summos obrepere honores maximasque opes nancisci; (21—40.) 2) spectatissimos esse et felicissimos artis dissimulandi adulandique gnaros, Astrologos, filios, quibus mors parentum sit in optatis, et adulterii, furti aliorumque scelerum conscios; (41--57.) 3) gratiosissimos omnium minimeque ferendos esse peregrinos, qui e Syria aliisque Orientis regionibus Romam confluxerint ac prorsus corruperint mores hujus urbis, maxime Græcos, homines molles, libidinosos, adulationis omniumque artium peritissimos, qui in divitum se insinuent familiaritatem et quorum ne philosophi quidem dubitent, falsis testimoniis alios ipsosque amicos ac discipulos circumvenire; (58—125.) 4) miserrimam esse conditionem pauperis clientis, cui a ditioribus magistratibusque summis præripiatur sportula, qua vitam sustentaverit; (126-130.) 5) servos ac libertinos ditiores esse ingenuis et honoratiores; (131-136.) 6) ne homini quidem probissimo religiosissimoque fidem haberi, nisi idem sit locuples; (137—146.) 7) inopes atque tenues male vestitos omnibus ludibrio esse, loco ac sede honoratiori, quam olim occupaverint, a vilissimo quoque, modo dives ille sit, pelli, si filiam alicujus nuptiis ambiant, repudiari, non scribi heredes, a negotiis publicis removeri, neque facile ex egestate atque humili conditione emergere propter insana omnium rerum pretia; (147-170.) 8) ambitiosam esse paupertatem, neque pro re ac facultatibus pretiosiores sumi vestes, quum in plerisque contra Italiæ oppidis, etsi Romanis ibi legibus moribusque vivatur, nemo ne togam quidem, nedum prætextam, induat, et festis quoque diebus ac publice omnes, summi pariter et infimi, nobiles et ignobiles, eodem habitu conspiciantur; (171–183.) 9) ab egenis clientibus non patronis tantum, sed servis quoque, ne aditu ad dominos eorum prohibeantur, quovis die festo aliquid muneri esse dandum; (183-189.) 10) neque interdiu vitam periculo vacuam esse, neque noctu somnum capi propter assiduam ædificiorum prolapsionem frequentiaque incendia, et ædibus ardentibus pauperem, qui in summo habitet cœnaculo, non curari bonisque, etsi paucis, tamen omnibus, amissis a nemine juvari, ditioribus contra præsto esse qui subveniant ; (190 -222.) 11) tenebrosas ædes tanti in unum conduci annum, quanti in aliis Italiæ oppidis ematur domus cum agro hortoque; (223–231.) 12) plurimos pauperes mori morbo ex vigiliis contracto, quum in ea ædium parte habitent, quæ vicis proxima sit et ubi continuo curruum, opificum jumentorumque strepitu somnus eorum interrumpatur ; (232—238.) 13) divites lectica per urbem ferri et tutos in ea etiam legere ac dormire, inopes vero euntes vel a turba populi in vicis premi, concuti et conculcari, vel adeo casu arborum saxorumve, plaustris impositorum, obtritos perire; (239—267.) 14) noctu summum esse periculum vel a testis fractis et ex alto cœnaculo dejectis, (268—277.) vel a juventute lasciva ac temulenta · nocturno tempore per urbem vagari atque invalidum quemque obviorum corripere, cædere vel ultro quoque, tamquam injuria sibi facta sit, accusare soleat; (278-301.) 15) tantam esse multitudinem grassatorum latronumque, quæ ex multis Italiæ locis Romam, tamquam feræ et aves ad vivaria, confluxerint, ut vix suppetant catenæ ac vincula ad eos, qui capti sint, constringendos. (302-514.) Hisce discessus causis memoratis Umbricius tam valere jubet. 315–322.

quæ

Venustissima Satira, qua Juvenalis, imaginem Romæ civiumque ejus vivis coloribus picturus, inducit Umbricium, amicum suum, propter pravitatem morum, Romæ vigentium, et varia, civibus ibi imminentia, pericula Cumas migrantem et de iis copiose disserentem. Eam ante oculos habuere Math. Regnier in Sat. III. Nic. Boileau in Sat. I. et VI. et Smollet in libello, quem inscripsit: a satirical description of London and Bath, in the Expedition of Humphry Clinker, by the Author of Roderic Random. Lond. 1771.

QUAMVIS digressu veteris confusus amici,
Laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
Destinet atque unum civem donare Sibyllæ.
Janua Baiarum est et gratum litus amœni
5 Secessus. Ego vel Prochytam præpono Suburæ.
Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
Deterius credas horrere incendia, lapsus
Tectorum assiduos ac mille pericula sævæ
Urbis et Augusto recitantes mense poetas?
10 Sed dum tota domus reda componitur una,
Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.

2. sedem ponere Cumis 24.

SATIRA III.

3. Destinat 26. quod arridere potest. 5. Prochyten forte scribendum. Prochitam 17. 19. 20. 26. ut plerumque i pro y in MSS. Prochyte dicta òro goxúval, (v. Serv. ad Virg. Æn. 9, 715.) vel, si Straboni V. p. 247. al. 379. et Plin. 3, 6. fides habenda, quia profusa ab Enaria erat, h. e. terræ motu avulsa et in altum velut projecta. · Suburæ 17. 19-22 a m. sec. 24. 56. 57. 60. 65. 68. 69. 70. 74. 75. 76. Suburræ alii, etiam Hennin. qui tamen Subura edidit inf. 10, 156. et 11, 51. 141. De orthographia et origine vocis, quæ et Sucura scribitur, unde dicta tribus Suburana (ita legitur in Inser. v. c. Gruter. p. 104. n. 6. et p. 293. n. 3.) vel Sucusana et Succusana, v. Quintilian. 1, 7, 28. Adleri Beschr. d. Stadt Rom. p. 118. et Schweigh. ad Appian. b. civ. 1, 58. Varro L. L. 4, 8. Sacræ, inquit, viæ pars hæc sola vulgo nota, quæ est a foro eunti proximo clivo. Eidem regioni adtributa SUBURA, quod

In ea est SUBURA

sub muro terreo Carinarum.
Argeorum sacellum sextum.
Junius scribit ab eo, quod fuerit sub anti-
qua urbe: cui testimonium potest esse,
quod subest ei loco, qui terreus murus vo-
catur. Sed ego a pago potius Sucusano
dictum puto Sucusam. Nunc scribitur
litera B, non C, pagus Sucusanus, quod
succurrit Carineis. Festus v. Subura:
Verrius a pago Succusano (vicino ei Urbis
regioni) dictam ait, itaque appellatam et
regionem Urbis et tribum a stativo præsi-
dio, quod solitum sit succurrere Esquiliis,
infestantibus eam partem Urbis Gabinis,
indicioque esse, quod adhuc ea tribus per
C literam, non B scribatur.

6. et tam solum 25. 46. 48. 49. 57. 59 61. 63-67.

[ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »